monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 6, 11.

1 Non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse illa luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad divina mysteria figuranda; ex omni enim creatura ducitur.
2 Nec ideo debemus in sententiam damnationis irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25).
3 Sicut enim non adoramus pecora, quamvis dictus sit Christus et agnus (Ioan. I, 29) et vitulus (Ezech. XLIII, 19); nec feram, quia dictus est leo de tribu Iuda (Apoc. V, 5); nec lapidem, quia petra erat Christus (I Cor. X, 4); nec montem Sion, quia in ipso figuratur Ecclesia (I Petr. II, 4): sic nec solem nec lunam, quamvis ex ea coelesti creatura, sicut ex multis terrestribus, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumantur.
Augustinus HOME