monumenta.ch > Augustinus > 14 IX > . . .


Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 6, . . .

1 Illud magis movere potuit homines, utrum iam refecti die illa vel offerrent vel sumerent Eucharistiam, quod in Evangelio dicitur, Cum autem illi manducarent, accepit Iesus panem et benedixit; cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim, et manducantibus eis dixit, Quoniam unus ex vobis tradet me (Matth. XXVI, 26, 20, 21).
2 Postea enim tradidit Sacramentum.
3 Et liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos.
Augustinus HOME