monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 4, 7.

1 Illi autem qui haec certis numeris indagarunt, ita ut et defectus solis et lunae non solum cur fierent, sed etiam quando futuri essent longe ante praedicerent, et eos determinatis intervallis temporum canonica supputatione praefigerent, litterisque mandarent, quas modo qui legunt atque intelligunt, nihilominus eos praedicunt, nec aliter aut alias accidunt quam praedicunt.
2 Tales ergo (quibus non est ignoscendum, sicut sancta Scriptura dicit; quia cum tantum valerent ut possent aestimare saeculum, Dominum eius, quem supplici pietate possent, non facilius invenerunt [Sap. XIII, 9] ), ex ipsis cornibus lunae quae a sole aversa sunt, sive crescentis sive decrescentis, coniecerunt eam vel a sole illustrari, et quanto magis ab eo recederet, tanto magis ab ea parte quae terris apparet, radios eius excipere; quanto autem ad eum magis post dimidium mensem ex alio semicirculo propinquaret, tanto magis a superiori parte illustratam, ab ea parte quam terris adverteret non posse excipere radios, et propterea videri decrescere: vel si haberet suum lumen, id habere ex una parte in hemisphaerio, quam partem cum recedens a sole paulatim terris ostenderet, donec totam ostenderet, quasi augmenta monstrare, dum non addatur quod deerat, sed prodatur quod inerat; ac rursus paulatim abscondere quod patebat, et ideo videri decrescere.
3 Sed quodlibet horum sit duorum, illud certe manifestum est, et cuivis advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando.
Augustinus HOME