3 | Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem eius et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Iudaeorum festivitate distingueretur; et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui venit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret, Nondum venit hora mea (Ioan. II, 4), in anniversaria passionis eius celebratione a posteris servaretur . |