monumenta.ch > Augustinus > 4


Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 3, 4.

1 Dixerit aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam: quaesieris quare.
2 Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivit, quo ad tantum Sacramentum dignus accedat: Qui enim manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29).
3 Alius contra: Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario removeri ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari.
4 Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere poenitentiam; non ut arbitrio suo, cum libet, vel auferat se communioni vel reddat.
5 Caeterum peccata si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque iudicetur, non se debet a quotidiana medicina Dominici corporis separare.
6 Rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant: faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum.
7 Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum Sacramentum certatim honorare contendunt.
8 Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum (Luc. XIX, 6), alter dixerit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII, 8): ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti.
9 Valet etiam ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, sic uniuscuiusque in corde christiani Sacramentum illud, quo subiugatus est mundus .
10 Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die praetermittere.
11 Contemptum solum non vult cibus iste, sicut nec manna fastidium.
12 Inde enim et Apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita: continuo quippe cum dixisset, Iudicium sibi manducat et bibit, addidit ut diceret, non diiudicans corpus Domini (I Cor. XI, 29); quod satis toto ipso loco in Epistola ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet.
Augustinus HOME