monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. , , 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 10.

1 Deinde hortatus sum ut transmarinarum Ecclesiarum, in quibus partim ista recepta nunquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus.
2 Et quoniam de basilica beati apostoli Petri, quotidianae vinolentiae proferebantur exempla; dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab episcopi conversatione, et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo, peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt tanto violentius, quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse.
3 Verumtamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire, et multo devotius Epistolam in qua voluntas eius apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum tempus in carne vivat.
4 Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse, ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comessationibus et nefandis idolorum servitutibus (I Petr. IV, 1-3).
5 Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum; et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem, et qui ventrem sequeretur.
6 Ita lectis omnibus sermo terminatus est.
Augustinus HOME