1 | Sed quantum intersit inter siderum observationes ad aerias qualitates accomodatas, sicut agricolae vel nautae observant; aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores navium faciunt, et ii qui per solitudines arenosas in interiora Austri nulla semita certa vel recta gradiuntur; aut cum ad aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio; quantum ergo intersit inter has utilitates, et vanitates hominum ob hoc observantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum vias, nec solos temporum numeros, nec spiritualium similitudines, sed quasi fatalia rerum iam eventa perquirant, quis non intelligat? |