monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 7, 10.

1 Si autem quaeris, cur etiam lavandi mos ortus sit: nihil mihi de hac re cogitanti probabilius occurrit, nisi quia baptizandorum corpora per observationem Quadragesimae sordidata, cum offensione sensus ad fontem tractarentur, nisi aliqua die lavarentur.
2 Istum autem diem potius ad hoc electum, quo coena dominica anniversarie celebratur.
3 Et quia concessum est hoc Baptismum accepturis, multi cum his lavare voluerunt, ieiuniumque relaxare.
4 His ut potui disputatis, moneo, ut ea quae praelocutus sum serves quantum potes, ut decet Ecclesiae prudentem ac pacificum filium.
5 Alia quae interrogasti, si Dominus voluerit, alio tempore expediam.
Augustinus HOME