Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 6.
1 | Commemoravi etiam Evangelii capitulum quod pridie tractaveram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). |
2 | Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos, nisi opera; tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19). |
3 | Post quae verba interrogavi quomodo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci Dominus iussit. |
4 | Adiunxi etiam legendum quod sequitur, Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Ibid., 22): egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem Ecclesiae deferre cuperent, et si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorum que complerent; de spiritualibus autem fructibus, ad quos et divinarum Scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt afferre Deo munera, et his potissimum celebrare festa sanctorum. |