monumenta.ch > Augustinus > 147
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLVI. SERMO . <<<     >>> IN PSALMUM CXLVIII. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLVII. SERMO AD PLEBEM.

1 Meminit Charitas vestra de psalmo quem modo cantavimus, in hodiernum diem nos distulisse sermonem. Ipse enim erat, et die dominico lectus est, et tractandus ipse susceptus. Sed quia evangelica lectione tunc permoti, prae magnitudine timoris nostri et vestrae utilitatis immorati sumus in eo quod nobis Dominus diem novissimum commendavit, cautosque nos et vigilantes exspectare voluit adventum suum; terrens etiam exemplo, ne damnet iudicio; sic futurum dicens adventum filii hominis, sicut in diebus Noe: manducabant et bibebant, emebant, vendebant, nubebant, uxores ducebant, donec introiret Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes [Matth. XXIV]. Solliciti ergo et magno timore concussi (quis enim si credit, non timeat?), in eo sumus, quantum potuimus, immorati, ut de vestris moribus vitaque vestra et omnium nostrum sermo produceretur, quo possimus illum diem non solum securi exspectare, sed etiam desiderare. Si enim amamus Christum, utique adventum eius desiderare debemus. Perversum enim est, et nescio utrum verum, quem diligis timere ne veniat; orare, Adveniat regnum tuum [Id. VI, 10]; et timere ne exaudiaris. Unde autem timor? quia iudex venturus est? Numquid iniustus? numquid malevolus? numquid invidus? numquid postremo ab altero exspectans nosse causam tuam; ne forte ille quem instruxisti, vel praevaricatione te decipiat, vel minori facundia et facultate deficiens, innocentiae tuae bonum verbis demonstrare non possit? Nihil horum. Quis ergo venturus est? quare non gaudes? Quis venturus est iudicare te, nisi qui venit iudicari propter te? Non timeas accusatorem, de quo ipse dixit: Princeps huius mundi missus est foras [Ioan. XII, 31]. Non timeas malum advocatum; ille enim tibi modo advocatus est, qui tunc iudex futurus est. Ille erit, et tu, et causa tua; sermo causae tuae, testimonium conscientiae tuae. Quisquis ergo futurum iudicem times, praesentem conscientiam tuam modo corrige. Parumne tibi est quod praeterita non requiret? Sine reliquo spatio temporis tunc iudicabit: sed cum quanto spatio temporis modo praecipit? Tunc iam [Hoc loco Edd. interponebant: quod Deus sanctos suos, quosdam occulte, quosdam vero liberat publice: occulte, sicut Machabaeos; publice, sicut tres pueros de camino ignis educens Isthaec non habent melioris notae Mss.] corrigi non licebit: modo quis prohibet? Hoc cum vehementer commendaremus dominico die, quia revera, quia prope hoc solum dicendum est; non parum temporis effluxit, et coacti sumus hunc psalmum susceptum ad tractandum, in hunc diem differre. Modo ipse praesto est; intendamus in eum, imo in Deum qui hos sermones per misericordiam suam in Spiritu suo dispensare dignatus est, ita ut ipse novit expedire infirmitatibus nostris. Quis enim aeger consilium medico dare audet?
2 Cum legeretur, credo aut omnes aut multos vestrum animadvertisse quod habeat aliquos versus ad quos aperiendos pulsandum est, maximeque ubi ait: Qui dat nivem velut lanam, nebulam velut cinerem spargit: qui mittit crystallum suum velut frusta panis; in faciem frigoris eius quis subsistet? His enim auditis, quisquis ea accipit ad litteram, opera quidem divina cogitavit. Quis enim dat nivem, nisi Deus? et quis nebulam spargit, nisi Deus? crystallum quis durat, nisi ipse? Et habent haec tria similitudines congruas oppositas. Neque enim dissimilis est lana nivi, aut cinis nebulae, aut frusta panis candidi [Hic Lov., et aliquot Mss. addunt, me.] nitori et candori crystalli. Est enim crystallum species quaedam in modum vitri, sed candidum est. Hoc autem genus traditur ab eis qui noverunt; unde dubitare non debemus, quoniam fidelissima Scriptura testimonium dicit: traditur ergo crystallum, durata per multos annos et non resoluta nive, ita congelascere, ut resolutio non facilis sit. Nives praeteritae hiemis facile dissolvit aestas adveniens; non enim eis ad confirmandam duritiam accessit annositas. Ubi autem nives multae per annos multos super invicem missae fuerint, et copia sua violentiam aestatis evicerint, non aestatis unius, sed multarum, praesertim in his terrae partibus, id est in aquilonia plaga, ubi nec aestate sol perferventissimus invenitur; ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallum dicitur. Intendat Charitas vestra. Quid est ergo crystallum? Nix est glacie durata per multos annos, ita ut a sole vel igne facile dissolvi non possit. Hoc propterea aliquanto diutius exposuimus, quia multi ignorant: nec illi qui hoc forte norunt, de re quam noverunt onerosum debent habere sermonem, adhibitum non propter se, sed propter eos qui non noverunt. Haec ergo cum audistis personante Lectore, non dubito vos diversa cogitasse; dixisse aliquos, et verum dixisse, Magna opera Domini, unde particula quaedam commemorata est, et ipsa terrena, et prope omnibus annis nota, quomodo ningat Deus, quomodo nebulam spargat, quomodo etiam crystallum solidet: alios dixisse sibi, Putasne sine causa ista in Scripturis posita sunt, aut vere hoc totum habent quod sonant? non nobis aliquid innuit nix ista et lana, nebula et cinis, crystallum et panis? Sed quare sic Scriptura loqui voluit, per quasdam quasi caligines similitudinum? quanto melius apertius loqueretur? Quare vel quaero vel haesito, quid sibi illa verba exigant? quare in audiendo vel laboro? quare plerumque audito psalmo indoctus abscedo? Hoc est quod paulo ante dixi: Patere te curari; ita sanandus es. Multum superbus et praeceps est aeger qui et medicum monere audet, etiam hominem. Consiliumne audebit dare aeger medico? Ubi homo aegrotat, et Deus curat, magnum pietatis et sanitatis initium est, antequam scias quare quid dictum sit, credere [Sic Mss. At Edd. post, obiectione erubescere, prosequuntur: Erubescere quidem non est crimen; aut si crimen est, non est illius cui obiicitur, sed eius qui obiicit. Sed tamen infirmitas, etc.] ita dici debuisse ut dictum est. Haec enim pietas facie te capacem ut quaeras quod dictum est, et cum quaesieris invenias, et cum inveneris gaudeas. Adsit ergo nobis apud Dominum Deum nostrum iste affectus precum vestrarum; et si non propter nos, certe propter vos donare dignetur quod hic absconditum latet. Modo ergo putate nos, quoniam cuiusdam spectaculi et [Sic Mss. At Edd., et incidunt.] editionis divinae diem promisimus, pronuntiatis his versibus et nondum expositis, involutas quasdam Editoris nostri sarcinas protulisse. Utique ad hoc involutae proferuntur, ut evolutae exspectentur [Mss., deprecari.]: vos autem non tantum intueri, sed et vestiri paramini.
3 Dixeramus autem die dominico, si meminit Charitas vestra, qui adfuistis, ipsam evangelicam lectionem, quae nos diutius tenuit, ut Psalmi expositio differretur, congruam lectam fuisse eidem psalmo. Hoc tunc diximus, sed ostendere non valuimus, quia Psalmum distulimus. Hodie itaque demonstranda est et ipsa congruentia. In evangelica illa lectione territi sumus de die novissimo. Terror ille securitatem parturit; territi enim praecavemus, praecaventes securi erimus. Quomodo enim praepostera securitas in terrores impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parit. Territi autem sumus, ne praesentem vitam deficientem, volaticam, transitoriam, sic amemus, quasi alia nulla sit: si enim alia nulla est, amemus hanc. Si alia vita nulla est, feliciores nobis sunt qui ad amphitheatrum hodie vigilarunt. Quid enim ait Apostolus? Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 19]. Est ergo alia vita. Interroget quisque Christum [Omnes prope Mss., curatam.] in fide sua: sed dormit fides. Merito fluctuas, quia Christus dormit in navi. Iesus enim dormiebat in navi, et navis fluctuabat in aquis et tempestatibus multis [Matth. VIII, 24, 25]. Fluctuat ergo cor, quando Christus dormit. Christus semper vigilat: quid est ergo, Christus dormit? Fides tua dormit. Quid adhuc dubitationis tempestate [Mss., illi Caiphae dicere.] iactaris? Excita Christum, excita fidem tuam: conspice oculis fidei vitam futuram, propter quam credidisti, propter quam signo eius signaris, qui propterea duxit hanc vitam, ut tibi ostenderet quam sit contemnenda quam diligebas, et quam sit speranda quam non credebas. Si ergo fidem excitaveris, et oculos eius in novissima miseris, futurumque saeculum in quo gaudebimus post alterum Domini adventum, post iudicium peractum, post traditum sanctis regnum coelorum, si illam vitam cogitaveris, et illius vitae negotium otiosum, de quo saepe locuti sumus, charissimi; non fluctuabit negotium nostrum, otiosum negotium plenum solius dulcedinis, nulla interpellatum molestia, nulla fatigatione sauciatum, nulla nube perturbatum. Negotium nostrum quod erit? Laudare Deum amare et laudare; laudare in amore, amare in laudibus. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Quare, nisi quia in saecula saeculorum amabunt te? Quare, nisi quia in saecula saeculorum videbunt te? Hoc ergo, fratres mei, quale spectaculum erit in visione Dei? Vident homines venatorem, et delectantur: vae miseris, si non se correxerint! Qui enim vident venatorem, et delectantur, videbunt Salvatorem, et contristabuntur. Quid illis miserius, quibus Salvator saluti non erit? Non ergo mirum quia illis quibus voluptati est homo pugnans, non erit saluti Deus liberans. Nos autem, fratres, si nos in eius membris meminimus, si concupiscimus, si perseveramus, videbimus et gaudebimus. Erit illa civitas purgatis omnibus civibus suis, nullo admixto seditioso aut turbulento: inimicus ille qui modo invidet, ne ad illam patriam veniamus, illic cuiquam insidiari non potest; quia nec esse ibi permittitur. Si enim modo excluditur de corde credentium, quomodo excludetur de civitate viventium? Quid erit, fratres, quid erit, rogo vos, esse in illa civitate, de qua loqui tantum gaudium est? Huic futurae vitae corda praeparare debemus: quisquis ei cor praeparaverit, totam istam contemnit; contempta ista securum facit exspectare diem de quo exspectando Dominus terruit.
4 Cum ergo psalmus iste dicat nobis et cantet de illa vita futura, Evangelium autem terruerit de praesenti; Psalmus facit amorem futurae, Evangelium facit timorem praesentis. Nec de futura delectatione tacetur in litteris Novi Testamenti, et multo magis in eis, ubi non tanquam cum involucris quibusdam proferuntur illa quae intelligenda sunt; sed ibi videntur aperta, ut hic intelligantur obscura. Cum ergo diceret nobis Evangelium, Observate diem novissimum venturum, diem adventus Filii hominis; quia illos male inventurus est, qui modo securi sunt, ideo quia perverse securi sunt; securi sunt enim in voluptatibus saeculi, cum deberent esse securi domitis cupiditatibus saeculi: iam utique illi vitae nos praeparavit Apostolus, in verbis quae tunc etiam commemoravi, 'De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui emunt, tanquam non ementes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent, tanquam non flentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse' [I Cor. VII, 29-32]. Qui gaudium totum suum totamque felicitatem suam constituit in manducando, bibendo, uxorem ducendo, emendo, vendendo, utendo mundo isto, sine sollicitudine est et talis - sed praeter arcam: vae illi a diluvio. Quisquis autem, sive manducat, sive bibit, sive aliquid agit, omnia in gloriam Dei facit [I Cor. X, 31]: et si aliqua tristitia est de rebus saecularibus, sic flet, ut intus in spe gaudeat; et si aliqua laetitia est in rebus saecularibus, sic gaudet, ut intus spiritualiter timeat, nec donet se corrumpendum felicitati, nec se det adversitati frangendum (hoc est enim flere tanquam non flentem, et gaudere tanquam non gaudentem): quisquis et si habet uxorem, eius infirmitati compatiens, reddit, non exigit debitum; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit: quisquis vendit quod novit quia etsi maneret, beatum non faceret; quisquis quod emit, novit quia transiet; et de his omnibus etsi abundantibus, etsi circumfluentibus non praesumit, facitque ex eo quod habet, misericordiam cum eo qui non habet, ut et ipse accipiat quod non habet [Duo Mss., redimendus.], ab illo qui omnia habet: quisquis talis est, securus exspectat diem novissimum, quia non est praeter arcam; iam inter ligna imputribilia computatur, ex quibus arca fabricatur [Gen. VI, 14]. Non ergo timeat venturum Dominum; sed speret, et desideret: non enim veniet illi ad inferendas poenas, sed ad finiendas molestias. Hoc autem fit desiderio illius civitatis. Quod ergo monuit Evangelium, impletur eius civitatis desiderio, quam Psalmus cantat [Sic melioris notae Mss. Alii, iam illam post, etc. At Edd., nam illam post, etc. Non recte, nisi illam referas ad videant inopes, etc.]: ita congruit Evangelium huic cantico.
5 Et quam civitatem psalmus iste cantat, audiamus. Audiamus, et cantemus; gaudium nostrum, cum hoc audimus, canticum Dei nostri est. Non enim tantum cantamus, quando voce et labiis sonamus canticum; est et canticum intus, quia sunt et aures cuiusdam intus. Voce cantamus, ut nos excitemus; corde cantamus, ut illi placeamus. Aggaei et Zachariae [Sic ex melioribus Mss. iuxta LXX. [Iudae.]] Psalmus dicitur. Aggaeus et Zacharias prophetae fuerunt. Erant autem prophetae isti iam in captivitate Ierusalem illius, quae in terra portavit umbram cuiusdam coelestis. In illius ergo civitatis captivitate cum essent in Babylonia, prophetaverunt prophetae isti reparationem Ierusalem, prophetaverunt civitatem novam ex reparatione veteris, liberato populo a captivitate (I Esdrae V, 1; et VI, 14). Agnoscimus et istam captivitatem, si vere agnoscimus nostram peregrinationem. In hoc enim mundo, in his tribulationibus saeculi, in hac turba multiplici scandalorum, quodam modo in captivitate gemimus; sed erigemur: praenuntiatur civitas nostra nova futura aequalis. Nam et post istorum prophetationem, et visibiliter contigit, ut totum explicaretur quod ad persolvendam imaginem pertinebat. Reparata est Ierusalem post septuaginta annos captivitatis. Sic Ieremias propheta septuaginta annis [In Martyrum solemnitate habitus.], septenario illo numero omnem volubilitatem huius temporis signat: septenario enim numero volvuntur dies hi, sicut nostis; iidem abeunt, iidem redeunt. Post septuaginta ergo annos, cum prophetavit Ieremias reparari civitatem Ierusalem [Ierem. XXV, 12; et XXIX, 10], factum est, ut et ibi significaretur imago futurorum: significatum est nobis post omnem istam volubilitatem temporis, quae septenario numero volvitur, futuram illam civitatem nostram iam in aeternitate in uno die. In illa quippe habitatione tempus non volvitur, quia habitator ibi non labitur. Hanc cum viderent in spiritu Prophetae; videbant illam, dicebant de ista. Sed haec dicebant de ista, quae in illam ducerent; et illa omnia quae fiebant secundum tempus, secundum corporales motiones, secundum actus hominum, signa erant et praenuntiationes futurorum.
6 [vers. 12.] Audiamus iam cantari civitatem illam, et erigamur ad eam. Multum enim nobis eam commendat Spiritus Dei, infundens nobis amorem illius, ut ei suspiremus, et in peregrinatione ingemiscamus, et ad illam venire desideremus. Amemus illam, et ipsum amare ambulare est. Ecce amemus illam ex ore sancto, ex ore prophetico et Dei Spiritu dicentis: Collauda, Ierusalem, Dominum. In captivitate adhuc constituti, vident illos greges, imo unum gregem omnium civium, undique collectorum ad illam civitatem; vident gaudium massae, post trituras, post ventilationes iam missae in horreum, nihil timentis, nihil laboris et molestiae patientis; et adhuc hic positi, et in ipsa contritione conversantes praemittunt gaudium spei, et anhelant in illam, quasi coniungentes corda suo Angelis Dei, et futuro illi populo secum in gaudio permansuro. Callauda, Ierusalem, Dominum. Quid enim factura es, o Ierusalem? Transiet certe et labor et gemitus. Quid factura es? aratura, seminatura, novellatura, navigatura es, negotiatura es? Quid factura es? An in illis operibus, quamvis bonis et de misericordia venientibus, exerceri te adhuc oportet? Considera numerum tuum, considera undique societatem tuam: vide utrum aliquis esuriat, cui porrigas panem; vide si aliquis sitiat, cui des calicem aquae frigidae; vide utrum aliquis modo apud te peregrinus est, quem hospitio recipias; vide utrum aliquis sit aeger, quem visites; vide utrum aliquis litiget, quem concordes [Matth. XXV, 35, 36]; vide utrum aliquis moriatur, quem sepelias. Quid ergo factura es? Collauda, Ierusalem, Dominum; ecce hoc est negotium tuum. Sicut solet in titulis scribi, Utere felix: Collauda, Ierusalem, Dominum.
7 Estote Ierusalem: mementote de quibus dictum est, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges [Psal. LXXII, 20]. Hi sunt qui modo gaudent talibus pompis: inter illos sunt qui propterea hodie non venerunt, quia munus est. Cui munus est? cui damnum? Aut unde munus? aut unde damnum? Non enim illi tantum qui talia edunt, damno feriuntur; sed maiori damno percutiuntur, qui talia libenter intuentur. Illorum arca auro exinanitur; istorum pectus iustitiae divitiis exspoliatur. Plangunt plerique editores, vendentes villas suas: quomodo debent plangere peccatores, perdentes animas suas! Itane ad hoc clamavit Dominus dominico die, Vigilate, ut hodie sic vigilaretur? Obsecro vos, o cives Ierusalem. adiuro vos per pacem Ierusalem, per redemptorem, per structorem, per rectorem Ierusalem, ut convertatis pro illis preces ad Deum. Videant, sentiant quia nugantur; et multum intenti in illa spectacula quae illis placent, aliquando et se spectent, sibique displiceant. In multis enim iam factum gaudemus; et aliquando nos quoque ibi sedimus, et insanivimus: et quam multos putamus ibi nunc sedere, futuros non solum christianos, sed etiam episcopos? Ex praeteritis futura coniicimus; ex his quae iam facta sunt, quae Deus facturus est praenuntiamus. Vigilent preces vestrae; non gratis gemitis, fratres. Prorsus illi qui evaserunt, deprecantes pro his qui periclitantur, quia et ipsi fuerunt in numero periclitantium, exaudiuntur; et abstrahet Deus a captivitate Babyloniae plebem suam, redimet omnino et eruet, et perficietur numerus sanctorum gestantium imaginem Dei. Non ibi erunt, quorum imaginem Deus in civitate sua spernet, et ad nihilum rediget; quia et ipsi in civitate sua [Sic Mss. Edd. vero, toleraremus.], hoc est Babylonia, imaginem eius ad nihilum redegerunt. Erit ille populus laudans Dominum, quem praevidet modo Spiritus prophetiae; et dicit ut exsultemus in spe, et desideremus ipsam rem. Collauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collauda, quia ex multis constas; lauda, quia unum facta es. Multi, inquit Apostolus, unum sumus in Christo Iesu [I Cor. X, 17]. Quoniam ergo multi, collaudamus; quoniam unum, laudamus. Iidem multi qui unum; quia ille in quo unum, semper unus.
8 Quare, inquit haec Ierusalem, collaudo Dominum, et laudo Deum meum Sion? Quae Sion, ipsa Ierusalem. Diversis causis duo nomina. Ierusalem dicta est Visio pacis: Sion dicta est Speculatio. Videte si aliud sonant ista nomina, nisi spectacula; ne putent gentes se habere spectacula, et nos non habere. Aliquando, dimisso theatro aut amphiteatro, cum coeperit ex illa cavea evomi turba perditorum, aliquando tenentes in animo phantasias vanitatis suae, et memoriam suam pascentes rebus non solum inutilibus, sed et perniciosis, gaudentes in eis tanquam in dulcibus, sed pestiferis; vident plerumque, ut fit, transire servos Dei, cognoscunt ipso habitu vel vestis vel capitis, vel fronte [Aliquot Mss.: Quando autem non modo: tamen, etc.] notos habent, et dicunt apud semetipsos et secum: O miseros istos, quid perdunt! Fratres, rogemus Dominum pro benevolentia ipsorum, quia bonum illud putant. Bene nobis volunt: sed qui diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Si odit animam suam, quomodo amabit animam meam? Tamen ipsa perversa et inani et vana benevolentia, si benevolentia dicenda est, dolent nos perdere quod amant; oremus ne perdant quod amamus. Videte qualem Ierusalem exhortetur ad laudem, vel potius praesentiat laudaturam. Non enim illius civitatis laudes, tunc cum videbimus et amabimus et laudabimus, voce prophetica exhortandae et excitandae sunt: sed propterea modo dicunt hoc Prophetae, ut potent [Sic melioris notae Mss. At Edd., in Ecclesiae persecutione distincta. Sequere sequentia.], quantum possunt in hac carne constituti, futura gaudia beatorum, et eructantes in aures nostras, excitent amorem illius civitatis. Ferveamus desiderio, non simus spiritu pigri.
9 [vers. 13.] Sed videte qualem Ierusalem dicit laudaturam Deum, et unde laudaturam: perfectione quadam beatitudinis. Collauda, inquit, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Et quasi diceret, Unde secura laudabo? Quoniam confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Attendite, fratres mei. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio non est portarum apertarum, sed clausarum: unde plerique codices habent, Confirmavit seras portarum tuarum. Attendat Charitas vestra. Conclusam Ierusalem dicit laudare Dominum. Collauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collaudamus modo, laudamus modo, sed inter scandala. Multi quos nolumus, intrant; multi, etsi nolumus, exeunt; ideo crebrescunt scandala: Et quoniam abundavit iniquitas, ait Veritas, refrigescit charitas multorum [Matth. XXIV, 12]: propter intrantes, quos diiudicare non possumus; et exeuntes, quos tenere non possumus. Quare hoc? Quia nondum perfectio, nondum illa beatitudo. Quare hoc? Quia adhuc area, nondum horreum. Tunc ergo quid, nisi ut non timeas tale aliquid futurum? Collauda enim, Ierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit. Non dixit, Apposuit, tantum: Confirmavit [Lov., visco ligatus est. Abest, visco, ab Er. et plerisque Mss., sed quidam habent, colligatus est: Alluditur hic ad illud Apocalypseos 20, 2: Et ligavit eum per annos nulle, et misit eum in abyssum, etc.] vectes portarum tuarum. Nemo exeat, nemo intret. Nemo exeat, gaudemus: Nemo intret, timemus. Nec hoc timeas; cum intraveris, dicetur; tantummodo esto in numero virginum quae portarunt oleum secum.
10 Virgines enim illae animas significant. Non enim vere quinque erant, sed in quinque illis millia sunt. In numero illo quinario millia intelliguntur, non feminarum tantum, sed et virorum: quia uterque sexus dicitur femina, quia Ecclesia; et uterque sexus, hoc est Ecclesia, dicitur virgo. Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2] Paucorum est virginitas in carne, omnium debet esse in corde. Virginitas carnis, corpus intactum; virginitas cordis, fides incorrupta. Ergo dicitur virgo tota Ecclesia, et masculino genere appellatur populus Dei: uterque sexus populus Dei, et unus populus, et unicus populus; et una Ecclesia, et unica columba: atque in hac virginitate millia sanctorum. Ergo quinque virgines omnes animas intraturas in regnum Dei significant; non sine causa quinario numero, quoniam quinque sunt corporis sensus notissimi omnibus. Per quinque enim ianuas intrat aliquid per corpus ad animam: aut per oculos intrat quod concupiscas male, aut per aures, aut per olfactum, aut per gustum, aut per contactum. Per has quinque ianuas quisquis non admiserit corruptionem, inter quinque virgines computatur. Admittuntur autem corruptiones per illicita desideria. Quid autem liceat et non liceat, pleni sunt libri Scripturarum. Ergo opus est ut sis in illis quinque virginibus. Non timebis quod dictum est, Nemo intret. Dicitur enim hoc, et fiet hoc; sed cum intraveris: nemo contra te claudet; sed te ingresso, claudentur portae Ierusalem, et firmabuntur vectes portarum eius. Nam tu si esse volueris aut non virgo corde, aut, etsi virgo, inter fatuas virgines; foris remanebis, et frustra pulsabis.
11 Quae sunt fatuae virgines? Et ipsae quinque sunt: quae, nisi animae quae habent istam continentiam carnis, ut vitent corruptelas ab omnibus sensibus venientes, quos sensus iam enumeravi? Vitant veluti corruptiones venientes undique, et non in conscientia gerunt bonum suum coram oculis Dei: sed placere inde volunt hominibus, et iudicium sequuntur alienum. Favores vulgi aucupantur; viles sibi sunt, cum spectatoribus esse charae volunt; non eis sufficit conscientia. Merito non portant oleum secum. Oleum autem est ipsa gloriatio, propter nitorem et splendorem. Sed quid dicit Apostolus? Vide virgines sapientes portantes oleum secum: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero [Gal. VI, 4]. Hae sunt ergo virgines sapientes. Stultae autem accendunt quidem lampades; videntur quidem lucere opera earum: sed deficient, et exstinguentur; quia non de oleo interiore pascuntur. Et dormiunt omnes tardante sponso: quia ex utroque genere hominum obdormiscunt in mortem; et de illis fatuis, et de his sapientibus, tardante adventu Domini, itur in mortem istam corporalem et visibilem, quam somni loco Scripturas ponere notum est omnibus Christianis. Cum diceret de aegrotantibus Apostolus, Propterea in vobis, inquit, multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficienter [I Cor. XI, 30]: Dormiunt, inquit, moriuntur. Sed ecce venturus est sponsus, et omnes surgent, sed non omnes intrabunt. Deficient opera stultarum virginum, non habentium oleum conscientiae; non invenient a quibus emant quod illis solebant vendere adulatores. Ab irridentibus enim dicitur, non ab invidentibus: Ite, emite vobis. Potierant enim stultae a sapientibus, et dixerant eis: Date nobis oleum, quia faces nostrae exstinguuntur. Quid illae sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Hoc admonere erat, Quid vobis modo prosunt a quibus emere soletis adulationem? Et cum eunt, inquit, intrarunt illae, et clausum est ostium [Matth. XXV, 1-13]. Cum eunt corde, cum talia cogitant, dum se ab illa intentione alienant, et retro praeterita sua recordantur, eunt quasi ad vendentes: et non inveniunt tunc faventes, non inveniunt tunc laudantes, a quibus solebant laudari, et quasi excitari ad bona opera, non robore bonae conscientiae, sed incitamento linguae atienae.
12 Et illud quod dictum est, Ne forte non sufficiat nobis, magna consideratione humilitatis dictum est. Oleum enim quod gestamus in conscientia, iudicium est nostrum de nobis ipsis, quales simus; et difficile est ut de se quisque perfecte iudicet. Fratres mei, quantumlibet homo proficiat, quantumlibet se ad anteriora extendat, et praeterita obliviscatur [Philipp. III, 13]; si iam dicit sibi, Bene est: procedit regula de thesauris Dei, examinat ad liquidum; et quis gloriabitur castum se habere cor? et quis gloriabitur mundum se esse a peccato [Prov. XX, 9]? Sed quid dixit Scriptura? Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13]. Quantumcumque proficias, sperabis in misericordiam. Nam si iustitia sine misericordia prolata fuerit, in quolibet quod damnet inveniet. Quae nos consolatur Scriptura? Quae hortatur ad misericordiam faciendam, ut omnino crebrescamus in erogando quod amplius habemus. Multa autem superflua habemus, si nonnisi necessaria teneamus: nam si inania quaeramus, nihil sufficit. Fratres, quaerite quod sufficit operi Dei, non quod sufficit cupiditati vestrae. Cupiditas vestra non est opus Dei. Forma vestra, corpus vestrum, anima vestra, hoc totum opus Dei. Quaere quae sufficiant, et videbis quam pauca sint. Viduae suffecerunt duo nummi ad faciendam misericordiam [Marc. XII, 42], suffecerunt duo nummi ad emendum regnum Dei. Ad vestiendos toties venatores quid sufficit editori? Videte quia non solum pauca sunt quae vobis sufficiant; sed nec ipse Deus multa a vobis quaerit. Quaere quantum tibi dederit, et ex eo tollo quod sufficit: caetera quae superflua iacent, aliorum sunt necessaria. Superflua divitum, necessaria sunt pauperum. Res alienae possidentur, cum superflua possidentur.
13 Faciens ergo huiusmodi misericordias, et illam praecipue quae gratis constat, Dimitte, sicut dimittimus [Matth. VI, 12]; quo nonnisi charitatem erogas, quae crescit cum erogas: faciens ergo et fervens in ipsis bonis operibus misericordiae, quae iam bona opera, ut iam diximus, tunc non erunt necessaria, quia nullus erit miser in quem facienda sit misericordia [Probae notae Mss., holocaustum hostiam: Alii quidam, holocausta hostiam. Porro apud LXX legitur, olokarpôma thusias, holocaustum hostiae.]; exspectabis securus iudicium, non tam securus de iustitia tua, quam securus de misericordia Dei, quia et tu misericordiam praerogasti. Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem, inquit, misericordia iudicio. Ne putetis, fratres, quia tunc non est iustus, quando nostri [Aliquot Mss., factus es: et paulo infra, accedit ignis, et firmat.] miseretur, aut recedit a regula iustitiae suae. Et cum damnat, iustus est; et cum miseretur, iustus est. Quid enim tam iustum, quam reddere misericordiam praeroganti? Quid tam iustum, quam ut in qua mensura mensi fueritis, in ea remetiatur vobis [Id. VII, 2]? Da egenti fratri. Cui fratri? Christo. Si ergo quia fratri, Christo; et quia Christo, Deo, qui est super omnia benedictus in saecula [Rom. IX, 5]: Deus egere a te voluit; et tu manus retrahis? Certe tu porrigis manum, et petis a Deo: audi Scripturam, Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et ad dandum collecta [Eccli. IV, 36]. Erogari sibi vult Deus ex illo quod dedit. Quid enim das quod ille non dedit? quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Aut vero, non dico, Deo, sed cuilibet de tuo das aliquid? De illius das, qui iubet ut des. Praerogator esto, non invasor. Haec ergo faciens, et si bona humilitate dicis de illo oleo, Ne forte non sufficiat nobis, intras et clauditur. Audi Apostolum hoc dicentem: Mihi autem minimum est ut a vobis diiudicer [Ibid., 3]. Quando enim potestis diiudicare conscientiam meam? quando examinare quo animo facio, quidquid facio? quantum possunt homines de alio iudicare? Plus homo utique ipse de se; sed Deus plus de homine, quam homo de se. Ergo si talis fueris, intrabis; in quinque illis virginibus eris: caeterae fatuae excludentur. Nam hoc habes in Evangelio, Claudetur ostium, et stabunt et clamabunt, Aperi nobis; et non aperietur: Quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum: secura sta, secura lauda, sine fine lauda. Fortiter clausae sunt portae tuae; non exit amicus, non intrat inimicus: Confirmavit vectes portarum tuarum.
14 Benedixit filios tuos in te. Non vagantur foris, non peregrinantur; intus gaudent, intus laudant, intus benedicuntur [Sic Mss. At Edd., cantica.]; intus non parturiunt, quia iam neminem pariunt. Filii sunt, sancti sunt: isti filii sancti iam laudantes et gaudentes, parturiti et parti sunt matre charitate, inclusi sunt colligente charitate. Audi charitatem parturientem illos: qua praeditus Paulus apostolus, non solum paternum, sed et maternum cor gerens [Regius Ms., qui quaerunt non te.] in filios, Filii mei, inquit, quos iterum parturio [Gal. IV, 19]. Cum Paulus eos parturiebat, charitas parturiebat: cum charitas eos parturiebat, Dei Spiritus parturiebat; charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 6]. Ergo colligat quos parturivit et peperit. Modo iam intus filii sunt, securi sunt: volarunt de nido timoris, volarunt in coelestia, volarunt in aeterna; iam nihil metuunt temporale.
15 [vers. 14.] Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem. Quomodo exsultastis omnes [Omnes prope Mss.: Contemnet te iam quaerentem se? Iam ergo quaeres eum qui prior quaesivit te, fac quod cit, etc.]? Hanc amate, fratres mei. Multum delectamur, quando clamat de cordibus vestris pacis dilectio. Quomodo vos delectavit? Nihil dixeram, nihil exposueram; versum pronuntiavi, et exclamastis. Quid de vobis clamavit? Dilectio pacis. Quid ostendi oculis vestris? Unde clamatis, si non amatis? unde amatis, si non videtis? Invisibilis est pax. Quis est oculus quo visa est, ut amaretur? Neque enim acclamaretur, nisi amaretur. Haec sunt spectacula quae exhibet Deus rerum invisibilium. Quanta pulchritudine intellectus pacis corda vestra percussit? Quid iam ego loquar de pace, aut de laude pacis? Praevenit omnia verba mea vester affectus: non impleo [Mss. magno consensu ferunt: Noli vocem sequi latronum et furum. Cavebis, si vocem pastoris, etc.]; non possum, infirmus sum. Differamus omnes laudes pacis ad illam patriam pacis. Ibi eam plenius laudabimus, ubi eam plenius habebimus. Inchoatam in nobis si sic amamus, perfectam quomodo laudabimus? Ecce hoc dico, o filii dilecti [Er. et Lov., oporteat eum scire. At Mss., oportet scire.], o filii regni, o cives Ierusalem, quoniam in Ierusalem visio pacis est; et omnes qui amant pacem, benedicuntur in ea, et ipsi intrant cum clauduntur portae, et firmantur vectes. Hanc quam nominatam sic amatis et diligitis, ipsam sectamini, ipsam desiderate; ipsam in domo, ipsam in negotio, ipsam in uxoribus, ipsam in filiis, ipsam in servis, ipsam in amicis, ipsam in inimicis diligite.
16 Ipsa est pax quam non habent haeretici. Quid agit pax in huius adhuc regionis incertis, in ista peregrinatione mortalitatis nostrae; cum adhuc nemo est alteri conspicuus, nemo videt cor alterius? quid agit pax? De incertis non iudicat, incognita non confirmat; proclivior est ad bene credendum de homine, quam ad male suspicandum. Non se multum dolet errare, cum bene credit etiam de malo; perniciose autem, cum male sentit forte de bono. Nescio qualis sit [Hic in Edd. deest, super: quae vox exstat in Mss. et in graeco textu Apostoli.]: quid perdo, si credo quia bonus est? Si incertum est, licet ut caveas, ne forte verum sit; non tamen damnes, tanquam verum sit. Hoc pax iubet. Quaere pacem, ait, et sequere eam [Psal. XXXIII, 15]. Haeresis quod monet? Damnat incognitos, damnat totum mundum: Periit totus mundus, nullus est Christianus, Africa remansit. Bene iudicasti. De quo tribunali dicis tu sententiam in orbem terrarum? in quo foro ante te mundus stetit? Nolo mihi credatur, sed nec tibi: Christo credatur, Spiritui Dei per Prophetas credatur, Legi Moysi credatur. Quid dixit Moyses de futuris his temporibus? Ad Abaraham dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]. An dubitas quid sit semen Abrahae? Puto quia cum Apostolus dixerit, non dubitabis: aut si et de Apostolo dubitabis, quare, Pax, pax; et non est pax [Ierem. VI, 14]? Quid dicit Apostolus? Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus [Galat. III, 16]. Ecce ante millia annorum dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes: quod ante millia annorum dictum est, et ab uno creditum, modo iam videmus impletum. Hac legimus, hac intuemur, et tu resistis de transverso veniens? Quid dicturus? Noli credere. Cui? Spiritui Dei? Deo loquenti ad Abraham? Et cui credo? Tibi? Non hoc dico, inquies. Non hoc dicis? non dicis: Mihi potius crede, quam Spiritui Dei et Deo loquenti ad Abraham? Quid ergo mihi dicis? Ille tradidit, et ille tradidit. De Evangelio recitas hoc, de Apostolo, de Prophetis? Discute omnes Scripturas, lege mihi hoc ex eis quibus credo; tibi enim non credo. Unde lecturus es? Hoc mihi pater meus, ait, hoc mihi avus meus, hoc mihi frater meus, hoc mihi episcopus meus. Sed hoc Abrahae Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Audit unus homo et credit, et fit in multis post multa tempora. Quando dictum est, creditur: quando impletum est, dubitatur? Hoc ergo dixit Moyses, dicant et Prophetae. Vide commercium emptionis nostrae. Christus pendet in ligno; vide quanto emit, et sic videbis quid emit. Empturus est aliquid; ipsum aliquid nondum scis. Vide, vide quanti, et videbis quid. Sanguinem fudit, sanguine suo emit, sanguine Agni immaculati emit, sanguine unici Filii Dei emit. Quid emptum est sanguine unici Filii Dei? Adhuc vide quanti. Propheta dixit longe antequam fieret: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Magnum pretium video, Christe [Edd., iustum. Verius Corb. optimae notae Ms., iniustum. Nam id Augustinus postea repetit n. 15. Si damnes omnes iniquos . . . si massam istam iniquitatis damnes, quisquam tibi dicet, Iniuste fecisti? Neque profecto dicere ausus sit, iustum aliquem iudicis Dei sententia posse dignum poena fieri, sive pronuntiari: quod omnino significatur verbo, damnare. Respicere videtur ad verba Sap. XII, 12.]; videam quid emisti: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. In uno eodemque psalmo emptorem video, et pretium, et possessionem. Emptor Christus est, pretium sanguis, possessio orbis terrarum. Voces ipsas propheticas audiamus, contradicentes litigatoribus haereticis. Ecce possessio Domini mei. Ius [Am. Er. et tres Mss., hominis.] lego in psalmo, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Et vide iurgantem, vide ius defendentem: Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium [Psal. XXI, 17, 18, 28, 29]. Ipse qui emit Christus, non qui apostatavit Donatus. Adorabunt: recte, adorabunt omnes patriae gentium in conspectu eius. Quare recte? Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Illud Moyses, hoc Prophetae, et alia multa millia. Quis numerat testimonia de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa? quis numerat? Non sunt tot haereses contra Ecclesiam, quot sunt testimonia Legis pro Ecclesia. Quae pagina non hoc sonat? quis versus non hoc loquitur? Omnia clamant pro unitate dominica, quia posuit fines Ierusalem pacem. Tu contra ista latras, haeretice! Unde merito dicitur in illa civitate, quod scriptum est in Apocalypsi, Canes foras [Apoc. XXII, 15]. Tu contra ista latras. Unde iudicasti de orbe terrarum, ut dicere coeperam? quo tribunali? Praesumptione videlicet cordis tui. Altum tribunal, sed ruinosum. Dixit hoc Moyses, dixerunt hoc Prophetae; et nondum credunt, qui se christianos videri volunt [Edd. omittunt, et, quod in Mss. exstat, et in textu graeco Apostoli.]!
17 Torquebatur quidam dives apud inferos, desideravit aquae stillam de digito contempti ante ianuam suam pauperis, quoniam urebatur in flammis. Et cum ei non daretur, quia iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam; cum ergo ei non daretur, dixit ad Abraham: Pater Abraham, mitte Lazarum. Habeo ibi quinque fratres; annuntiet eis quae hic patior, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Et quid illi Abraham? Habent illic Moysen et Prophetas. Et ille: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Et Abraham: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent [Luc. XVI, 19, 31]. De quibus dixit, Habent ibi Moysen et Prophetas? De his utique qui adhuc vivebant, quibus adhuc tempus correctionis largum erat, qui nondum venerant in loca illa tormentorum. Habent ibi, inquit, quos audiant, Moysen et Prophetas. Non credunt his, sed si quis a mortuis resurrexerit, credent. Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. Sententia Abrahae est. Abrahae sententia ubi, et unde? De quodam excelso loco, et pleno quietis et felicitatis, quem vidit ille, qui cruciabatur in flamma, levatis oculis suis; quando in eius gremio, id est in eius secreto, vidit pauperem feliciter exsultantem: inde prolata est ista sententia. Vide de quo tribunali. Ibi enim habitat Deus, quia in sanctis habitat Deus. Unde optat Apostolus et dicit, Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum [Philipp. I, 23]: et latroni illi dicitur, Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Ergo Dominus cum Abraham et in Abraham manens dixit istam sententiam: Habent ibi Moysen et Prophetas; si illos non audiunt, neque si aliquis a mortuis resurrexerit, credent ei. O haeretici, habetis hic Moysen et Prophetas: adhuc vivitis, adhuc potestis audire, adhuc licet corrigi, animositatem frenare; veritatem tenere ad huc conceditur: disceptate vobiscum utrum audiendus sit Moyses et Prophetae, qui fidei suae testimonia tanta [Edd., in hunc mundum. Vox, hunc, abest a Mss. et a textu graeco Apostoli.] exhibuerunt; cum videamus sic currere res humanas, ut ab ipsis praedictae sunt. Quid dubitatis adhuc credere Moysi et Prophetis? quid dubitatis audire? An forte quaeritis resurgentem a mortuis, utrum et ipse vobis dicat de Ecclesia sua? Quaesivit hoc dives apud inferos, aliquem mitti ex mortuis ad fratres suos: reprehensus est quia hoc quaesivit; sufficere debuerunt fratribus eius Moyses et Prophetae. Ad hoc ille frustra quaesivit, ut vos iam exemplo admoniti, ne frustra et sero quaerentes, sicut ille torqueamini. Audiatis Moysen et Prophetas. Quid dixit Moyses? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quid dixerunt Prophetae? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Adhuc mihi dicturus es: Surgat aliquis ex mortuis; ego non credo, nisi aliquis inde venerit, et dixerit? O Domine, gratias misericordiae tuae: voluisti mori, ut aliquis ab inferis surgeret; et ipse aliquis, non quicumque, sed Veritas surrexit ab inferis. Qui verum de inferis diceret, etsi ad inferos non veniret; tamen propter voces imperitorum malorum, ecce ipse mortuus est, ecce resurrexit ab inferis. Quid dicis, haeretice? quid dicis? Modo te audiam, finitae sunt omnes excusationes tuae; etsi verba diceres [Sic Mss. At Edd., Dei voluntati libenter serviens.] divitis apud inferos constituti, surrexit a mortuis Christus: dignaris vel ipsum audire? Ecce quod forte similis diviti mortuo vivus desiderabas, surrexit ab inferis [Hic in Edd. additur: Non quia filii Ionadab captivi ducti sunt; et sequitur, talis fuit, etc., sed verba illa absunt a melioribus Mss.]: non pater tuus, non avus tuus, non illi surrexerunt qui nescio quos nomine traditionis infamaverunt. Sed ecce non infamaverunt, verum dixerunt; vis nosse quam nihil ad me? Audiamus simul quid dixerit qui surrexit ab inferis. Quid pluribus immorer? Audiamus, iam aperiatur Evangelium, legatur quod factum est tanquam fiat: ponantur ante oculos nostros gesta praeterita, propter cavenda futura. Ecce Christus surgens a mortuis, ostendit se discipulis suis. Nuptiae ipsius; ipse sponsus, Ecclesia sponsa. Ecce sponsus qui dicebatur mortuus, absumptus, finitus; ecce integer resurrexit, ecce ostenditur oculis discipulorum, ecce praebetur contrectantibus manibus, ecce tetigerunt cicatrices, quae desperatae sunt vulnera [Aliquot Mss., commendantur? Ipsa gratia liberatoris aperitur.]. Exhibuit se oculis eorum videndum, manibus contrectandum: putant spiritum esse; desperaverunt enim de salute sua. Exhortatur eos, confirmat in fide: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tangunt, gaudent, trepidant. Et cum adhuc trepidarent prae gaudio; sic habes scriptum. Etsi certa sunt, quae multum laeta sunt vix creduntur. Dubitatio quaedam veluti tardius credentis, condit voluntatem tenentis [Unus Pratell. Ms. non habet, Deus.]. Necesse est ut plus homo gaudeat, cum venerit quod desperaverat. Nam ad ipsum gaudium condiendum et augendum, noluit se statim cognosci. Tenuit visus discipulorum suorum, illorum duorum quos invenit in via colloquentes iam in desperatione, et dicentes: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Putaverant hoc, iam non putabant. Iam spes cum eis non erat, et Christus cum eis erat: sed qui se reddidit, et spem reduxit. Postea ergo dixit, posteaquam eum illi in panis fractione cognoverunt, et obtulit se aliis discipulis suis, cum putarent spiritum esse, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum adhuc prae gaudio trepidarent: Habetis hic, ait, quod manducetur? Accepit, benedixit, manducavit, et dedit eis. Expressa est veritas corporis, ablata est omnis suspicio falsitatis. Quid deinde? Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me? Et quia illi credebant Moysi et Prophetis: verum enim erat quod dixit Abraham, Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent: quia ergo credebant Moysi et Prophetis, et non erant de ipsis quos reprehendit Abraham, audierunt quod ait Dominus, Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me? Ecce qui crediderunt Moysi et Prophetis, videte quemadmodum ex ipsorum testimonio credunt ei qui surrexit a mortuis: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die.
18 Habes iam sponsum Ecclesiae. Et non hinc tacuit Moyses, non hinc tacuerunt Prophetae, Christum resurrecturum a mortuis tertia die; passurum, resurrecturum. Descriptus est nobis sponsus, ut non erremus. Sed nescio qui existunt, et quia non erramus in sponso, et ipsi videntur ea quae et nos credere de sponso, ut a membris sponsi nos avocent, dicunt nobis: Ipse est quidem sponsus quem creditis, quem et nos credimus: sed sponsa non est ipsa Ecclesia quam tenetis. Et quae illa est? Pars Donati. Et hoc est quod tu dicis: hoc tu dicis, an sponsus? Tu dicis, an Deus per Moysen? Ecce per Moysen Ecclesiam teneo: dictum est a Moyse, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu dicis, an Spiritus Dei per Prophetas? Ecce per Prophetas Ecclesiam teneo: dictum est per Prophetam, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Ecce iam teneo testimonium Legis et testimonium Prophetarum; audiamus et eum qui surrexit a mortuis. Ostendit se sponsum, tenemus eum. Confirmavit demonstrando, exhibendo testimonia. Hoc enim Moyses, hoc Prophetae, quia oportebat pati Christum, et resurgere tertia die. Iam ergo quia tenemus ambo sponsum ex ipsis verbis, et puto quia iam incipis mecum credere et his verbis Moysi, et Prophetis; credamus et ei qui resurrexit a mortuis. Sequatur, et dicat. O Domine, video iam sponsum Christum; factum est: ne quis me avocet a membris sponsae tuae, et non sis mihi caput, si ego in membris eius non fuero; dic mihi et de Ecclesia aliquid; quia iam de sponso eius non dubito. Audi et de Ecclesia. Sequitur et dicit: Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Nihil verius, praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Sed hoc ubi? Alii enim dicunt, Ecce hic; alii, Ecce illic. Et quid ipse? Nolite credere: exsurgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dicent, Ecce hic, et ecce illic [Matth. XXIV, 23, 24]. Non enim de ipso capite dicunt, Ecce hic, et ecce illic; notum est enim quod Christus in coelis est: sed de Ecclesia ubi Christus est, qui ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Id. XXVIII, 20]. Sed ait Dominus: Nolite credere: qui dicit, Ecce hic, et ecce illic, partes ostendit; ego totum emi. Dicat mihi hoc Evangelium: dic hoc ipse ex Evangelio, quia iam resurrexisti a mortuis, ut credant tibi qui credunt Moysi et Prophetis; dic mihi hoc tu. Audio: Oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem [Luc. XXIV, 13-47]. Quid est, haeretice? Certe cum recitarem Moysen, cum recitarem Prophetas, distulisti ad eum qui resurrecturus erat a mortuis: ecce resurrexit, ecce dixit; tam nullam habet dubitationem Ecclesia Christi et uxor Christi, quam nullam habet dubitationem corpus Christi, demonstratum oculis, contrectatum manibus discipulorum. Ecce qui resurrexit a mortuis utrumque ostendit: ostendit caput, ostendit membra; ostendit sponsum, ostendit sponsam. Aut utrumque mecum crede, aut illud in damnationem tuam credis. Quid enim quia resurrexit a mortuis, quia in eodem corpore resurrexit? Bene, quia cicatrices ostendit; quia ut crucifixus est, ut sepultus, ita redditus, ita demonstratus: optime credis; audi illum loquentem in quem credis. Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? Per latas terras. Si vellem illud ego dicere, iam luctans adversus haereticos, iam pugnans, iam habens cum illis conflictum tantae quaestionis; non illud dicerem sic contra praesentes haereticos, quomodo illud dixit ille contra futuros. Quid vis amplius? Remissio peccatorum in Christi nomine praedicatur. Ubi? Per omnes gentes. Unde? Incipiens ab Ierusalem. Communica huic Ecclesiae. Quare litigamus? Coepit enim haec Ecclesia ab Ierusalem ista terrena, ut gaudeat inde Deo in illa Ierusalem coelesti. Ab hac enim incipit, ad illam terminat. In illa tota Ecclesia erit, ab ista exordium fidei sumpsit.
19 Lege Actus Apostolorum, si forte mentior, quomodo ibi erant congregati discipuli, cum veniret Spiritus sanctus; ut ostendatur tibi quod dixit Dominus, Incipientibus ab Ierusalem; quomodo linguis omnium locuti sunt in quos venit Spiritus sanctus [Act. I, 4-14; et II, 1-12]. Quare non vis loqui omnium linguis? Ecce ibi omnes linguae sonuerunt. Quare modo cui datur Spiritus sanctus, non loquitur omnium linguis? Hoc enim tunc erat indicium venientis in homines Spiritus sancti, ut linguis omnium loquerentur. Modo quid dicturus es, haeretice? quia non datur Spiritus sanctus? Non dico, Ubi [Sic Er. et aliquot Mss. At Lov., potestate.]? Datur, an non datur? Si non datur; quid est quod agitis, loquendo, baptizando, benedicendo? Quid est quod agitis? Inania celebratis. Ergo datur. Si datur; quare linguis omnium non loquuntur quibus datur? Numquid defecit donum Dei, aut minor est fructus? Creverunt zizania, sed et triticum: Sinite utraque crescere usque ad messem [Matth. XIII, 30]. Non dixit, Crescant zizania, decrescat frumentum; utrumque crevit. Quare non apparet modo Spiritus sanctus in linguis omnibus? Imo vero apparet in linguis omnibus: tunc enim nondum erat Ecclesia per terrarum orbem diffusa, ut membra Christi in omnibus gentibus loquerentur. Tunc implebatur in uno, quod praenuntiabatur in omnibus. Iam totum corpus Christi loquitur omnium linguis: et quibus nondum loquitur, loquetur. Crescet enim Ecclesia, donec occupet omnes linguas. Quod vos deseruistis, quousque crevit! Tenete nobiscum quousque accessit, ut nobiscum perveniatis ad quae nondum accessit. Loquor omnium linguis, audeo tibi dicere. In corpore Christi sum, in Ecclesia Christi sum: si corpus Christi iam omnium linguis loquitur, et ego in omnibus linguis sum; mea est graeca, mea est syra, mea est hebraea, mea est omnium gentium, quia in unitate sum omnium gentium.
20 Ergo, fratres, coepit Ecclesia ab Ierusalem; iit per omnes gentes: quid evidentius hoc testimonio Legis, Prophetarum, ipsius Domini? Apostolorum ubique personant voces, reddentes testimonium spei nostrae in unitate corporis Christi. Gaudete in frumentis, tolerate zizania, gemite in tritura, suspirate in horreum. Veniet illud tempus quo gaudebimus, confirmatis vectibus portarum Ierusalem. Intret qui intraturus est. Qui illuc manifestus intrabit, huc fictus non intrat. Qui autem huc fictus intrat, foris est. Foris est, et nescit: ventilabrum probabit, vectes probabunt. Qui modo vere intus et veraciter intus, ibi firmiter intus: qui autem hic tolerando intus, ibi gaudendo intus. Fines enim Ierusalem pax; quia, Posuit, inquit, fines tuos pacem. Modo desideramus pacem, quam hic habemus in spe. Adhuc enim in nobis ipsis qualis pax? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [Galat. V, 17]. Ubi plena pax in uno homine? Quando erit plena in uno homine, tunc erit plena in omnibus civibus Ierusalem. Quando erit plena pax? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [I Cor. XV, 53]: tunc plena pax, tunc firma pax; nihil litigat adversus animam in homine, non ipsa adversum se, ex quadam parte saucia; non carnis fragilitas, non indigentia corporis, non fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo, non ulla inopia, non provocatio rixae, non certe ipsa sollicita cautela et vitandi inimici et diligendi. Haec omnia, fratres mei, litigant adversum nos; nondum est plena et perfecta pax. Quod clamastis iamdudum nominata pace, ex desiderio clamastis; clamor vester de siti fuit, non de saturitate: quia ibi erit perfecta iustitia, ubi perfecta pax. Modo esurimus et sitimus iustitiam. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Quomodo ipsi saturabuntur? Cum ad pacem venerimus. Ideo cum dixisset, Qui posuit fines tuos pacem; quia ibi saturitas et nulla indigentia, subdidit statim, Et adipe frumenti satians te
21 Fratres, quoniam pax ipsa de qua loquimur, nondum est in totis nobis, id est in unoquoque nostrum tota, adhuc forte spiritum vestrum delectat audire: sed si nihil resistit et rebellat ex corpore, finiemus Psalmum. Fatigatos vos nunquam sentio; tamen vereor, novit Deus, ne oneri sim vobis aut quibusdam fratribus: et video studia multorum exigentium de me hunc laborem et hunc sudorem, quem credo in Domino non futurum infructuosum. Gaudeo tantam esse voluptatem in veritate verbi Dei, ut studium vestrum bonum in bono et de bono, vincat studium insanorum qui sunt in amphitheatro. Numquid illi si tam diu starent, adhuc spectarent? Ergo, fratres, audiamus caetera, quia hoc vultis. Adsit Dominus, adsit et viribus et mentibus nostris. Qui posuit fines tuos pacem, ad illam Ierusalem dicit: et adipe frumenti satians te. Transit fames et sitis iustitiae, succedit saturitas. Qui ibi erit adeps frumenti, nisi panis ille qui descendit de coelo ad nos [Ioan. VI, 51]? In patria ipsa quomodo saturabit, qui in peregrinatiane sic pavit?
22 [vers. 15.] Iam modo de ipsa peregrinatione nostra locuturus est, qua venitur ad illam Ierusalem ubi collaudabimus Dominum, laudabimus Dominum Deum nostrum, nos Ierusalem, nos Sion, quando confirmabuntur vectes portarum nostrarum. Etenim ille qui tunc satiabit adipe frumenti, quid facit in ista peregrinatione? Hoc quod sequitur: Qui emittit verbum suum terrae. Ecce in terra laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi: quando levaremur ad adipem frumenti et satietatem [Lov., confiteor. Caeteri libri, confitebor.], nisi mitteret verbum suum terrae, qua gravabamur; terrae, qua impediebamur a reditu? Misit verbum suum, non deseruit etiam in eremo, pluit manna de coelo. Qui emittit verbum suum terrae; et venit ad terras verbum eius. Quomodo? aut quod est verbum eius? Usque in velocitatem currit verbum eius. Non dixit, Velox est verbum eius: currit verbum eius usque in velocitatem. Intelligamus, fratres; non potuit eligere melius verbum. Calidus calore calescit, frigidus frigore frigescit, velox velocitate velox fit. Quid calidius ipso calore, quo calescit quidquid fit calidum? Quid frigidius ipso frigore, quo frigescit quidquid frigidum fit? Quid ergo velocius ipsa velocitate, qua velox fit quidquid velociter currit? Possunt dici multa velocia, et alia magis et alia minus; et tanto quaeque res velox est, quanto est particeps velocitatis. Illa res magis est particeps velocitatis; ergo magis velox: aut minus particeps velocitatis; ergo minus velox. Ipsa itaque velocitate quid velocius? Ergo quo usque currit? Usque in velocitatem. Quantum vis auge quod velox est verbum, et dic: Velocius est quam illud aut illud, quam aves, quam venti, quam Angeli. Numquid aliquid horum tantum, quanta ipsa velocitas, usque in ipsam velocitatem? Velocitas ipsa quid est, fratres? Ubique est, non est in parte. Hoc pertinet ad Verbum Dei, non esse in parte, ubique esse per seipsum Verbum, ex quo Dei Virtus et Dei Sapientia est [I Cor. I, 24], nondum assumpta carne. Si cogitemus Deum in forma Dei, Verbum aequale Patri; ipsa est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit in fine usque ad finem fortiter [Sap. VIII, 1]. Quanta velocitas! Attingit a fine usque ad finem fortiter. Sed forte immobilitate attingit. Si immobilitate, tanquam moles aliqua saxea impleat locum aliquem; dicitur quod attingit eiusdem loci a fine usque ad finem, non tamen motu. Quid ergo dicimus? non habet motum Verbum illud, et Sapientia illa stolida est? Et ubi est quod dicitur de Sapientiae Spiritu? Cum multa dicerentur: Acutus, inquit, mobilis, certus, incoinquinatus [Id. VII, 22]. Sic utique sapientia Dei mobilis. Si ergo mobilis; quando hoc tangit, illud non tangit? aut hoc tangit, illud deserit? Et ubi est velocitas? Hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sed cogitare ista non possumus; pigri sumus. Quis ista cogitet? Et revera, fratres, quoniam dixi quomodo potui (si tamen potui, si intellexi), et quomodo potuistis intellexistis. Sed quid dicit Apostolus? Ei autem qui potens est facere supra quam petimus, aut intelligimus [Ephes. III, 20]. Quid hic ostendit? Quia quotiescumque intellexerimus, non intelleximus sicuti est. Quare hoc? Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam [Sap. IX, 15]. Ergo in terra frigidi sumus. Velocitas enim fervens est; et omnia ferventia velociora, omnia frigida tardiora. Nos tardi, ergo frigidi. Illa autem Sapientia currit usque in velocitatem. Ergo ferventissima est; nec est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7].
23 [vers. 16.] Nos ergo, qui frigidi corporis tarditate, vinculo terrenae vitae huius corruptibilis onerati, nullamne spem habemus ad capiendum Verbum, quod usque in velocitatem currit? An vero ille quamvis ex corpore in infima depressos deseruit? Nonne ipse praedestinavit nos, antequam in isto mortali et pigro corpore nasceremur? Qui ergo praedestinavit nos, dedit terrae nivem, ipsos nos. Iam enim veniamus ad illos Psalmi versus subobscuros; incipiant illa involucra evolvi: quoniam vos verbum Dei, quanto magis per nos dicitur, tanto avidiores invenit. Ecce nos pigri in hac terra quasi congelavimus hic. Et quomodo contingit nivibus; sursum enim gelant, et in ima decidunt: sic frigescente charitate decidit humana natura in has terras, et pigro corpore involuta velut nix facta est. Sed in ista nive sunt praedestinati filii Dei. Dat enim ille nivem velut lanam. Quid est, velut lanam? Id est, de nive quam dedit, de istis pigris adhuc spiritu et frigidis quos praedestinavit, facturus est aliquid. Lana enim materies vestis est: lana cum videtur, veluti praeparatio est aliqua ad vestem. Ergo quia praedestinavit hos qui ad tempus frigidi repunt in terra, et nondum fervent spiritu charitatis (de praedestinatione enim adhuc loquitur), veluti lanam dedit hos Deus; facturus est inde vestem. Merito in monte vestis Christi fulsit, sicut nix [Matth. XVII, 2]. Fulgebat vestis Christi, sicut nix, tanquam de illa lana iam facta erat tunica; de qua lana, id est de nive quam dedit sicut lanam, adhuc praedestinati, pigri erant: sed exspecta, vide quid sequatur; quia sicut lanam dedit eos, fit inde tunica. Quomodo enim dicitur Ecclesia corpus Christi, dicitur et vestimentum Christi ipsa Ecclesia: inde est illud quod ait Apostolus, Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam [Ephes. V, 27]. Ergo exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam; faciat sibi vestem de illa lana quam praedestinavit in nive. Adhuc in hominibus incredulis, et frigidis, et pigris, faciat vestem de hac lana. Ut abluatur a maculis, mundetur fide; ut rugam non habeat, tendatur in cruce. Qui dat nivem sicut lanam.
24 Iam si praedestinati sunt, vocandi sunt. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit [Rom. VIII, 30]. Iam quomodo vocantur ex languore corporis illius, ut sani fiant? quomodo vocantur? Audi Evangelium: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam [Matth. IX, 13]. Incipit ergo iam praedestinatione nivis illius [Sic Mss. At Edd.: Generaliter intellige peccatores: ac paulo post, editio Lov.: Sunt et foris hostes, propter quos clamas ad illum, etc.] cognoscere torporem suum, accusare peccatum suum; incipit vocatione venire ad poenitentiam. Merito ergo qui dat nivem velut lanam, propter confectum tunicae futurae; etiam propter vocationem in poenitentiam, nebulam velut cinerem spargit. Nebulam, inquit, velut cinerem spargit: quis? Qui dat nivem sicut lanam. Quos enim praedestinavit, vocat in poenitentiam; quia quos praedestinavit, illos et vocavit. Cinis autem ad poenitentiam pertinet. Audi vocantem ad poenitentiam, cum exprobravit quibusdam civitatibus, dicens: Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim, inquit, in cilicio et cinere poenitentiam egissent [Matth. XI, 21]. Ergo nebulam velut cinerem spargit. Quid est, Nebulam velut cinerem spargit? Cum vocatur quisque ad intelligendum Deum, et dicitur illi, Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, non sufficit, videt se quamdam caliginem pati, quam antea non videbat. Ad hoc est [Plerique Mss.: Qui te quaeris liberari de manu Legem praetereuntis et iniqui, noli consentire. Sed saevit: patiens esto, etc.]. Sed quis tolerat [Note: Edd., te tolerat. Abest, te, a Mss. plerisque.] ergo illa nebula, ut noveris nescire te, et noveris quid scire oporteat, et videas te invalidum ad illud sciendum quod oportet sciri. Nam si in ista nebula iam ante praesumpseris scire, audies ab Apostolo: Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire [I Cor. VIII, 2]. Ergo nondum comprehendisti, adhuc nebulam pateris. Sed non te deseruit qui accendit tibi lucernam carnis suae. Non erras [Forte, in tempus; ut aliquoties infra, iuxta Graec., eis kairon.] in nebula; fide sequere. Sed quia conaris videre, et non potes, poeniteat te peccatorum; quia nebula velut cinis sparsa est. Iam te poeniteat contumacem te fuisse adversus Deum; iam te poeniteat secutum te fuisse vias tuas malas. Pervenisti in istam difficultatem illius beatae visionis; et erit tibi salubris nebula quam sicut cinerem spargit Deus. Tu ipse es adhuc nebula, sed velut cinis. Adhuc enim poenitentes volulantur in cinere, fratres mei, tanquam similes se contestantes, dicentes Deo suo: Cinis sum. Dixit enim quaedam Scriptura: Despexi meipsum et distabui, et aestimavi me terram et cinerem [Iob XXX, 19]. Haec est humilitas poenitentis. Quando Abraham loquitur ad Deum suum, et quando vult sibi aperiri incendium Sodomorum: Ego, inquit, terra et cinis sum [Gen. XVIII, 27]. Quomodo fuit ista semper humilitas in magnis et sanctis viris? Nebulam ergo velut cinerem spargit: quare? Quia quos praedestinavit, illos et vocavit, qui non venit vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam.
25 [vers. 17, 18.] Qui mittit crystallum suum velut frusta panis. Non denuo laborandum est dicere quid sit crystallum. Praelocuti enim sumus, et credo non excidisse Charitati vestrae. Quid est ergo, Mittit crystallum suum velut frusta panis? Quomodo nix illa ipsius, quia praedestinatorum est; quomodo nebula illa ipsius, quia ipsi vocantur ad poenitentiam, qui praedestinati sunt ad salutem: sic est quodammodo crystallum ipsius. Quid est crystallum? Multum obduruit, multum congelavit; non iam sicut nix facile solvi potest. Nix multorum annorum tempore durata et serie saeculorum, crystallum dicitur: et hoc mittit velut frusta panis. Quid hoc sibi vult? Fuerunt nimis duri, non iam nivi, sed crystallo comparandi: et ipsi praedestinati sunt, et vocati; et quidam eorum ita ut pascerent alios, et essent utiles et aliis. Et quid opus est ut numeremus multos forte quos novimus, illum aut illum? Occurrit unicuique cogitanti, ex iis quos novit, quam forte duri et pertinaces et obnitentes adversus veritatem fuerunt, et modo praedicant veritatem: facti sunt frusta panis. Quis ille unus panis? Multi, inquit Apostolus, Unum corpus sumus in Christo [Rom. XII, 5]: unus panis, unum corpus multi sumus, ipse dicit [I Cor. X, 17]. Ergo si unus panis totum corpus Christi, membra Christi frusta panis sunt. De quibusdam duris facit membra sua, et utilia ad alios pascendos. Quid imus per multos? Notissimum illum Paulum apostolum intueamur. Nihil nobis isto viro notius, nihil suavius, nihil in Scripturis familiarius est. Et si fuerint qui ex tanta duritia, in quanta ipse fuit, panis fierent [Aliquot Mss., in infirmitatem, in istam senectutem.]; ipso proposito ad exemplum, omnes occurrant, ut explicetur sensus iste, Mittit crystallum suum sicut frusta panis. Ecce crystallum erat apostolus Paulus, durus, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium, tanquam indurans adversus solem. Iste quam durus fuit, crescens in Lege, eruditus ad pedes Gamalielis Legis doctoris [Act. XXII, 3]! Non audiebat Moysen et Prophetas Christum praedicantes? Magna duritia! Certe Gentes non audierant Prophetas, non audierant Moysen: frigidi erant, sed crystallum non erant. Ille qui credebat [Er. et Mss., restitistis.] in verbis praedicantibus Christum, et Christo venienti non credebat, nimis obduraverat. Quia ergo crystallum erat, nitidus videbatur et candidus; sed durus et nimium gelidus. Quomodo nitidus et candidus? Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus. Vide nitorem crystalli. Audi duritiam crystalli: Secundum aemulationem persequens Ecclesiam Christi [Philipp. III, 5, 6]. Inter lapidatores sancti Stephani martyris, ibi erat iste durus, et forte caeteris durior: omnium enim lapidantium vestimenta servabat, ut omnium manibus lapidaret [Act. VII, 57].
26 Ergo videmus nivem, nebulam, crystallum: bonum est ut ille spiret, et solvat. Si enim ille non spiraverit, si non ipse duritiam glaciei huius dissolverit, In faciem frigoris eius quis subsistet? In faciem frigoris eius, cuius? Dei. Unde est eius frigus? Ecce deserit peccatorem, ecce non vocat, ecce non aperit sensum, ecce non infundit gratiam: solvatur homo, si potest, glacie stultitiae. Non potest [Sic Mss. At Edd., passurus.]. Quare non potest? In faciem frigoris eius quis subsistet? Vide ergo congelascentem illum, et dicentem: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Ecce frigesco, ecce congelasco; quo calore solvar, ut curram? Quis me liberabit de corpore mortis huius? In faciem frigoris eius quis subsistet? Et quis seipsum liberabit, si ille deseruerit? Et quis liberat? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 23-25]. Audi et hic gratiam Dei: Qui mittit crystallum suum sicut frusta panis: in faciem frigoris eius quis subsistet? Ergo desperatio est? Absit. Sequitur enim: Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Non ergo desperet nix, non desperet nebula, non desperet crystallum. De nive namque tanquam de lana, conficitur tunica. Nebula illa in poenitentia salutem invenit; quia quos praedestinavit, illos et vocavit. Sed licet sint inter praedestinatos durissimi, et multo quasi tempore congelaverint, et crystallum facti fuerint; non erunt duri misericordiae Dei. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Quid est, tabefaciet? Ne forte in malo intelligatis tabefaciet; liquefaciet, dissolvet. Duri sunt enim per superbiam. Merito et superbia stupor dicitur; quidquid enim stupidum est, frigidum est. Rigorem passi homines quotidie dicunt, Obstupui. Ergo superbia stupor est. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Et revera cumuli nivis cum calefiunt [Sic Mss. At Edd., auctor.], deliquescunt in humilitate. Quomodo ergo quasi montem nivis erigit stupor, sic stultos erigit superbia. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Ecce venit illud crystallum Saulus post caedem et lapidationem Stephani, duritia quadam stupidus in Christum, petiit litteras a sacerdotibus, ut undique exhibeat Christianos, anhelans caedes. Durus est iste et gelidus contra ignem Dei. Sed quanquam [Mss., sortilogum.] esset durus, quanquam gelidus, ecce ille qui emittet verbum suum, et tabefaciet ea, clamavit de coelo fervidus, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 1-4]? Una illa voce, tanta illa duritia crystalli resoluta est. Emittet ergo verbum suum, et tabefaciet ea. Non desperetur de crystallo; quanto minus de nive, vel de nebula? De ipso crystallo non desperetur. Audi vocem quamdam crystalli: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Sed quare solvit crystallum Deus? Ne de se nix ipsa desperet. Ait enim, Ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam [I Tim. I, 13, 16]. Clamat ergo Deus ad gentes: Solvi crystallum, venite nives. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea; spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Ecce crystallum et nives resolvuntur, eunt in aquas; qui sitiunt, veniant et bibant. Saulus durus ut crystallum, Stephanum est persecutus ad mortem; Paulus iam in aqua viva gentes vocat ad fontem. Spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Spiritus fervens: unde dictum est in alio psalmo, Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro [Psal. CXXV, 4]. Captiva enim Ierusalem tanquam congelaverat in Babylonia: flat auster, solvitur rigor captivitatis, et currit in Deum fervor charitatis. Spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Fiet in eos fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 14].
27 [vers. 19.] Annuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Quas iustitias? quae iudicia? Quia et quidquid hic humanum genus ante perpessum est, cum esset nix, et nebula, et crystallum, merito perpessum est superbiae et elationis in Deum. Recurramus ad originem casus nostri, et videamus quia verissime in psalmo cantatur: Priusquam humiliarer, ego deliqui. Sed qui dicit, Priusquam humiliarer, ego deliqui; ipse dicit, Bonum mihi est quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas [Psal. CXVIII, 67, 71]. Has ergo iustificationes a Deo didicit Iacob, qui fecit ipsum Iacob luctari cum Angelo; in cuius Angeli persona ipse Dominus erat luctatus. Tenuit, vim fecit ut teneret, invaluit ut teneret: fecit se teneri misericordia, non infirmitate. Luctatus ergo Iacob praevaluit, tenuit; et quem videbatur vicisse, rogat ut benedicatur ab eo [Gen. XXXII, 24-26]. Quomodo intelligebat cum quo luctatus fuerat, quem tenuerit? Quare violenter est luctatus, et tenuit? Quia regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud [Matth. XI, 12]. Ergo quare luctatus? Quia cum labore. Quare vix tenemus quod facile amisimus? Ne facile recipiendo quod amisimus, discamus perdere quod tenemus. Laboret homo ut teneat; tenebit ad firmitatem quod tenuerit post laborem. Ergo haec iudicia sua Deus manifestavit Iacob et Israel. Apertius dicam: id est, quia et iusti qui hic sunt, labores, pericula, molestias, passiones pro merito patiuntur, iusto iudicio Dei. Quia ille solus potest dicere, sine causa hic se passum; quamvis ideo non sine causa, quia propter nos: qui solus potest dicere, Quae non rapui, tunc exsolvebam [Psal. LXVIII, 5]; qui solus dicere potuit, Ecce venit princeps huius mundi, et in me nihil inveniet. Et quasi diceretur ei, Quare ergo pateris? sequitur et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc [Ioan. XIV, 30, 31]. Caeteri omnes merito suo, iudicio Dei, et pro iustitia qui patiuntur, non sibi arrogent, quasi passionem innocentiae [Sic aliquot Mss. At Edd., et in Latina. Negotiatio sive actus, sive negotium discutiatur quid sit.], qualis in Christo erat. Audi apostolum Petrum: Tempus est, inquit, ut iudicium incipiat a domo Domini. Exhortans martyres et testes Dei, ut omnes minas frementis saeculi patientissime tolerent, ait illis: Tempus est inchoationis iudicii ex domo Dei. Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si iustus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt [I Petr. IV, 4, 17, 18]? Annuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.
28 [vers. 20.] Non fecit sic universae genti. Nemo vos fallat: non nuntiatum est alicui genti hoc iudicium Dei, quomodo patiantur et iusti et iniusti: quo modo pro merito omnes; quomodo in gratia Dei, non in suis meritis liberentur ipsi iusti. Non annuntiatum est hoc universae genti; sed soli Iacob, soli Israel. Quid ergo nos facimus, si non annuntiavit universae genti, sed tantum Iacob, tantum Israel? Ubi erimus nos? In Iacob et in Israel. Iudicia sua non manifestavit eis. Quibus? Omnibus gentibus. Et quomodo vocatae sunt nives, soluto crystallo? quomodo vocatae sunt gentes, iustificato Paulo? Quomodo, nisi ut essent in Iacob? Praecisus est oleaster, ut insereretur in olivam [Rom. XI, 17]. Iam ad olivam pertinent; iam non debent dici gentes, sed una gens in Christo, gens Iacob, gens Israel. Quare gens Iacob et gens Israel? Quia Iacob de Isaac, Isaac de Abraham. Abrahae autem quid dictum est? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc idem dictum est ad Isaac, hoc et ad Iacob [Gen. XXII, 18; XXVI, 4; XXVIII, 14]. Pertinemus ergo ad Iacob; quia pertinemus ad Isaac, pertinemus ad Abraham. Semen enim Abrahae, non me vel quolibet homine, sed Apostolo sancto interpretante, Christus est: et ipse ait, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus [Galat. III, 16]. Si unum semen, unus Iacob, unus Israel, et omnes gentes unus [Mss. quidam omittunt haec verba, quod neget otium et eorum loco nonnulli habent, quod negotiantur.] in Christo. Ergo ad omnes pertinet gentes, quod revelavit ipsi Iacob et ipsi Israel; et illi soli in aliis gentibus deputandi sunt, qui nolentes credere in Christum, nolunt recedere ab oleastro et inseri olivae. Remanebunt in silvosis rami [Sic meliores Mss. At Edd., ante ipsum motum: minus bene. Hinc nempe contra Donatistas unitatem Ecclesiae commendari vult Augustinus.] steriles et amari. Gaudeat Iacob. Quid est Iacob? Supplantator; quia supplantavit fratrem Iacob [Gen. XXVII, 36]. Caecitas enim ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret [Rom. XI, 25]. De Iacob factus est Israel. Quid est Israel? Iam omnes audiamus, omnes Israel, sive qui hic estis in membris Christi, sive qui foris et non foris, et per omnes gentes ubique foris, ubique intus; audiat ipse Israel, qui ex Iacob factus est Israel. Quid est Israel? Videns Deum. Ubi videbit Deum? In pace. In qua pace? Pace Ierusalem; quia, Posuit, inquit, fines tuos pacem. Ibi laudabimus, omnes unus in uno ad unum erimus; quia deinceps multi dispersi non erimus.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.174r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLVI. SERMO . <<<     >>> IN PSALMUM CXLVIII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik