monumenta.ch > Augustinus > 12
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., 13.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 7, 12.

1 Quapropter mathematicorum deliramenta cum detestatione irridenda sunt; quibus cum obiecerimus vana commenta, unde homines in errorem praecipitant, quo prius praecipitati sunt, garruli sibi videntur, cum dicunt nobis: Cur et vos ad solis et lunae computationem Pascha celebratis?
2 quasi nos ordines siderum, aut vicissitudines temporum a summo atque optimo Deo conditas arguamus, et non eorum perversitatem, quae rebus sapientissime conditis ad stultissimas opiniones abutitur.
3 Nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus coeli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures ne dicatur nobis, Estote simplices ut columbae: contradicant et Marsi, ne dicatur nobis, Astuti sicut serpentes (Matth. X, 16): contradicant histriones, ne in Psalmis citharam nominemus.
4 Aut quia ex his rebus ad mysteria verbi Dei, similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, vel auspicia nos captare, vel venena conficere, vel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere.
Augustinus HOME