Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 4, 6.
1 | Est illic et aliud Sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris; nec ideo me putes meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici: Qui enim gloriatur, in eo glorietur, inquit, scire et intelligere quoniam ego sum Dominus (Ier. IX, 24). |
2 | Nonnulli ergo studiosi talium rerum quaesiverunt multa de numeris et motibus siderum. |
3 | Et qui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementa lunaria ex conversione globi eius coniecerunt, non quod aliquid substantiae vel accedat ei cum augetur, vel decedat cum minuitur, quod delira imperitia Manichaei opinantes, repleri eam dixerunt, sicut repletur navis, ex fugitiva Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam, corde atque ore sacrilego et credere et loqui non dubitant. |
4 | Hinc ergo impleri lunam dicunt, cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens, redditur Deo lugenti dum redeat; repleri vero per mensem dimidium, et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem. |
5 | Nec tamen inter istas anathematizandas blasphemias aliquid unquam fingere potuerunt, cur vel incipiens lucere vel desinens, corniculato lumine fulgeat, aut cur a dimidio mense incipiat minui, et non ad refundendum plena perveniat. |