1 | Lectis litteris tuis, ubi me commonuisti ut debitum redderem de residuis enodandis quaestionibus, quas iam longe ante quaesiveras, gratissimum mihi atque charissimum desiderium studii tui amplius differri, tolerare non potui; et quamvis in mediis acervis occupationum mearum, hanc feci praecipuam, ut ad ea quae interrogasti responderem tibi. |
2 | Diutius autem de tua epistola disputare nolo, ne hoc ipsum me impediat iam tandem neddere quod debeo. |