monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. , , 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 7.

1 Quibus peractis, codicem reddidi, et imperata oratione, quantum valui, et quantum me ipsum periculum urgebat, et vires administrare Dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas, et sputa in faciem, et palmas, et spineam coronam, et crucem ac sanguinem obsecravi, ut si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri misererentur, et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem charitatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos imponere, eisque saepe dixerit quod orationes eius exauditae essent de nostro adventu; quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum, sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est.
2 Postremo etiam dixi certum esse me, et fidere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de Domino nostro Iesu Christo dicens, Si reliquerint filii eius legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam (Psalm. LXXXVIII, 31-34): in eum ergo me fidere, quod si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello, nec eos permissurus cum hoc mundo damnari.
3 In qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat.
4 Non ego illorum lacrymas meis lacrymis movi; sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui.
5 Et cum iam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum, finis sermonis mei factus est.
Augustinus HOME