monumenta.ch > Augustinus > 1


Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 1, 1.

1 Ad ea quae me interrogasti, mallem prius nosse quid interrogatus ipse responderes; ita enim vel approbando vel emendando responsiones tuas multo brevius possem respondere, et te facillime aut confirmare, aut corrigere.
2 Hoc quidem, ut dixi, mallem.
3 Sed tamen ut nunc responderem, malui longiorem facere sermonem, quam dilationem.
4 Primo itaque tenere te volo, quod est huius disputationis caput, Dominum nostrum Iesum Christum, sicut ipse in Evangelio loquitur, leni iugo suo nos subdidisse et sarcinae levi (Matth. XI, 30): unde Sacramentis numero paucissimis, observatione facillimis, significatione praestantissimis, societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus Trinitatis nomine consecratus, communicatio corporis et sanguinis ipsius, et si quid aliud in Scripturis canonicis commendatur, exceptis iis quae servitutem populi veteris pro congruentia cordis illorum et prophetici temporis onerabant, quae et in quinque libris Moysi leguntur.
5 Illa autem quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe servantur, datur intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis conciliis, quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicuti quod Domini passio et resurrectio et ascensio in coelum, et adventus de coelo Spiritus sancti, anniversaria solemnitate celebrantur, et si quid aliud tale occurrit quod servatur ab universa, quacumque se diffundit, Ecclesia.
Augustinus HOME