Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 1, 2.
1 | Quaeris quae causa sit, cur anniversarius dies celebrandae dominicae passionis, non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua traditur natus: et deinde subiungis, si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi velit in hac re observatio sabbati et lunae. |
2 | Hic primum oportet noveris diem Natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum anni diem, quo ipsa res acta est, festa devotione signari. |
3 | Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significari intelligatur, quod sancte accipiendum est. |
4 | Eo itaque modo agimus Pascha, ut non solum in memoriam quod gestum est revocemus, id est quod mortuus est Christus et resurrexit, sed etiam caetera quae circa ea attestantur, ad sacramenti significationem non omittamus. |
5 | Quia enim, sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram (Rom. IV, 25); transitus quidam de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. |
6 | Nam etiam vocabulum ipsum quod Pascha dicitur, non graecum, sicut vulgo videri solet, sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque noverunt. |
7 | Neque enim a passione, quoniam graece πάσχειν dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, de morte ad vitam, hebraeo verbo res appellata est: in quo eloquio Pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui hoc sciunt. |
8 | Quod voluit et ipse Dominus tangere cum dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad vitam (Ioan. V, 24). |
9 | Et maxime idem evangelista hoc exprimere voluisse intelligitur, cum de celebraturo Domino Pascha cum discipulis suis, ubi coenam eis mysticam dedit, Cum vidisset, inquit, Iesus quia venit eius hora ut transiret de mundo ad Patrem (Id. XIII, 1). |
10 | Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est enim de morte ad vitam, in passione et in resurrectione Domini commendatur. |