Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 3, 5.
1 | Haec igitur innovatio vitae nostrae est quidam transitus de morte ad vitam, qui primo fit per fidem, ut in spe gaudeamus, et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). |
2 | Propter ipsum initium novae vitae, propter novum hominem quem iubemur induere, et exuere veterem (Coloss. III, 9, 10); expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7): propter hanc ergo vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. |
3 | Nam et ipse dicitur mensis novorum (Exod. XXIII, 15). |
4 | Quia vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. |
5 | Primum enim tempus est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia, ubi iam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. |
6 | Hoc ergo et in lunari numero significatur; quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam. |