monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. , , 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 4.

1 Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum, in illo templo, ubi nondum corpus et sanguis Domini offerebatur, non solum vinolenta, sed nec sobria quidem unquam celebrasse convivia; nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent (Exod. XXXII, 6.) Quae cum dicerem, codicem etiam accepi, et recitavi totum illum locum.
2 Addidi etiam cum dolore quo potui, quoniam Apostolus ait, ad discernendum populum christianum a duritie Iudaeorum, Epistolam suam non in tabulis lapideis scriptam, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3), cum Moyses famulus Dei, propter illos principes, binas lapideas tabulas confregisset (Exod. XXXII, 19), quomodo non possemus istorum corda confringere, qui homines Novi Testamenti, sanctorum diebus celebrandis ea vellent solemniter exhibere, quae populus Veteris Testamenti et semel et idolo celebravit.
Augustinus HOME