Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 12.
1 | Digessi vobis quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit. |
2 | Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia Deus dignetur avertere. |
3 | Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritualis Ecclesiae Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. |
4 | Navis cum fratribus nondum venit. |
5 | Apud Hasnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. |
6 | Causa nunc agitur; quae ut pacate agatur et ut Ecclesiam catholicam decet, ad opprimendas linguas haereseos impacatae, multum vos petimus ut oretis. |
7 | Epistolam Asiarchae misimus. |
8 | Beatissimi, perseveretis in Domino, memores nostri. |
9 | Amen. |