Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 6, 10.
1 | Ideo Ioannes apostolus in Apocalypsi, ad septem scribit Ecclesias. |
2 | Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis signatur. |
3 | Unde est illud: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3, secundum LXX). |
4 | Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4), obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum quas nomine sagittarum intelligi voluit. |
5 | Unde alio loco propter nuntios fidelissimos veritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur: Luna testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII, 38). |
6 | Et cum de regno Domini Psalmista cantaret, Orietur, inquit, in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec interficiatur luna (Psal. LXXI, 7): id est, abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. |
7 | Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53, 54). |
8 | Unde et illius civitatis muri, quae Iericho appellatur, quae in hebraeo eloquio Luna interpretari dicitur, septimo circuitu circumacta Testamenti arca corruerunt (Iosue VI, 20). |
9 | Quid enim nunc aliud agit annuntiatio regni coelorum, quam circumactio arcae significavit, nisi ut omnia munimenta mortalis vitae, id est, omnis spes huius saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenario Spiritus sancti per liberum arbitrium destruatur? |
10 | Ob hoc enim circumeunte arca, non impulsu violento illi muri ceciderunt, sed sponte. |
11 | Sunt et alia testimonia Scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae Ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Ierusalem, cuius cives sancti Angeli sunt, in aerumnis et laboribus peregrinatur. |