Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 9, 17.
1 | Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe gerimus, atque ut ad id perveniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in eam nobis ex hac vita fit transitus, quem Dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare ac consecrare dignatus est. |
2 | Inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. |
3 | Sic enim ab huius vitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius vitae actione gaudeatur. |
4 | Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum; non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic esse actio incipit, ut esse desinat quies: neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare, nec in cogitatione fluctuare. |
5 | Quia ergo per requiem ad primam vitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. |
6 | Illa autem vita prima, quae de peregrinatione redeuntibus, et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati, quem diem dominicum dicimus, figuratur. |
7 | Quaere septem dies Genesim legens, invenies septimum sine vespera, quia requiem sine fine significat. |
8 | Prima ergo vita non fuit sempiterna peccanti: requies autem ultima sempiterna est, ac per hoc et octavus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octavo, non exstinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. |
9 | Ita ergo erit octavus qui primus, ut prima vita non tollatur, sed reddatur aeterna. |