Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 7, 9.
1 | Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delectavit, ut uno certo die per annum, quo ipsam coenam Dominus dedit, tanquam ad insigniorem commemorationem post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem Domini. |
2 | Honestius autem arbitror ea hora fieri, ut qui etiam ieiunaverit, post refectionem quae hora nona fit, ad oblationem possit occurrere. |
3 | Quapropter neminem cogimus ante dominicam illam coenam prandere, sed nulli etiam contradicere audemus. |
4 | Hoc tamen non arbitror institutum, nisi quia plures et prope omnes in plerisque locis eo die lavare consueverunt. |
5 | Et quia nonnulli etiam ieiunium custodiunt, mane offertur propter prandentes, quia ieiunia simul et lavacra tolerare non possunt; ad vesperam vero propter ieiunantes. |