monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, CAPUT X., , 18. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 10, 19.

1 Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur.
2 Quia vero nec bene operari possumus, nisi dono eius adiuti, sicut dicit Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13), nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra quae in hac vita gerimus, nisi eius dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti; propterea de ipso Deo dicitur quia cum fecisset omnia opera valde bona, septimo die requievit ab omnibus operibus suis quae fecit (Gen. I, 31, et II, 2).
3 Futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat nobis hominibus.
4 Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur: ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.
Augustinus HOME