monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 5, 7.

1 Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illo die post refectionem offeratur, quia scriptum est: Identidem et calicem post coenam dicens, etc.
2 Ipsam enim potuit appellare coenam, qua iam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent.
3 Apostolus namque alibi dicit, Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam manducare (I Cor. XI, 20), hanc ipsam acceptionem Eucharistiae dominicam coenam vocans.
Augustinus HOME