Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 2, 3.
1 | Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spem vitae aeternae, diligentibus Deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur (Gal. V, 6), et iustus ex fide vivit (Habac. II, 4). |
2 | Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? |
3 | Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24): secundum hanc fidem, et spem, et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, iam commortui sumus cum Christo, et consepulti illi per baptismum in mortem (Coloss. III), sicut dicit Apostolus: Quia et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo; et resurreximus cum illo (Rom. VI, 6): quia simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus. |
4 | Unde est et illa exhortatio: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. |
5 | Sed quod sequitur et dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. |
6 | Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III, 1-4); satis indicat quid velit intelligi, quia nunc transitus noster de morte ad vitam, qui fit per fidem, spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc, id est caro ista in qua gemimus modo, induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53). |
7 | Nunc enim quidem iam habemus primitias spiritus per fidem, sed adhuc in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus. |
8 | In hac spe cum sumus, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. |
9 | Sed vide quid sequitur: Si autem Spiritus eius, inquit, qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis (Rom. VIII, 23, 24, 10, 11). |
10 | Hoc igitur universa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectat in fine saeculi quod in Domini nostri Iesu Christi corpore praemonstratum est, qui est ex mortuis primogenitus, quia et corpus eius cui caput est ipse, non nisi Ecclesia est (Coloss. I, 18). |