1 | Nec quisquam nostrum attendit quod eo tempore, quo Pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quemdam siderum locum, ubi revera mense novorum sol invenitur: sed sive illi arietem, sive aliquid aliud eamdem partem coeli vocare voluerint, nos de Scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera Deus condidit, et locis coelestibus quibus voluit, ordinavit; quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes dividant, quibuslibet vocabulis notent, ubicumque sol esset mense novorum, illic eum reperiret haec celebratio, propter similitudinem sacramenti renovandae vitae, de qua satis supra disseruimus. |
2 | Quod si etiam locus ille siderum aries vocari posset, propter aliquam figurae congruentiam, neque de huiusmodi timeret sermo divinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum coelestibus, sed etiam terrestribus creaturis; sicut de Orione et Pleiadibus, sicut de monte Sina et de monte Sion, sicut de fluminibus quae vocantur, Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso toties in sanctis mysteriis nominato fluvio Iordane, rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines adduxit. |