Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 5, 6.
1 | Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit, attende. |
2 | Quaeris enim his verbis: Quid per quintam feriam ultimae hebdomadis Quadragesimae fieri debeat? |
3 | an offerendum sit mane, et rursus post coenam, propter illud quod dictum est, « Similiter postquam coenatum est? » (Luc. XXII, 20.) an ieiunandum, et post coenam tantummodo offerendum? |
4 | an etiam ieiunandum, et post oblationem, sicut facere solemus, coenandum? |
5 | Ad haec itaque ita respondeo, ut quid horum sit faciendum, si divinae Scripturae praescribit auctoritas, non sit dubitandum quin ita facere debeamus ut legimus, ut iam non quomodo faciendum, sed quomodo Sacramentum intelligendum sit, disputemus. |
6 | Similiter etiam si quid horum tota per orbem frequentat Ecclesianam et hinc quin ita faciendum sit, disputare insolentissimae insaniae est. |
7 | Sed neque hoc, neque illud inest in eo quod tu quaeris. |
8 | Restat igitur ut de illo tertio genere sit, quod per loca regionesque variatur. |
9 | Faciat ergo quisque quod in ea Ecclesia in quam venit, invenerit. |
10 | Non enim quidquam corum contra fidem fit, aut contra mores, hinc vel inde meliores. |
11 | His enim causis, id est aut propter fidem, aut propter mores, vel emendari oportet quod perperam fiebat, vel institui quod non fiebat. |
12 | Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae adiuvat utilitate, novitate perturbat. |
13 | Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa consequenter noxia est. |