monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. , , 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 11.

1 Pomeridiano autem die, maior quam ante meridiem affuit multitudo, et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt.
2 Deinde me invitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex ut aliquid eis loquerer.
3 Habui brevem sermonem, quo gratias agerem Deo.
4 Et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc, etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari, et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritualis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est Dominus; illis autem esse metuendum, qui tanquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque Apostolus talibus dicens, quorum Deus venter (Philipp. III, 19), cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et illas evacuabit (I Cor. VI, 13).
5 Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur; atque in hanc sententiam, pro tempore, cum ea quae Dominus suggerere dignatus est dicta essent, acta sunt vespertina quae quotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus, fratres eodem loco hymnum dixerunt, non parva multitudine utriusque ad obscuratum diem manente atque psallente.
Augustinus HOME