1 | Itaque ne praetermittamus vestrae Charitati narrare quid gestum sit, ut nobiscum Deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis: cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines, et dicere se ferre non posse ut illa solemnitas prohiberetur, quam Laetitiam nominantes, vinolentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iamiam nuntiabatur; opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis Dei, ut quarta feria illud in Evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus, neque proieceritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). |
2 | Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus Dei praecepta rixantes, et voluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur; conclusumque ita, ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseverarent, a sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret. |