Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLVIII. SERMO AD PLEBEM.
1 | [vers. 1.] Meditatio praesentis vitae nostrae in laude Dei esse debet: quia exsultatio sempiterna futurae nostrae vitae, laus Dei erit; et nemo potest idoneus fieri futurae vitae, qui non se ad illam modo exercuerit. Modo ergo laudamus Deum: sed et rogamus Deum. Laus nostra laetitiam habet, oratio gemitum. Promissum est enim nobis aliquid quod nondum habemus; et quia verax est qui promisit, in spe gaudemus: quia tamen nondum habemus, in desiderio gemimus. Bonum est nobis perseverare in desiderio donec veniat quod promissum est, et transeat gemitus, succedat sola laudatio. Propter haec duo tempora unum quod nunc est in tentationibus et tribulationibus huius vitae, alterum quod tunc erit in securitate et exsultatione perpetua, instituta est nobis etiam celebratio duorum temporum, ante Pascha, et post Pascha. Illud quod est ante Pascha, significat tribulationem in qua modo sumus: quod vero nunc agimus post Pascha, significat beatitudinem in qua postea erimus. Ante Pascha ergo quod celebramus, hoc et agimus: post Pascha autem quod celebramus, significamus quod nondum tenemus. Propterea illud tempus in ieiuniis et orationibus exercemus; hoc vero tempus relaxatis ieiuniis in laudibus agimus. Hoc est enim, Alleluia, quod cantamus; quod latine interpretatur, ut nostis, Laudate Dominum. Ideo illud tempus ante resurrectionem, hoc tempus post resurrectionem Domini est. Quo tempore significatur vita futura, quam nondum tenemus; quia quod significamus post resurrectionem Domini, tenebimus post resurrectionem nostram. In capite enim nostro nobis utrumque figuratum est, utrumque demonstratum est. Passio Domini ostendit nobis vitam praesentis necessitatis, quia oportet laborare, et tribulari, et ad extremum mori: resurrectio vero et clarificatio Domini ostendit nobis vitam quam accepturi sumus, eum venerit retribuere digna dignis, mala malis, bona bonis. Et quidem modo mali omnes cantare nobiscum possunt, Alleluia: si autem in malitia sua perseveraverint, canticum vitae nostrae futurae labiis dicere poterunt; ipsam vero vitam, quae tunc erit in ea veritate quae nunc significatur, obtinere non possunt; quia noluerunt meditari, antequam veniret, et tenere quod venturum erat. |
2 | Nunc ergo, fratres, exhortamur vos ut laudetis Deum; et hoc est quod nobis omnes dicimus, quando dicimus, Alleluia. Laudate Dominum, dicis tu alteri, dicit ipse tibi: cum se omnes exhortantur, omnes faciunt quod hortantur. Sed laudate de totis vobis ; id est, ut non sola lingua et vox vestra laudet Deum, sed et conscientia vestra, vita vestra, facta vestra. Etenim laudamus modo in ecclesia quando congregamur; cum quisque discedit ad propria, quasi cessat laudare Deum. Non cesset bene vivere, et semper laudat Deum. Tunc desinis laudare Deum, quando a iustitia, et ab eo quod illi placet, declinas. Nam si a vita bona nunquam declines; lingua tua tacet, vita tua clamat; et aures Dei ad cor tuum. Quomodo enim aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut habeat mala facta, qui habet bonas cogitationes. Facta enim de cogitatione procedunt; nec quisquam potest aliquid facere, aut ad aliquid faciendum membra movere, nisi primo praecesserit iussio cogitationis: quomodo de interiori palatio, quidquid iusserit Imperator, per imperium Romanum emanat, quidquid videtis agi per provincias. Quantus motus fit ad unam iussionem Imperatoris intus sedentis? Movet solum ille labia, cum loquitur; et movetur omnis provincia, cum fit quod loquitur. Sic et in unoquoque hominum intus est imperator, in corde sedet: si bonus bona iubet, bona fiunt; si malus mala iubet, mala fiunt. Cum ibi sedet Christus, quid potest iubere, nisi bona? Cum possidet diabolus, quid potest iubere, nisi mala? In tuo autem arbitrio Deus esse voluit, cui pares locum, Deo, an diabolo: cum paraveris, qui possidebit, ipse imperabit. Ergo, fratres, non tantum ad sonum attendite: cum laudatis Deum, toti laudate; cantet vox, cantet vita, cantent facta. Etsi est adhuc gemitus, tribulatio, tentatio; sperate transitura omnia, et illum venturum diem quo sine defectu laudabimus. Ecce iste psalmus, quoniam manifestus est, currendus est nobis. Distribuit enim universam creaturam laudantem Deum, et tanquam hortatur ut laudet, quasi invenerit tacentem. |
3 | Laudate Dominum de coelis. Quasi invenerit tacentes in coelis laudem Domini, exhortatur ut surgant et laudent Nunquam coelestia laudes Conditoris sui tacuerunt, nunquam terrestria Deum laudare cessarunt. Sed plane sunt quaedam quae habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo eis placet Deus. Nemo enim laudat, nisi quod ei placet. Sunt autem alia quae spiritum vitae et intellectum ad laudandum Deum non habent, sed quia et ipsa bona sunt, et in ordine suo integre disposita, et ad pulchritudinem universitatis referuntur, quam condidit Deus; ipsa quidem per se voce sua et corde suo non laudant Deum; sed cum ab intelligentibus considerantur, per ipsa laudadatur Deus; et cum per ipsa laudatur Deus, quodam modo et ipsa laudant Deum. Verbi gratia, laudant Deum in coelo omnia quae habent spiritum vitae, et intellectum purum ad eum contemplandum et sine fastidio et defectu diligendum. Laudant autem Deum in terra per intellectum discernendi bonum et malum, per intellectum cognoscendi creaturam et Creatorem, homines qui ista cogitant, quibus tribuit Dominus mentem discernendi ista, delectandi atque laudandi. Homines possunt: pecora numquid habent huiusmodi intellectum? Si haberent huiusmodi intellectum pecora, non nobis diceret Deus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Quando hortatur nos ut non simus sicut pecora, sine intellectu, ostendit nobis quia homini tribuit intellectum ad laudandum Deum. Arbores numquid vel vitam ipsam habent, qua sentiant sicut pecora? Nam pecora, etsi sensum interiorem rationalem et mentem intelligentem atque discernentem non habent, quam homo habet, ut laudent Deum: habent tamen vitam manifestam, sicut omnes novimus , appetendi cibum, utilia sumendi, noxia respuendi; sensus corporalia discernendi; visum ad colores, auditum ad voces, olfactum ad odores, gustatum ad sapores, motus vel ad voluptates; vel a molestiis . Intelligimus haec, et videmus ante oculos nostros. Non habent rationem intelligendi; sed habent spiritum corporis animati, et vitam manifestam: arbores autem nec ipsam habent; et tamen omnia laudant Deum. Quare laudant Deum? Quia cum ista videmus, et consideramus Creatorem qui ea fecit, de illis nascitur in nobis laus Dei; et cum ipsorum consideratione laudatur Deus, omnia laudant Deum. Coepit ergo iste de coelo: laudant omnia, et dicit, Laudate. Quare, cum laudent, dicit, Laudate? Quia delectatus est in eo quod laudant, et placuit ei quasi adiungere hortationem suam. Quomodo si venias ad homines bonum aliquod operantes cum gaudio, sive in vinea, sive in messe, sive in aliqua agricultura; placet tibi quod faciunt, et dicis, Facite, agite: non ut tunc incipiant facere, quando dicis; sed quia placet tibi quod facientes inveneris, adiungis gratulationem et exhortationem tuam. Dicendo enim, Facite, et exhortando facientes, voto quasi facis cum illis. In hac ergo exhortatione plenus Spiritu Propheta dicit haec. |
4 | Et Psalmus est Aggaei et Zachariae: sic habet titulum. Isti duo prophetae, eo tempore quo captivus populus tenebatur in Babylonia, prophetabant iam futurum finem captivitatis, ut restauraretur civitas Ierusalem (I Esdrae V, 1, 2; et VI, 14), quae bello ceciderat. Significaverunt ergo nobis in mysterio vitam futuram, ubi laudabimus Deum post captivitatem vitae praesentis; ubi erit innovatio civitatis illius magnae Ierusalem unde peregrini suspiramus, captivati adhuc sub onere et sarcina corporis mortalis; unde adhuc gemimus in peregrinatione, exsultabimus autem in patria. Qui autem non gemit peregrinus, non gaudebit civis; quia desiderium non est in illo. Prophetae ergo isti sancti magnam consolationem praebuerunt tunc captivato populo secundum carnem, id est, constituto in Babylonia sub regibus alienigenis. Ostendebant enim per prophetiam, futurum tempus liberationis a captivitate, instaurationis Ierusalem. Sed illa omnia in figura gesta sunt [I Cor. X, 6]; habent veritatem suam: figurata sunt in antiquis, praesentia ostenduntur in nobis. Modo ergo quid dicit Apostolus? Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. Nondum sumus in patria: quando erimus in patria? Quando triumphabimus devicto inimico diabolo, quando mors novissima inimica destruetur: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus [I Cor. XV, 26, 54, 55]? Quando ergo nulla erit mortis contentio, quae modo est, et facit nos gemere ex defectu et mutabilitate rerum, ex fragilitate carnis humanae? Contendunt nobiscum quotidie tentationes, contendunt quotidie delectationes: etsi non consentiamus, tamen molestiam patimur, et contendimus, et magnum periculum est ne qui contendit vincatur; si autem non consentiendo vincamus, molestiam tamen patimur resistendo delectationibus. Non cessat, et non moritur hostis, nisi in resurrectione mortuorum. Sed praesumamus, fidamus, erigunt nos Aggaeus et Zacharias; cantant futuram liberationem nostram. Si illi populo cantaverunt, et impletum est; christiano populo quod cantatur, non implebitur? Securi estote: tantummodo in ista peregrinatione vitae quomodo agatis, videte . Non vobis placeat amor Babyloniae, ne obliviscamini civitatem Ierusalem. Etsi corpus vestrum adhuc in Babylonia tenetur, cor vestrum ad Ierusalem praemittatur. Laudet ergo tota creatura Dominum; quia hoc ibi facturi sumus, quod hic praemeditamur. |
5 | Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis. Primo de coelis dicit, postea de terra: laudatur enim Deus qui fecit coelum et terram. Coelestia tranquilla sunt, pacata sunt; ibi semper gaudium, nulla mors, nulla aegritudo, nulla molestia; semper laudant Deum beati: nos autem adhuc iusum sumus , sed cum cogitamus quomodo ibi laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus, Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra; quoniam placet nobis quod ibi agunt Angeli. Modo nos spe; postea re, cum illuc venerimus. Laudate ergo eum in excelsis. |
6 | [vers. 2-5.] Laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnes virtutes eius. Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Quando explicat omnia numerando? Sed tamen summatim et quasi omnia perstrinxit, et conclusit omnia coelestia laudantia Creatorem suum. |
7 | Et quasi diceretur ei, Quare illum laudant? quid illi debent, quid illis contulit, ut laudent eum? sequitur: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Non mirum si opera laudant operatorem, non mirum est si facta laudant factorem, non mirum si creatura laudat Creatorem. Ibi et Christus nominatus est, et quasi non audivimus nomen ipsius. Quis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 1-3]. Per quid facta sunt? Per Verbum. Quomodo hic ostendit quia per Verbum facta sunt? Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Nemo dicit, nemo mandat, nisi verbo. |
8 | [vers. 6.] Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi. Omnia coelestia, omnia superiora, virtutes omnes atque Angelos, civitatem quamdam supernam, bonam, sanctam, beatam: unde quoniam peregrinamur, miseri adhuc sumus; et quo redituri, in spe beati; et quo cum redierimus, in re beati. Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi: praeceptum posunt, et non praeteribit. Quale praeceptum putatis habere coelestia et Angelos sanctos? quale praeceptum dedit illis Deus? Quale, nisi ut laudent illum? Beati quorum hoc est negotium, laudare Deum. Non arant, non seminant, non molunt, no coquunt: opera enim sunt ista necessitatis; ibi necessitas non est. Non furantur, non depraedantur, non adulterantur: opera enim sunt ista iniquitatis; ibi iniquitas non est. Non frangunt panem esurienti, non vestiunt nudum, non suscipiunt peregrinum, non visitant aegrotum, non concordant litigiosum, non sepeliunt mortuum: opera enim sung ista misericordiae; ibi nulla miseria est in qua fiat misericordia. O beati! Putamus, erimus et nos sic? Eia, suspiremus, de suspirio gemamus. Et quid sumus, ut ibi simus? Mortales, proiecti, abiecti, terra et cinis. Sed qui promisit omnipotens est. Si ad nos attendamus, quid sumus? si ad illum, Deus est, omnipotens est. Non est facturus angelum ex homine, qui fecit hominem ex nihilo? aut vero pro minimo habet Deus hominem, propter quem mori voluit Unicum suum? Attendamus ad indicium dilectionis . Promissionis Dei tales arrhas accepimus; tenemus mortem Christi, tenemus sanguinem Christi. Quis mortuus est? Unicus. Pro quibus mortuus est? Utinam pro bonis, utinam pro iustis. Sed quid? Etenim Christus, ait Apostolus, pro impiis mortuus est [Rom. V, 6]. Qui donavit impiis mortem suam, quid servat iustis, nisi vitam suam? Erigat ergo se humana fragilitas, non desperet, non se collidat, non se avertat, non dicat, Non ero. Qui promisit, Deus est: et venit, ut promitteret; apparuit hominibus, venit suscipere mortem nostram, promittere vitam suam. Venit ad regionem peregrinationis nostrae, accipere hic quod hic abundat, opprobria, flagella, colaphos, sputa in faciem, contumelias, spineam coronam, suspensionem in ligno, crucem, mortem. Haec abundant in regione nostra; ad talia commercia venit. Quid hic dedit, quid accepit? Dedit exhortationem, dedit doctrinam, dedit remissionem peccatorum; accepit contumelias, mortem, crucem. Attulit nobis de illa regione bona, et in regione nostrapertulit mala. Promisit tamen nobis quod ibi futuri simus unde venit; et ait: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum [Ioan. XVII, 24]. Tanta praecessit dilectio! Quia ubi nos eramus, fuit nobiscum; ubi ipse est, erimus cum illo. Quid tibi promisit Deus, o homo mortalis? Quia victurus es in aeternum. Non credis? Crede, crede. Plus est iam quod fecit, quam quod promisit. Quid fecit? Mortuus est pro te. Quid promisit? Ut vivas cum illo. Incredibilius est quod mortuus est aeternus, quam ut in aeternum vivat mortalis. Iam quod incredibilius est tenemus. Si propter hominem mortuus est Deus, non est victurus homo cum Deo? non est victurus mortalis in aeternum, propter quem mortuus est qui vivit in aeternum? Sed quomodo mortuus est Deus, et unde mortuus est Deus? et potest mori Deus? Accepit ex te, unde moreretur pro te. Non posset mori, nisi caro; non posset mori, nisi mortale corpus: induit se ubi pro te moreretur, induet te ubi cum illo vivas. Ubi se induit morte? In virginitate matris. Ubi te induet vita? In aequalitate Patris. Elegit sibi hic thalamum castum, ubi coniungeretur sponsus sponsae. Verbum caro factum est [Id. I, 14], ut fieret caput Ecclesiae. Verbum enim ipsum non est pars Ecclesiae; sed ut esset caput Ecclesiae, carnem assumpsit. Quiddam nostrum iam sursum est, quod hic accepit, ubi mortuus est, ubi crucifixus est: iam quaedam primitiae tuae praecesserunt, et dubitas quia secuturus es! |
9 | [vers. 7.] Ergo convertat se et ad terrena, quia iam dixit laudes coelestium. Laudate Dominum de terra. Superius enim unde coepit? Laudate Dominum de coelis; et enarravit coelestia: modo audi terrestria. Dracones et omnes abyssi. Abyssi, profunditates aquarum sunt: maria omnia, nubilosus iste aer ad abyssum pertinet. Ubi nubes, ubi venti, ubi tempestates, ubi pluviae, coruscationes, tonitrua, grandines, nix, et quidquid vult Deus fieri super terras de isto humido et caliginoso aere, totum hoc terrae nomine appellavit, quia nimis mutabile est atque mortale: nisi forte putatis quia sursum pluit stellis. Omnia ista hic fiunt prope ad terram. Et aliquando sunt homines in cacuminibus montium, et nubes sub se vident, et fiunt plerumque pluviae: et apparent bene intentis omnia ista, quae perturbato aere concitantur, hic fieri in ista mundi parte infima. Propterea ad ista caliginosa, id est ad hunc aerem, tanquam ad carcerem, damnatus est diabolus, de apparatu superiorum Angelorum lapsus cum angelis suis: nam Apostolus hoc de illo dicit, Secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae [Ephes. II, 2]. Et alius apostolus dicit, Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradidit in iudicio puniendos servari [II Petr. II, 4]: infernum hoc appellans, quod inferior pars mundi sit. Noli enim cogitare quid accepit diabolus, sed quid perdidit. Omnia ergo ista videtis qualia sunt, mutabilia, turbata, terribilia, corruptibilia: tamen habent locum suum, habent ordinem suum, implent et ipsa universi pulchritudinem pro modo suo, et ideo laudant Dominum. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans et ipsa; imo exhortans nos, ut eorum consideratione laudemus Dominum (sic enim laudant Deum, cum considerata pariunt laudem Dei), coepit dicere, Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi. Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, maiora non sunt super terram. Propterea inde coepit dicere, Dracones et omnes abyssi. Sunt autem speluncae aquarum latentium, unde fontes, unde flumina procedunt; et alia procedunt, ut fluant super terram, alia occulte subter eunt: et totum hoc, atque omnis ista humida natura aquarum, simul cum mari et isto infimo aere, abyssus vel abyssi vocantur, ubi vivunt dracones et laudant Deum. Quid? putamus quia choros faciunt dracones, et laudant Deum? Absit. Sed vos considerantes dracones, attendite artificem draconum, creatorem draconum; et cum miramini dracones, et dicitis, Magnus Deus qui haec fecit, dracones laudant Deum de vocibus vestris: Dracones et omnes abyssi. |
10 | [vers. 8.] Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius. Quare hic addidit, quae faciunt verbum eius? Multi stulti non valentes contemplari et discernere creaturam locis suis et ordine suo, sub nutu et iussu Dei agentem motus suos, visum est illis quia superiora omnia Deus gubernat, inferiora vero despicit, abiicit, deserit, ut nec curet ista, nec gubernet, nec regat: sed casibus regantur, quomodo possunt, qua possunt: et movent illos quae dicunt aliquando sibi (sed non dicant tibi, id est, ne audiendo consentias quando ista dicunt; blasphema enim sunt et exsecrabilia Deo), Si Deus plueret, numquid plueret in mare? Qualis, inquiunt, providentia? Getulia sitit, et mare compluitur. Acute sibi videntur tractare: quibus dicendum est hoc, Getulia vel sitit; tu, nec sitis . Bonum enim erat ut diceres Deo: Anima mea velut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6]. Quod alio loco aperte dicitur: Sitivit tibi anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea [Psal. LXII, 2]. Et Dominus in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Iste enim iam saturatus est, qui talia disputat; quasi sibi doctus videtur, nec vult discere, ideo non sitit. Nam si sitiret, vellet discere; et inveniret quia totum Dei providentia fit in terra; et miraretur disposita etiam membra pulicis. Attendat Charitas vestra. Quis disposuit membra pulicis et culicis, ut habeant ordinem suum, habeant vitam suam, habeant motum suum? Unam bestiolam brevem, minutissimam considera, quam volueris. Si consideres ordinem membrorum ipsius, et animationem vitae qua movetur; ut pro se fugit mortem , amat vitam, appetit voluptates, devitat molestias, exserit sensus diversos, viget in motu congruo sibi! Quis dedit aculeum culici, quo sanguinem sugat? Quam tenuis fistula est qua sorbet! Quis disposuit ista? quis fecit ista? Expavescis in minimis; lauda magnum. Hoc itaque tenete, fratres mei; nemo vos de fide excutiat, et de sana doctrina . Qui fecit in coelo angelum, ipse fecit in terra vermiculum: sed angelum in coelo pro habitatione coelesti, vermiculum in terra pro habitatione terrestri. Numquid angelum fecit repere in coeno, et vermiculum in coelo? Distribuit sedibus habitatores; incorruptionem incorruptis sedibus dedit, corruptibilia corruptibilibus locis. Totum attende, totum lauda. Qui ergo disposuit membra vermiculi, non gubernat nubes? Et quare in mare pluit? Quasi non sint in mari, quae alantur pluvia; quasi non ibi fecit pisces, quasi non ibi fecit animalia. Attendite quomodo currunt pisces ad aquam dulcem. Et quare, inquit, pisci pluit, et mihi aliquando non pluit? Ut cogites te in regione esse deserti, et in peregrinatione vitae; et amarescat tibi vita praesens, ut futuram desideres; aut ut flagelleris, et corripiaris, et corrigaris. Quomodo autem distribuit propria regionum? Ecce, quia de Getulia locuti sumus, pluit hic prope omni anno, et omni anno dat frumentum: servari hic frumentum non potest, cito corrumpitur; quia omni anno datur: ibi, quia raro, et multum datur, et diu servatur. Sed forte putas quia ibi deserit Deus homines, aut non ibi secundum iucunditatem suam et laudant et glorificant Deum? Apprehende inde Getulum, pone inter istas arbores amoenas; fugere hinc vult, et redire ad nudam Getuliam . Omnibus ergo Deus locis, regionibus, temporibus, sua quaeque distribuit et ordinavit. Et longum est commemorare diligentiorem considerationem omnium rerum. Quis illam explicat? Tamen qui oculos habent, multa ibi vident: cum viderint, placent; cum placuerint, laudantur, non tanquam ipsa, sed ille qui fecit: ita omnia laudabunt Deum. |
11 | Haec considerans spiritus Prophetae, cum dixisset, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae omnia turbata videntur quibusdam stultis, et quasi casibus agitari, addidit, Quae faciunt verbum eius. Non tibi ergo videantur casibus moveri, quae verbo Dei in omni motu suo deserviunt. Quo vult Deus, illuc ignis , illuc fertur nubes, sive pluviam, sive nivem, sive grandinem portet. Et quare aliquando percutiunt montem fulmina, et non percutiunt latronem? Quodcumque possum dicere pro captu mentis meae, quantum Deus donare dignatur: maiores maiora noverint, et amplius intelligant; et det vobis Deus plus sapere quam dico, tamen cum temperantia, sine superbia: possum ergo pro modulo meo dicere quare percutiant montem, et non percutiant latronem: quia forte adhuc latronis conversionem quaerit; et ideo percutitur mons qui non timet, ut mutetur homo qui timet. Aliquando et tu, cum das disciplinam, terram feris, ut infans expavescat. Et aliquando ferit et quem vult hominem. Sed dicis mihi: Ecce ferit innocentiorem, et dimittit sceleratiorem. Noli mirari: undecumque mors pio bona est . Unde autem scis illi sceleratiori, si se mutare noluerit, quid poenarum in occulto servetur? Nonne mallent fulmine incendi , quibus in fine dicetur: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 41]? Opus est ut innocens sis. Quid enim? malum est mori naufragio, et bonum est mori febre? Sive inde, sive inde moriatur, quaere qualis sit qui moritur; quo post mortem iturus est, non unde de vita exiturus. Quacumque occasione, hinc exituri sumus, Quibus exitibus martyres exire meruerunt? numquid febribus, quomodo multi optant ut febre solvantur? Alii uno ictu gladii, alii ignibus, alii bestiis. Et devoraverunt bestiae corpora martyrum, et non timuerunt ne perirent corpora ipsorum. Undique enim Deus reducet corpora sanctorum suorum, cui capilli nostri numerati sunt [Id. X, 30]. Et quando voluit, tres pueros ab igne liberavit [Dan. III, 24, 93]: numquid ideo Machabaeos in igne deseruit [II Machab. VII]? Illos aperte liberavit, istos occulte coronavit. Novit igitur Deus quid agat. Tu time, et bonus esto. Undecumque voluerit ut excas hinc, paratum te inveniat. Inquilinus enim es [Psal. CXVIII, 19], non possessor domus. Locata est enim tibi domus; domus ista tibi locata est, non donata; etsi nolis, migrabis: et non eam tali conditione, accepisti, ut quasi tempora certa tibi sint. Quid dixit Dominus tuus? Quando voluero, cum dixero, Migra; paratus esto. Expello te de hospitio, sed dabo domum: inquilinus es in terra, eris possessor in coelo. |
12 | Quidquid ergo hic accidit contra voluntatem nostram, noveritis non accidere, nisi de voluntate Dei, de providentia ipsius, de ordine ipsius, de nutu ipsius, de legibus ipsius: et si nos non intelligimus quid quare fiat, demus hoc providentiae ipsius, quia non fit sine causa, et non blasphemabimus . Cum enim coeperimus disputare de operibus Dei, Quare hoc, quare illud; et, Non debuit sic facere, male fecit hoc: ubi est laus Dei? Perdidisti Alleluia. Omnia sic considera, quomodo placeas Deo, et laudes artificem. Quia si intrares forte in officinam fabri ferrarii, non auderes reprehendere folles, incudes, malleos. Et da imperitum hominem nescientem quid quare sit, et omnia reprehendit. Sed si non habeat peritiam artificis, et habeat saltem considerationem hominis, quid sibi dicit? Non sine causa hoc loco folles positi sunt; artifex novit quare, etsi ego non novi. In officina non audet vituperare fabrum; et audet reprehendere in hoc mundo Deum! Ergo, quemadmodum ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius; sic omnia quae vanis videntur in rerum natura temere fieri, non faciunt nisi verbum eius, quia non fiunt nisi iussu eius. |
13 | [vers. 9-12.] Deinde dicit, ut Dominum laudent: Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata. Deinde ad homines: Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae; iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus laudent nomen Domini. Explicata est laus de coelo, explicata est laus de terra. |
14 | [vers. 13.] Quia exaltatum est nomen eius solius. Nemo hominum quaerat exaltare nomen suum. Vis exaltari? Illi te subde, qui non potest humiliari: Exaltatum est nomen eius solius. |
15 | [vers. 14.] Confessio eius in terra et coelo . Quid est, Confessio eius in terra et coelo? qua ipse confitetur? Non; sed qua illum omnia confitentur, omnia clamant: omnium pulchritudo quodam modo vox eorum est, confitentium Deum. Clamat coelum Deo: Tu me fecisti, non ego. Clamat terra: Tu me condidisti, non ego. Quomodo clamant ista? Quando considerantur, et hoc invenitur; ex tua consideratione clamant, ex voce tua clamant. Confessio eius in terra et coelo. Attende coelum, pulchrum est; attende terram, pulchra est: utrumque simul valde pulchrum est. Ipse fecit, ipse regit, ipsius nutu gubernantur, ipse traiicit tempora, momenta ipse instaurat, per seipsum instaurat. Omnia ergo ista laudant illum, sive in statu, sive in motu, sive de terra deorsum, sive de coelo sursum, sive in vetustate, sive in renovatione. Cum vides haec et gaudes, et attolleris in artificem, et invisibilia eius, per ea quae facta sunt, intellecta contueris [Rom. I, 20], Confessio eius in terra et coelo; id est, confiteris ei de rebus terrenis, confiteris ei de rebus coelestibus. Et quia ipse fecit omnia, et melius illo non est aliquid, quidquid fecit, intra illum est; et quidquid in his tibi placet, minus est quam ipse. Non ergo ita tibi placeat quod fecit, ut recedas ab eo qui fecit; sed si amas quod fecit, multo magis eum qui fecit. Si pulchra sunt quae fecit, quanto pulchrior est qui fecit? Confessio eius in terra et coelo. |
16 | Et exaltabit cornu populi sui. Ecce quod prophetabant Aggaeus et Zacharias. Modo cornu populi ipsius humile est in trituris, in tribulationibus, in tentationibus, in tunsione pectorum: quando exaltabit cornu populi sui? Quando venerit ipse Dominus, et ortus fuerit sol noster: non iste qui oculis videtur, et oritur super bonos et malos [Matth. V, 45]; sed de quo dicitur, Vobis qui timetis Deum, orietur sol iustitiae, et sanitas in pennis eius [Malach. IV, 2]; et de quo dicturi sunt superbi et impii, Iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis [Sap. V, 6]. Ipsa erit aestas nostra. Modo fructus per hibernum in radice non apparent; attendis quasi aridas arbores per hiemem. Qui non novit videre, aridam putat vitem: et forte iuxta est quae vere aruit; similes sunt ambae per hiemem: illa vivit, illa mortua est; sed illius vita et illius mors in abscondito est: aestas procedit, vita illius clarificatur, mors illius manifestatur; procedit honor foliorum, fecunditas fructuum; vestitur vitis in facie, ex eo quod habet in radice. Ergo modo, fratres, tales sumus, quales sunt alii homines: quomodo nascuntur, manducant, bibunt, vestiuntur, transigunt vitam istam; sic et sancti. Aliquando ipsa res decipit homines, et dicunt: Ecce quia coepit esse christianus, numquid non ei dolet caput? aut quia christianus est, quid habet plus a me? O vitis arida, attendis iuxta te vitem nudam in hiberno, sed non aridam. Aestas veniet , veniet Dominus, honor noster, qui latebat in radice; et tunc exaltabit cornu populi sui, post captivitatem in qua mortaliter vivimus. Unde dicit Apostolus: Nolite ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum; et tunc laus erit unicuique a Deo [I Cor. IV, 5]. Sed dicis mihi: Ubi est radix mea? ubi est fructus meus? Si credis, nosti ubi est radix tua. Ibi est enim, ubi est fides tua, ubi spes est et charitas tua. Audi Apostolum: Mortui enim estis. Quasi per hiemem mortui apparebant; audi quia vivunt: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce ubi habes radicem. Quando ergo honore ornaberis? quando fecundaberis fructu? Audi illum sequentem: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria [Coloss. III, 3, 4] Et exaltabit cornu populi sui. |
17 | Hymnus omnibus sanctis eius. Hymnus scitis quid est? Cantus est cum laude Dei. Si laudas Deum, et non cantas, non dicis hymnum: si cantas, et non laudas Deum, non dicis hymnum: si laudas aliud quod non pertinet ad laudem Dei, etsi cantando laudes, non dicis hymnum. Hymnus ergo tria ista habet, et cantum, et laudem, et Dei. Laus ergo Dei in cantico, hymnus dicitur. Quid est ergo, Hymnus omnibus sanctis eius? Accipiant sancti eius hymnum, dicant sancti eius hymnum; quia hoc est quod accepturi sunt in fine, hymnum sempiternum. Ideo alio loco dicit psalmus, Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi est via qua ostendam illi salutare meum [Psal. XLIX, 23]: et, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Hoc est, Hymnus omnibus sanctis eius. Qui sunt sancti eius? Filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Nemo dicat: Non sum filius Israel. Ne putetis Iudaeos filios Israel esse, et nos non esse filios Israel: audeo vobis dicere, fratres mei; illi non sunt, et nos sumus. Audite quare: quia maior est natus secundum spiritum, quam natus secundum carnem. Unde Israel? Ex Abraham; quia Isaac ex Abraham, Israel ex Isaac. Quomodo placuit Deo Abraham? Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam [Rom. IV, 3]. Quisquis imitatus fuerit Abraham, filius est Abrahae: quisquis degeneraverit a fide Abraham, perdidit progeniem Abrahae. Iudaei degeneraverunt; perdiderunt: imitati sumus nos; invenimus. Audi quia illi perdiderunt: quid illis dicit Dominus dicentibus, Filii sumus Abrahae? Ausi sunt ostentare se, et erigere cervicem de nobilitate generis iusti; et quid illis Dominus? Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae fecissetis [Ioan. VIII, 33, 39]. Si ergo perdiderunt ipsi quod filii sunt Abrahae, invenimus nos ut filii simus Abrahae. Credendo quippe invenimus quod illi non credendo amiserunt: quia credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Et semen Abrahae Christus [Galat. III, 16], et in Christo nos sumus; et ex Israel populus, de quo populo Maria, de qua Maria Christus, in quo Christo nos: ergo filii Israel nos. Et quomodo addidit, ut discerneret nos? Filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Attendite Iudaeos: si propinquant, ipsi sunt. Et forte propinquant, dicit mihi aliquis: quotidie et ipsi cantant psalmum, et cantant hymnos Dei. Non auditis quid eis dixit propheta? Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]. Si illorum cor longe est, nostrum autem cor proximum est; quia credimus, quia speramus, quia diligimus, quia Christo adiuncti sumus, quia membra ipsius facti sumus: numquid membra longe sunt a capite? Si essent longe, et divisa essent, non diceret: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Si separata essent, non de coelo diceret: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Si non in nobis esset, non diceret, Esurivi, et dedistis mihi manducare: et cum dicerent illi, Quando te vidimus esurientem? respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 35, 37, 40]. Ecce populus, ecce appropinquans Israel; et cum illo modo spe, postea re |