Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 5.
1 | Tunc reddito Exodi codice, crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans, sumpsi apostolum Paulum, et inter quae peccata posita esset ostendi, legens illum locum, Si quis frater nominetur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11); ingemiscendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. |
2 | Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei possidebunt. |
3 | Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi, et spiritu Dei nostri (Ibid., VI, 9-11). |
4 | Quibus lectis, dixi ut considerarent quomodo possent fideles audire, sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum coelorum, in corde suo, id est in interiore Dei templo esse patiuntur. |
5 | Inde ventum est ad illud capitulum: Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam celebrare: unusquisque enim propriam coenam praesumit in manducando; et alius quidem esurit, alius ebrius est. |
6 | Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? |
7 | an Ecclesiam Dei contemnitis (Ibid., XI, 20-22)? |
8 | quo recitato diligentius commendavi, ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari; quandoquidem Apostolus non dixerit, Numquid domos non habetis ad inebriandos vos? |
9 | ut quasi tantummodo inebriari in ecclesia non liceret: sed, ad manducandum et bibendum, quod potest honeste fieri, sed praeter ecclesiam, ab eis qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint; et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, ut iis nondum modesta convivia, sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus. |