monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. , , 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 3.

1 Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio.
2 Iste autem sermo cum ab eis qui aderant, pro cuiusque facultate ac studio, foris ventilaretur, multos habuit contradictores.
3 Postea vero quam dies Quadragesimae illuxisset, et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est istud in Evangelio, ubi Dominus de templo expulsis venditoribus animalium, et eversis mensis nummulariorum, dixit domum Patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam (Id. XXI, 12): quod capitulum, cum eos intentos proposita vinolentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi, adiunxique disputationem, qua ostenderem quanto commotius et vehementius Dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur, quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria; quaerens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum, necessaria vendentibus, an immoderate bibentibus.
Augustinus HOME