Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 3, 4.
1 | Nonnulli enim attendentes verba quae assidue dicit Apostolus, quia et mortui sumus cum Christo, et resurreximus cum eo, nec intelligentes quatenus dicantur, arbitrati sunt iam factam esse resurrectionem, nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam: Ex quibus est, inquit, Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II, 17). |
2 | Idem apostolus eos arguens detestatur, qui tamen dicit nos resurrexisse cum Christo. |
3 | Unde, nisi quia hoc per fidem, et spem, et dilectionem factum esse dicit in nobis, secundum primitias Spiritus? |
4 | Sed quia spes quae videtur non est spes, et ideo si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; restat utique redemptio corporis nostri, quam exspectantes in nobismetipsis ingemiscimus. |
5 | Unde est et illud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). |