monumenta.ch > Augustinus > DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.)
    >>> . . .

Augustinus, Epistolae, DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.)

1 Libri duo quorum est titulus « Ad inquisitiones Ianuarii, » multa de Sacramentis continent disputata, sive quae universaliter, sive quae partiliter, id est non peraeque in omnibus locis observat Ecclesia, nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est: quorum librorum prior, epistola est, habet quippe in capite quis ad quem scribat; sed ideo inter libros annumeratur hoc opus, quoniam sequens qui nomina nostra non habet, multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur.
2 In primo igitur quod de manna dixi, « quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, » non mihi occurrit unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae (Sap. XVI, 21), quem Iudaei non recipiunt in auctoritatem canonicam; quod tamen fidelibus potuit provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna quod vellen Hoc opus sic incipit: « Ad ea quae me interrogasti.
Augustinus HOME

bnf12205.57