monumenta.ch > Augustinus > 5


Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 4, 5.

1 Sit aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseverantes in observatione Quadragesimae, nec quinta sabbati lavant, relaxantve ieiunium: Non, inquit, hodie ieiunabo.
2 Quaeritur causa: Quia non fit, inquit, in patria mea.
3 Quid aliud ille, nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur?
4 Non enim mihi de Libro Dei hoc recitaturus est, aut universae quacumque dilatatur Ecclesiae plena voce certabit, aut ostendet istum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum violare, aut se custodire convincet.
5 Violant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando.
6 Mallem tamen in rebus huiusmodi, ut et ille in huius, et hic in illius patria, ab eo quod caeteri faciunt non abhorreret.
7 Si vero etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et ferventior est populus Dei, vidit, verbi gratia, bis offerri quinta sabbati hebdomadae ultimae Quadragesimae, et mane et ad vesperam, veniensque in patriam suam, ubi in fine diei mos est offerri, male atque illicite fieri contendat, quoniam alibi aliter ipse viderit, puerilis est iste sensus, cavendus in nobis, tolerandus in aliis, corrigendus in nostris.
Augustinus HOME