Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 8.
1 | Postridie vero, cum illuxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos, eorum etiam qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse, tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? |
2 | Non enim, antea qui haec non prohibuerunt, christiani non erant. |
3 | Quo audito, quas maiores commovendi eos machinas praepararem, omnino nesciebam: disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele, Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiamsi illi quibus denuntiatur, cavere noluerint (Ezech. XXXIII, 9), vestimenta mea excutere atque discedere. |
4 | Tum vero Dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis in se ut praesumamus hortetur: namque ante horam qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me iidem ipsi quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos; quos blande acceptos, paucis verbis in sententiam sanam transtuli; atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praeparaveram, quia necessaria iam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse afferre adversus eos qui dicunt, Quare modo? |
5 | nisi et nos dicamus, Vel modo. |