monumenta.ch > Augustinus > 8
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT V., 9.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 5, 8.

1 Attende nunc quod in Proverbiis legitur: Sapiens sicut sol permanet; stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12).
2 Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol ille iustitiae de quo dicitur, Ortus est mihi sol iustitiae, et quem sibi non fuisse ortum in die novissima plangentes impii dicturi sunt: Et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis? (Sap. V, 6.) Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super iustos et iniustos (Matth. V, 45).
3 Ducuntur autem saepe ex rebus visibilibus ad invisibilia congruae similitudines.
4 Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt?
5 Anima quippe humana recedens a sole iustitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires suas in externa convertit, et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem, omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur, et vita eius abscondatur cum Christo in Deo.
Augustinus HOME