monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. , , . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter,..., 1.

1 De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui, absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus; et quod Deo adiuvante peragi potuerit, peragetur.
2 De nostra autem pro eis sollicitudine, quanquam fratres nostri cives qui aderant securos suos facere possent; tamen digna res epistolari colloquio, quo nos invicem consolamur, a Domino praestita est; in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit.
Augustinus HOME