monumenta.ch > Augustinus > 18
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT X., 19.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 10, 18.

1 Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti.
2 Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies; sed de solo sabbato dictum est: Et sanctificavit Deus diem septimum (Gen. II, 3).
3 Amant enim requiem, sive piae animae, sive iniquae; sed qua perveniant ad illud quod amant, plurimae nesciunt: nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animae amoribus suis.
4 Nam sicut corpus tandiu nititur pondere, sive deorsum versus, sive sursum versus, donec ad locum quo nititur veniens conquiescat; pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum; si autem sub aquis, sursum nititur: sic animae ad ea quae amant propterea nituntur, ut perveniendo requiescant.
5 Et multa quidem per corpus delectant, sed non est in eis aeterna requies, nec saltem diuturna; et propterea magis sordidant animam, et aggravant potius, ut sincerum eius pondus, quo in superna fertur, impediant.
6 Cum ergo anima seipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur; et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet, cum superior sit Deus.
7 Nec in tali peccato impunita relinquitur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iacobi IV, 6).
8 Cum autem Deo delectatur, ibi veram, certam, aeternam invenit requiem, quam in aliis quaerebat, nec inveniebat.
9 Proinde admonetur in Psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4).
Augustinus HOME