monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 12. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 7, 13.

1 Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisve temporibus actionum nostrarum eventa coniicimus, ne in vitae humanae periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos miserae servitutis illisi, a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines aptas religiosissima devotione suscipimus, sicut de caetera creatura, de ventis, de mari, de terra, de volatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem vero Sacramentorum iam christiana libertate parcissime; sicut de aqua, de frumento, de vino, de oleo.
2 In servitute autem veteris populi etiam multa celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intelligenda traduntur.
3 Non itaque dies observamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab Apostolo: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vos (Gal. IV, 11).
4 Eos enim culpat qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia luna sic fertur; vel, Proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum: Non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem; vel, Agam, quia suscepit mensem: Non plantem hoc anno vineam, quia bissextus est.
5 Non autem quisquam sapiens arbitretur observatores temporum reprehendendos, qui dicunt, Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est; aut, Non navigem, quia adhuc sunt hibernae reliquiae; aut, Tempus seminandi est, quia imbribus autumnalibus terra satiata est; vel si qui forte alii naturales effectus circa motum aeris et humores ad variandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conversione notati sunt, de quibus dictum est cum conderentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis (Gen. I, 14).
6 Si quae autem figurae similitudinum non tantum de coelo et de sideribus, sed etiam de inferiori creatura ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quaedam est doctrinae salutaris, movendo affectui discentium accomodata, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia, a temporalibus ad aeterna.
Augustinus HOME