monumenta.ch > Augustinus > 2
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT II., 3.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 2, 2.

1 Alia vero quae per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbato, alii non; alii quotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi nullus dies praetermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum et dominico, alibi tantum dominico: et si quid aliud huiusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes; nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano, quam ut eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam forte devenerit.
2 Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter est habendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est.
Augustinus HOME