monumenta.ch > Augustinus > 144
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLV. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLIV. SERMO [Hic in edd. additum fuerat, aqua Baptismi; quod a Mss. abest.]

1 Laudare vobiscum Dominum desideravimus: et quoniam hoc concedere dignatus est [Sic Mss. At Edd., mortuorum.]; ut laus quam illi dicimus habeat ordinem suum, ne forte aliquo excessu quem laudat offendat, melius iter laudis in Scriptura Dei quaerimus, ne ab ipsa via, nec in dexteram nec in sinistram digrediamur. Audeo enim dicere Charitati vestrae: ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo quemadmodum laudet eum. Neque enim hoc potest dici Deo, quod dictum est homini, Non te laudet os tuum [Prov. XXVII, 2]. Ut enim se homo laudet, arrogantia est: ut Deus se laudet, misericordia est. Prodest amare quem laudamus; bonum amando, nos meliores efficimur. Itaque, quoniam hoc nobis prodesse novit, ut amemus eum, laudando se amabilem se facit; et in eo nobis consulit, quia se amabilem facit. Exhortatur ergo cor nostrum in laudem suam; spiritu suo implevit servos suos, ut laudarent eum. Et quoniam spiritus eius in servis eius laudat eum, quid aliud quam ipse se laudat? Incipit ergo psalmus iste ita:
2 [vers. 1.] Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Videtis inchoatam esse laudem Dei, et usque ad finem Psalmi laus ipsa perducitur. Denique titulus Psalmi est, Laus ipsa David. Et quoniam dictus est David, qui venit ad nos ex semine David [Rom. I, 3], ipse autem rex noster est, regens nos, et introducens nos in regnum suum: intelligitur Laus ipsi David, Laus ipsi Christo. Christus autem secundum carnem David, quia filius David: secundum divinitatem autem Creator David, et Dominus David. Denique et Apostolus cum honoraret primum populum Dei, unde et Apostoli ipsi crediderunt, et multae Ecclesiae primae factae sunt, facientes in multis hominum millibus quod modo in Evangelio [Hic Edd. addunt, ut a morte servemur in vitam: quod abest a potioribus Mss.] dives unus audivit, et tristis abscessit [Matth. XIX, 21, 22]; id est, vendentes omnia quae habebant, et distribuentes pauperibus, et perfectionem in Domino requirentes [Act. II, 41-47; et IV, 4, 32-35]: cum ergo laudaret ipsum populum primum, sic ait: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5]. Quia itaque ex ipsis Christus secundum carnem, ideo David: quia vero ipse est super omnia Deus benedictus in saecula, ideo, Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam, inquit, nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Forte in saeculum, Hic; in saeculum autem saeculi, In aeternum. Modo ergo incipe laudare, si in aeternum laudaturus es. Qui laudare non vult in transitu huius saeculi, obmutescet cum venerit saeculum saeculi. Proinde sequentibus versibus prope hoc dixit.
3 [vers. 2.] Ne quis etiam aliter intelligeret quod ait, Laudabo nomen tuum in saeculum; et quaereret aliud saeculum, quando laudaret: Per singulos, inquit, dies benedicam te. Lauda ergo et Benedic Dominum Deum tuum per singulos dies; ut cum finiti fuerint singuli dies, et venerit sine fine unus dies, eas ex laudibus in laudem, sicut ex virtutibus in virtutem [Psal. LXXXIII, 8]. Per singulos, inquit, dies benedicam te; non transiet dies quo te non benedicam. Nec mirum est si laeto die tuo benedicis Deum tuum. Quid, si forte illuxerit aliquis tristis dies, sicut se habent humanae res, sicut est abundantia scandalorum, sicut est multiplicatio tentationum? Quid si ergo aliquid accidat triste homini? desines laudare Deum? desines benedicere Creatorem tuum? Si desines, mentitus es dicendo, Per singulos dies benedicam te, Domine. Si autem non desines, etsi tibi videtur in die tristi male, erit tibi in Deo tuo bene. Est enim, et quando male est tibi, ubi bene tibi sit. Si enim in aliquo malo male est tibi, procul dubio in aliquo bono bene tibi erit. Et quid tam bonum, quam Deus tuus; de quo dictum est: Nemo bonus, nisi unus Deus [Luc. XVIII, 19]? Nam quam sit secura ista laudatio, et quam sit securum hoc bene, intellige de ipso bono. Nam si gaudes de bono quod tibi accidit per diem, fortasse transit alio die bonum hoc unde gaudes. Bene fuit mihi, bonum diem duxi: quia forte lucra venerunt, aut invitatus es, aut in epulis diu fuisti. Gaudes, quia in epulis diu fuisti; alter te dolet, quia non erubuisti. Verumtamen de quocumque tali bono gaudeas, certe transitorium est. Si autem gaudeas in Domino Deo tuo, audies dicentem Scripturam: Delectare in Domino [Psal. XXXVI, 4]. Tanto firmius gaudebis, quanto est ille certior in quo gaudebis. Si enim gaudes de nummo, times furem; si autem gaudes de Deo, quid times? Ne tibi quisquam auferat Deum? Deum tibi nemo auferet, si tu eum non dimiseris. Non enim sic est Deus, quomodo lux ista de coelo fulgens. Non quando volumus ad eam accedimus quia non in omni loco lucet. Per infirmitatem nostram forte fit, ut hieme nos delectet esse in ipsa luce: nunc autem per aestatem videtis quia magis eum locum quaesivimus, ut in ipsa luce non staremus. In Deo autem tuo quando stas, et in lumine veritatis eius delectaris, non quaeris locum quo ad eum accedas; sed conscientia accedit, conscientia recedit. Quod dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini [Psal. XXXIII, 6]: animo dictum est, non vehiculo; affectibus dictum est, non pedibus. Et cum in eo stabis, aestus non patieris. Spiritus enim spirabit tibi, et sub alis eius sperabis [Psal. XC, 4].
4 Vides ergo habere te quomodo delecteris per singulos dies. Non enim te dimittet Deus tuus, etiam si aliquid triste acciderit. Quam enim triste erat, quod sancto viro Iob acciderat! Quam repente, quam multa mala! quemadmodum omnia de quibus gaudere putabatur, non de quibus gaudebat, diabolo tentante subtracta sunt! quemadmodum et filii mortui sunt! Periit quod servabatur, perierunt quibus servabatur; nec tamen periit qui et illud et illos dedit. Et ipsi filii praesenti saeculo perierunt, agnoscendi et recipiendi in futuro. Ille tamen vir habens aliud unde gauderet, in quo verum erat quod modo commemoravimus, Per singulos dies benedicam te; numquid quia ille dies quo totum perierat, tristis illuxit, ideo lux interior in corde defecit? Stetit quippe in illa luce, et ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I]. Ergo per singulos dies laudavit, qui etiam in die tam tristi laudavit. Breve magisterium est, ut semper laudes Deum, veroque corde, non falso dicas: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Breve magisterium est, scilicet ut noveris eum misericorditer dare cum dat, misericorditer auferre cum tollit; nec te credas a misericordia eius derelinqui, qui tibi aut blanditur dando, ne deficias; aut corripit exsultantem, ne pereas. Sive ergo in eius donis, sive in eius flagellis, lauda tu [Aliquot probae notae Mss., erunt.]. Laus flagellantis, medicina est vulneris. Per singulos, inquit, dies benedicam te. Prorsus per singulos dies, fratres, benedicite; omnino quidquid acciderit, benedicite Deum. Etenim ne accidat aliquid quod ferre non potestis, ipse facit. Ideo cum timore debes esse, quando tibi bene est; neque te ad hoc parare, quasi ut nunquam tenteris. Si enim nunquam tentaris, nunquam probaris. Nonne melius est tentari et probari, quam non tentatum reprobari? Et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
5 [vers. 3.] Magnus Dominus et laudabilis valde. Quantum dicturus erat? quae verba quaesiturus? Quantam conceptionem conclusit in uno valde? Cogita quantum vis. Quando autem potest cogitari, qui capi non potest? Laudabilis est valde; et magnitudinis eius non est finis. Ideo dixit, valde; quia, magnitudinis eius non est finis: ne forte incipias velle laudare, et putes te laudando posse finire, cuius magnitudo finem non potest habere. Noli ergo te putare eum cuius magnitudinis finis non est, sufficienter posse laudare. Nonne ergo melius est ut quomodo ipse non finitur, nec laus ipsius finiatur? Illius magnitudo sine fine est, et tua laudatio sine fine sit. De magnitudine eius quid dictum est? Magnitudinis eius non est finis. De tua laude quid? Laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Ergo sicut eius magnitudinis non est finis, sic tuae laudis non erit finis. Non enim cum mortuus fueris in hac carne, desines laudare Dominum. Dictum est quidem, Non mortui laudabunt te, Domine [Psal. CXIII, 17]: sed illi de quibus dicitur, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio [Eccli. XVII, 26]; non illi de quibus ait, Qui credit in me, licet moriatur vivet [Ioan. XI, 25]: quia Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum [Matth. XXII, 32]. Si enim nunquam nisi ipsius eris, nunquam a laude ipsius tacebis. Timere poteris, ne, dum hic vivis, ipsius sis; et cum mortuus fueris, non ipsius sis? Audi Apostolum promittentem tibi securitatem: Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Et unde factum est ut eius sis et mortuus? Quia pretio sui sanguinis te redemit et mortuus [Duo Mss., illud accipite, omnes qui, etc.]. Quomodo perdit servum mortuum, cuius mors est pretium tuum? Ideo cum dixisset, Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus; ut ostenderet ipsum pretium, Ad hoc enim, inquit, Christus mortuus est et rexurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur [Rom. XIV, 8, 9].
6 [vers. 4.] Verumtamen, quia magnitudinis eius non est finis, et eum quem non capimus, laudare debemus (si enim capimus, magnitudinis eius est finis: si autem magnitudinis eius non est finis, capere ex eo aliquid possumus; Deum tamen totum capere non possumus); tanquam deficientes in eius magnitudine, ut reficiamur eius bonitate, ad opera respiciamus, et de operibus laudemus operantem, de conditis Conditorem, de creatura Creatorem. Videamus quae hic fecerit, quae nobis nota sunt, quae nobis manifesta sunt. Illius enim immensa bonitas et interminabilis magnitudo, quanta alia fecit quae nos non novimus? Quando quidem aciem oculorum nostrorum usque ad coelum extendimus, et a sole et a luna et a stellis rursus revocamus ad terram; et hoc totum spatium est ubi vagatur acies nostra: ultra coelos quis extendat vel aciem mentis, non dicam carnis? Ergo quantum nota sunt nobis opera eius, laudemus eum per opera eius. Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur [Id. I, 20]. Generatio et generatio laudabit opera tua. Omnis generatio laudabit opera tua. Forte enim omnis generatio dicta est, generatio et generatio. Non enim tamdiu dicturus erat, generatio et generatio, quamdiu finiret numerum omnium generationum; sed repetitio loquentis, in infinitum misit animum cogitantis. Ecce ista generatio quae nunc in carne est, transitura hinc sicut venit, laudat opera Dei; et illa cui succedenti cedit, laudabit utique opera Dei; et post illam erit alia; et usque in finem saeculi quam multae generationes! Hoc significans ait, Generatio et generatio laudabit opera tua. An forte duas quasdam generationes insinuare voluit ista repetitione? Sumus enim in ista generatione filii Dei; erimus in alia generatione filii resurrectionis. Appellavit Scriptura filios resurrectionis; ipsam resurrectionem regenerationem vocavit. In regeneratione, inquit, cum sederit filius hominis in maiestate sua [Matth. XIX, 28]. Item in alio loco: Non enim nubent, neque uxores ducent, cum sint filii resurrectionis [Luc. XX, 35, 36]. Ergo, Generatio et generatio laudabit opera tua. Laudamus nunc opera Domini, cum in hac mortalitate vivimus; et si laudamus compediti, quomodo laudabimus coronati! Ergo haec nunc attendamus in hac generatione opera Domini, in cuius laude dicitur, Generatio et generatio, laudabit opera tua; quoniam magnitudinis tuae non est finis. Opera tua intueri licet, ut tu lauderis qui talia operaris.
7 Et virtutem tuam annuntiabunt. Neque enim opera tua laudabunt, nisi ut virtutem tuam annuntient. Proponuntur laudes pueris in schola, et omnia talia proponuntur quae laudentur, quae Deus est operatus: proponitur homini laus solis, laus coeli, laus terrae; ut ad minora etiam veniam, laus rosae, laus lauri: omnia ista opera Dei sunt, proponuntur, suscipiuntur, laudantur; opera celebrantur, de operatore tacetur. Ego in operibus volo laudari Creatorem; ingratum non amo laudatorem. Laudas quod fecit, taces de illo qui fecit? Quasi vero nisi ille tantus esset, invenires quod laudares. In eo quod vides, quid ibi laudatur? Species, utilitas, aliqua virtus, aliqua potentia rerum istarum. Si pulchritudo te delectat, quid pulchrius faciente? Si utilitas laudatur, quid illo utilius, qui fecit omnia? Si virtus laudatur, quid illo potentius, a quo facta sunt omnia; a quo etiam facta non dimittuntur, sed reguntur et gubernantur omnia? Non ergo quemadmodum quidam eloquentes muti, laudantes creaturam, obliviscentes Creatorem; non sic te laudat generatio et generatio in servis tuis, cum laudat opera tua. Sed quomodo laudat? Et virtutem tuam annuntiabunt. In laudandis operibus tuis, virtutem tuam annuntiabunt. Laudatores isti, sancti et boni fideles, veri laudatores, non ingrati gratiae, cum laudant opera Dei haec atque illa, summa et ima, coelestia et terrestria, inter ipsa opera Dei quae laudant, et seipsos inveniunt, quia in operibus Dei et ipsi sunt. Qui enim fecit omnia, ipse nos fecit inter omnia. Proinde si laudas opera Dei, et te laudaturus es; quia et tu opus Dei es. Ubi est ergo, Non te laudet os tuum [Prov. XXVII, 2]? Ecce inventum est quomodo et te laudare possis, et arrogans non sis. Deum in te lauda, non te: non quia tu es talis, sed quia ille fecit te; non quia tu aliquid potes, sed quia potest ille in te et per te. Ac per hoc laudabunt te, et virtutem tuam annuntiabunt; non suam, sed tuam. Discite ergo laudare. Intuentes opera, miramini artificem; gratias agendo, non arrogando. Laudate quia ipse fecit, quia sic constituit, quia talia donavit.
8 [vers. 5, 6.] Denique vide quae sequuntur: Virtutem, inquit, tuam annuntiabunt. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem metuendorum tuorum dicent, et magnitudinem tuam enarrabunt eam. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: nonnisi tuam. Iste operum considerator, vide si deflexus est ab operante ad opus; vide si decidit ab eo qui fecit, ad ea quae fecit. Ab his quae facta sunt, gradum sibi fecit ad eum, non ab illo ad ista casum. Si enim amaveris haec plus quam illum, non habebis illum. Et quid tibi prodest abundare operibus, si te deserit operator? Certe ama et haec; sed plus illum ama, et haec propter illum ama. Annuntia virtutem eius, magnificentiam gloriae sanctitatis eius loquere, mirabilia eius enarra, virtutem metuendorum dic. Iste enim amabilis est et terribilis. Non enim blanditur et non minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio; si non minaretur, nulla esset correptio. Dicent ergo laudatores tui et virtutem metuendorum; virtutem creaturae tuae punientis et disciplinam dantis dicent, non tacebunt. Non enim praedicabunt regnum tuum aeternum, et tacebunt ignem aeternum. Laus enim Dei in via te constituens, ostendere tibi debet et quid diligas, et quid timeas, et quid appetas, et quid fugias; quid eligas, et quid reiicias. Tempus electionis nunc est, acceptionis postea erit. Dicatur ergo virtus metuendorum. Et magnitudinem tuam, inquit, enarrabunt eam. Sic infinitam, sic quomodo magnitudinis tuae non est finis; non de illa tacebunt. Illam, inquam, magnitudinem tuam, de qua superius dixeram, Et magnitudinis tuae non est finis, enarrabunt eam. Quomodo enarrabunt eam, si finis non est? Enarrabunt eam, cum laudabunt eam; et quia finis eius non est, sic et laudis eius non erit finis. Probemus quia non erit finis laudis eius. Beati, inquit, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Et magnitudinem tuam illam, illam infinitam, enarrabunt eam.
9 [vers. 7.] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. O epulas felices! Quid manducabunt qui sic eructabunt? Memoriam abundantiae suavitatis tuae. Quid est, memoriam abundantiae suavitatis tuae? Quia nos oblitus non es, cum obliti te nos fuerimus. Omnis enim caro oblita erat Deum; ille tamen opera sua non est oblitus. Haec memoria eius super nos, quia non nos oblitus est, praedicanda est, enarranda est; et quia valde dulcis est, manducanda et eructanda est. Sic manduca, ut eructes; sic accipe, ut des. Manducas, cum discis; eructas, cum doces; manducas, cum audis; eructas, cum praedicas: hoc tamen eructas quod manducasti. Denique ille avidissimus epulator Ioannes apostolus, cui non sufficiebat ipsa mensa Domini, nisi discumberet super pectus Domini [Ioan. XIII, 23], et de arcano eius biberet divina secreta, quid eructavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum [Id. I, 1]. Memoriam ergo abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Quomodo non sufficit, memoriam tuam, nec memoriam abundantiae tuae, vel memoriam suavitatis tuae; sed memoriam abundantiae suavitatis tuae? Etenim quid prodest si abundat et insuave est? Item molestum, si suave et parum est.
10 Ergo, Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: quia non es tu oblitus nostri; et non oblitus commonuisti nos, ut et nos reducas in memoriam. Commemorabuntur enim et convertentur ad Dominum universi fines terrae [Psal. XXI, 28]. Quia ergo memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, intelligentes in se nihil boni esse quod a te non sit; nec potuisse converti ad te, nisi commonerentur abs te; nec reduci potuisse in memoriam tui, si tu obliviscereris illorum: haec considerantes in gratia tua, Et iustitia tua exsultabunt. Haec, inquam, in tua gratia considerantes, exsultabunt iustitia tua, non sua. Fratres, si vultis eructare gratiam, bibite gratiam. Quid est, bibite gratiam? Discite gratiam, intelligite gratiam. Nos antequam essemus, omnino non eramus; et facti sumus homines, cum ante nihil essemus: deinde iam ipsi homines ex traduce illius peccatoris, et maligni eramus, et filii irae natura, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]. Attendamus ergo gratiam Dei, non solum qua fecit nos, verum etiam qua refecit. Cui ergo debemus quia sumus, illi debemus quia et iustificati sumus. Nemo quasi tribuat Deo quia est, et sibi tribuat quia iustus est. Melius est enim quod tibi vis tribuere, quam quod illi: melius enim aliquid es quia iustus es [Sic aliquot Mss. Alii cum Lov., et vestra est.], quam quia homo es. Inferius aliquid das Deo; et superius tibi. Totum illi da, in toto ipsum lauda: non cadas de manu artificis. Ut esses quis fecit? Nonne scriptum est quia sumpsit Deus limum de terra, et formavit hominem [Gen. II, 7]? Antequam homo esses, limus eras; antequam limus esses, nihil eras. Sed non de isto solo figmento gratias agas artifici tuo; audi aliud figmentum ubi te fecit. Non ex operibus, ait, ne forte quis extollatur. Sed qui dixit, Non ex operibus, ne forte quis extollatur; superius quid commemoravit [Sic Mss. At Edd., olim ad lapidem.]? Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc [Sic Mss. iuxta Graec. LXX. At Edd., exaudiet.] non ex vobis. Apostoli verba sunt, non mea: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc (ut salvi essetis per fidem) non ex vobis. Quamvis hoc ipsum quod dixerat, Gratia; utique, non ex vobis: sed ne quis aliter intelligeret, planius hoc aperire dignatus est. Da intellectorem, et totum dixit: Gratia salvi facti estis. Ubi audis, gratia, Gratis intellige. Si ergo gratis, nihil tu attulisti, nihil meruisti: nam si meritis aliquid redditum est, merces est, non gratia. Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem. Expone illud apertius propter arrogantes, propter sibi placentes, propter ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere. Audi hoc idem apertius: Et hoc, inquit, quod gratia salvi facti estis, non ex vobis, sed Dei donum est. Sed et nos forte aliquid fecimus, ut dona Dei mereremur. Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur, Quid ergo? nos bene non operamur? Imo operamur. Sed quomodo? Ipso in nobis operante; quia per fidem locum damus in corde nostro ei qui in nobis et per nos bona operatur. Audi enim unde opereris bona: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, ut in illis ambulemus [Ephes. II, 8-10]. Ista est suavitas abundans memoriae ipsius circa nos. Hanc eructando, praedicatores eius iustitia eius exsultabunt, non sua. Quid ergo ut simus, ut laudemus, ut iustitia tua exsultemus, ut memoriam abundantiae suavitatis tuae eructemus, quid erga [Plures et probae notae Mss. carent omnibus iis versibus qui concluduntur ansulis.] nos fecisti, Domine, quem laudamus? Dicamus, et cum dicimus, laudemus.
11 [vers. 8.] Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Suavis Dominus omnibus, et miserationes eius in omnia opera eius. Nisi ille talis esset, de nobis repetitio nulla esset [Sic potiores Mss. At Edd. non addunt, meus, nisi ultimo loco.]. Attende ad te ipsum; quid merebaris peccator? contemptor Dei, quid merebaris? Vide si occurrit tibi nisi poena, si occurrit tibi nisi supplicium. Vides ergo quid tibi debebatur, et quid dederit qui gratis dedit. Data est venia peccatori, datus est spiritus iustificationis, data est charitas et dilectio, in qua omnia bona facias; et super haec dabit et vitam aeternam, et societatem Angelorum: totum de misericordia. Merita tua nusquam iactes, quia et ipsa tua merita illius dona sunt: Et iustitia tua exsultabunt. Misericors et miserator Dominus: qui fecisti omnia gratis. Longanimis: quantos enim sustinet peccatores? Misericors et miserator Dominus, in his quibus veniam dedit: in his quibus adhuc non dedit, longanimis, non damnans, sed exspectans, ipsa exspectatione clamans, Convertimini ad me, et convertar ad vos [Malach. III, 7]; et nimia longanimitate [Sic Er. et plures Mss. At Lov., ducit irriguum.], Nolo, inquit, mortem impii, tantum ut revertatur et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Ille quidem longanimis; tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua [Rom. II, 5, 6]. Non enim modo sic longanimis in sustinendo, ut nunquam iustus in vindicando [Edd., salvi facti sunt. Abest, facti, a Mss.]. Distribuit tempora: vocat te nunc, exhortatur te nunc; exspectat donec resipiscas, et tu tardas! Magna eius misericordia et in hoc quod diem vitae tibi incertum fecit, ut nescias quando hinc emigrabis; et cum quotidie speras te migrare, aliquando convertaris: et in hoc magna eius misericordia. Caeterum si statuisset diem omnibus, faceret abundare peccata de securitate. Dedit ergo spem veniae, ne desperando amplius pecces. Et spes, et desperatio timenda est in peccatis. Videte vocem desperantis ad augenda peccata, et videte vocem sperantis ad augenda peccata, et quomodo utrique voci occurrit providentia et misericordia Dei. Audi vocem desperantis: Iam, inquit, damnandus sum; quare non facio quidquid volo? Audi et vocem sperantis: Misericordia Domini magna est; quando me convertero, dimittet mihi omnia: quare non facio quidquid volo? Desperat, ut peccet; sperat, ut peccet. Utrumque metuendum est, utrumque periculosum; vae a desperatione! vae a perversa spe! Utrique huic periculo et utrique malo quomodo occurrit misericordia Dei? Quid dicis tu, qui desperando volebas peccare? Iam damnandus sum; quare non facio quidquid volo. Audi Scripturam: Nolo mortem impii, tantum ut revertatur et vivat. Hac voce Dei reducitur in spem: sed timendus est alius laqueus, ne ipsa spe amplius peccet. Quid ergo et tu dicebas, qui spe magis peccas? Quando me convertero, omnia mihi Deus dimittet; faciam quidquid volo. Audi et tu Scripturam: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te [Eccli. V, 8, 9]. Noli ergo dicere: Cras me convertam, cras Deo placebo; et omnia hodierna et hesterna dimittuntur mihi. Verum quidem dicis, quia Deus conversioni tuae indulgentiam promisit; sed dilationi tuae diem crastinum non promisit.
12 [vers. 9.] Suavis Dominus omnibus, et miserationes eius in omnia opera eius. Quare ergo damnat? quare flagellat? An quos damnat, an quos flagellat, non sunt opera eius? Plane opera eius. Et vis nosse quia super omnia opera eius miserationes eius? Inde est illa longanimitas qua facit solem suum oriri super bonos et malos: nonne miserationes eius in omnia opera eius, qui pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]? nonne miserationes eius in omnia opera eius? Longanimis exspectat peccatorem, dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos: nonne miserationes eius in omnia opera eius? Et cum dicit, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Id. XXV, 41]; hic non miseratio eius, sed severitas eius. Miseratio eius reddita est operibus eius; severitas eius est non in opera sua, sed in opera tua. Denique si tollas opera tua mala, et non in te remaneat nisi opus eius, non te dimittet miseratio eius: si autem tu non dimittis opera tua, erit severitas eius in opera tua, non in opera sua.
13 [vers. 10.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Omnia opera tua confiteantur tibi. Quid enim? terra non est opus eius? ligna non sunt opera eius? pecora, bestiae, pisces, volatilia non sunt opera eius? Plane et haec opera eius. Et quomodo ei confitebuntur et haec? Video quidem in Angelis confiteri illi opera eius; etenim opera eius sunt Angeli: et homines opera eius sunt; et cum confitentur illi homines, opera eius illi confitentur: numquid ligna et lapides vocem habent confessionis? Prorsus confiteantur ei omnia opera eius. Quid dicis? Et terra et ligna? Omnia opera eius. Si omnia laudant, cur non omnia confitentur? Confessio enim non peccatorum tantum dicitur, sed et laudis: ne forte ubicumque auditis confessionem, putetis iam non esse nisi peccati. Usque adeo enim hoc putatur, ut quando sonuerit de divinis eloquiis, continuo sit consuetudo pectora tundere. Audi quia est et laudis confessio. Numquid Dominus Iesus Christus habebat peccatum? Et tamen ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae [Matth. XI, 25]. Confessio est ergo in laude. Proinde quid accipiendum, Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua? Laudent te omnia opera tua. Sed talis quaestio redit ad laudem, qualis erat in confessione. Si enim propterea confiteri non poterunt terra, ligna et quaeque insensata, quia vocem non habent confitendi; ideo nec laudabunt, quia vocem non habent praedicandi. Nonne tamen omnia tres illi pueri enumerant, deambulantes inter flammas innoxias; quibus spatium erat, non solum non ardendi, sed etiam laudandi Deum? Omnibus dicunt a coelestibus usque ad terrena: Benedicite, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula [Dan. III, 20, 90]. Ecce quomodo dicunt hymnum. Nemo hoc sentiat, quod mutus lapis aut mutum animal habeat rationem intelligendi Deum: hoc qui putaverunt, multum a veritate aberraverunt. Deus ordinavit omnia, et fecit omnia: quibusdam dedit sensum, et intellectum, et immortalitatem, sicut Angelis; quibusdam dedit sensum et intellectum cum mortalitate, sicut hominibus; quibusdam dedit sensum corporis, nec intellectum, nec immortalitatem dedit, sicut pecoribus; quibusdam vero nec sensum, nec intellectum, nec immortalitatem, sicut herbis, lignis, lapidibus: tamen et ipsa in genere suo deesse non possunt, et gradibus quibusdam ordinavit [Sic Mss., nisi quod unus habet, natus es. At Edd., quae modo nata est.] creaturam, a terra usque ad coelum, a visibilibus ad invisibilia, a mortalibus ad immortalia. Ista contextio creaturae, ista ordinatissima pulchritudo, ab imis ad summa conscendens, a summis ad ima descendens, nusquam interrupta, sed dissimilibus temperata, tota laudat Deum. Quare ergo tota laudat Deum? Quia cum eam consideras et pulchram vides, tu in illa laudas Deum. Vox quaedam est mutae terrae, species terrae. Attendis et vides eius speciem, vides eius fecunditatem, vides eius vires, quomodo concipiat semen, quomodo plerumque afferat quod non est seminatum: vides, et consideratione tua tanquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Cum autem inquisieris admirans, et perscrutatus fueris, et magnam vim, magnam pulchritudinem, praeclaramque virtutem inveneris, quoniam apud se et a se habere hanc virtutem non posset; continuo tibi venit in mentem, quia non potuit a se esse, nisi ab illo Creatore. Et hoc quod in ea invenisti, vox confessionis ipsius est, ut laudes Creatorem. Nonne considerata universa pulchritudine mundi huius, tanquam una voce tibi species ipsa respondet: Non me ego feci, sed Deus?
14 [vers. 11.] Ergo, Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Ut in confessione operum tuorum sancti tui te benedicant, ipsi sancti tui inspiciant creaturam confitentem. Et illorum vocem audi benedicentem. Etenim cum sancti tui benedicunt te, quid dicunt? Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Quam potens Deus, qui fecit terram! quam potens Deus, qui implevit terram bonis! quam potens Deus, qui dedit vitas suas proprias animalibus! quam potens Deus, qui semina diversa dedit visceribus terrae, ut germinarent tantam varietatem fruticum, tantam speciem arborum! quam potens Deus, quam magnus Deus! Tu interroga, creatura respondet; et de responsione, tanquam confessione creaturae, tu, sancte Dei, benedicis Deum, et potentiam loqueris.
15 [vers. 12.] Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnitudinis decoris regni tui. Sancti ergo tui commendant gloriam magnitudinis decoris regni tui; magnitudinis decoris gloriam. Est quaedam magnitudo decoris regni tui; hoc est, regnum tuum habet decorem, et magnum decorem. Quandoquidem quidquid habet decorem, a te habet decorem; ipsum regnum tuum qualem decorem habet! Non nos terreat regnum, habet et decorem quo delectemur. Etenim quale illud decus est quo perfruentur sancti, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV, 34]! Unde ibunt? Quo ibunt? Videte, fratres; et si potestis, quantum potestis, cogitate decorem regni illius quod venturum est; unde est in oratione nostra, Adveniat regnum tuum [Id. VI, 10]. Ipsum enim regnum optamus ut veniat; hoc regnum venturum sancti praedicant. Mundum istum attendite; decorem habet. Quem decorem habet terra, mare, aer, coelum, sidera! Omnia haec nonne omnem consideratorem terrent? Nonne pulchritudo ipsa sic eminet, ut quasi pulchrius nihil inveniri possit? Et hic vivunt in isto decore, in ista pulchritudine prope iam ineffabili, hic vivunt tecum et vermiculi et mures, et omnia terrae repentia; ista tecum vivunt in decore isto. Quale decus est illius regni, ubi tecum non vivunt nisi Angeli? Ideo parum fuit ut diceret gloriam decoris. Potuit enim dici et gloria decoris cuiuslibet speciei etiam in hoc mundo constitutae, vel de terra virentis [Mss., refrigeras.], vel de coelo fulgentis: sed magnitudinis decoris regni tui, aliquid commendat quod nondum videmus, quod nondum visum credimus, quod creditum desideramus, propter cuius desiderium omnia sustinemus. Est ergo magnitudo decoris cuiusdam: ametur antequam videatur, ut cum visa fuerit teneatur.
16 [vers. 13.] Regnum tuum. Quod regnum dico? Regnum omnium saeculorum. Nam et regnum huius saeculi habet decorem suum; sed non est ibi magnitudo illa decoris, qualis est in regno omnium saeculorum. Et dominatio tua in omni generatione et generatione. Haec est illa repetitio, vel omnem generationem significans, vel generationem illam quae erit post hanc generationem.
17 Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Fidelis Dominus in verbis suis: quid enim promisit, et non dedit? Fidelis Dominus in verbis suis. Adhuc quaedam promisit et non dedit; sed credatur illi ex his quae dedit. Fidelis Dominus in verbis suis. Possemus illi credere tantummodo dicenti: noluit sibi credi dicenti, sed voluit teneri Scripturam suam; quomodo si diceres alicui homini, cum aliquid promitteres, Non mihi credis, ecce scribo tibi. Etenim quia generatio vadit, et generatio venit, et sic transcurrunt ista saecula cedentibus succedentibusque mortalibus; Scriptura Dei manere debuit, et quoddam chirographum Dei, quod omnes transeuntes legerent, et viam [Edd., haec. Aliquot vero Mss., hic.] promissionis eius tenerent. Et quanta sunt quae reddidit ex isto chirographo? Dubitant homines credere illi de resurrectione mortuorum et de futuro saeculo, quod solum iam reddendum restat; quando, si faciat rationem cum infidelibus, erubescunt infideles? Si dicat tibi Deus: Chirographum meum tenes; iudicium promisi, diremptionem [Vox, torporis, abest a Mss.] bonorum et malorum, regnum sempiternum fidelibus, et non vis credere? Ibi in chirographo meo lege omnia quae promisi, deduc mecum rationem: certe vel computando quae reddidi, potes me credere redditurum esse quod debeo. In ipso chirographo habes promissum unicum Filium, cui non peperci, sed pro vobis omnibus tradidi eum [Rom. VIII, 32]: iam computa in redditis. Lege chirographum; promisi ibi pignus Spiritus sancti me daturum per Filium meum: computa redditum [Act. I, 8; et II, 2-4]. Promisi ibi sanguinem et coronas martyrum gloriosissimorum: computa redditum; admoneat te Massa [Er. et duo vel tres Mss, pretioso.] redditi [Hic in Edd., additur, in veritate: quod abest a Mss.] debiti mei. Sed et haec gloria Martyrum ut redderetur, tibi promissa in chirographo, ubi scriptum est, Propter te mortificamur tota die [Psal. XLIII, 22]; ut hoc redderetur, Fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius [Psal. II, 1, 2]. Principes convenerunt in unum, conspirantes adversus Christianos. Quid? ipsorum regum fidem, nonne et promisi in chirographo, et reddidi in effectu? Attende ubi promisi: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Pasl. LXXI, 11). Ingrate, legis debitum, cernis redditum, non credis promissum? Lege aliud in chirographo meo: Quoniam fremuerunt gentes: Quoniam inimici mei dixerunt mala mihi, hoc est Christo: Quando morietur et peribit nomen eius [Psal. XL, 6]? Quoniam haec omnia fecerunt atque dixerunt, lege quod promisi, cui me solvendo obstrinxi: Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum, unusquisque de loco suo [Sophon. II, 11]? Nempe iam praevaluit; exterminavit omnes deos gentium terrae. Nonne et hoc facit, et hoc reddit? Ante oculos omnium ponit solutionem debitorum suorum: quaedam reddidit sub maioribus nostris, quae nos non vidimus; quaedam reddidit temporibus nostris, quae illi non viderunt: per omnes generationes reddidit quae scripta sunt. Et quid restat? Non ei creditur, his omnibus redditis? Quid restat? Ecce fecisti rationem; tanta reddidit: numquid propter pauca residua infidelis est factus? Absit. Quare? Quia, Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
18 [vers. 14.] Confirmat Dominus omnes decidentes. Sed quos omnes decidentes? Omnes omnino decidentes, sed modo quodam decidentes. Etenim multi decidunt ab eo; multi autem decidunt a cogitationibus suis [Psal. V, 11]. Si habebant malas cogitationes, decidunt ab eis, et confirmat Dominus omnes decidentes. Qui aliquid amittunt in isto saeculo et sancti sunt, veluti exhonorantur in isto saeculo; ex divitibus fiunt pauperes, ex honoratis fiunt abiecti, et tamen sancti Dei sunt; tanquam decidentes sunt. Sed confirmat Dominus omnes decidentes. Septies enim cadit iustus et resurgit; impii autem infirmabuntur in malis [Prov. XXIV, 16]. Quando mala accidunt impiis, infirmantur ibi: quando mala accidunt iustis, confirmat Dominus omnes decidentes. Deciderat Iob a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus, deciderat a gloria domus suae. Vultis nosse quantum deciderat? In stercore sedebat: et confirmavit Dominus decidentem. Quantum confirmavit? Ut et in ipso gravi vulnere quo per totum corpus percussus erat, responderet uxori tentanti, quam solam sibi diabolus reliquerat adiutricem: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus [Iob II, 7-10]? Quomodo confirmaverat decidentem! Confirmat Dominus omnes decidentes. Cum ceciderit, inquit, iustus non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum eius [Psal. XXXVI, 24]. Et erigit omnes elisos: omnes ad se pertinentes. Nam Deus superbis resistit [Iacobi IV, 6].
19 [vers. 15.] Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate. Prorsus tanquam reficiens aegrotum in opportunitate, quando debet accipere, tunc das; et quod debet, hoc das. Itaque aliquando desideratur ab illo, et non dat: novit horam dandi, qui curat. Quare ista dico, fratres? Ne quis quando forte non fuerit exauditus aliquid iustum petens a Deo: nam quando iniustum aliquid petit, in poenam suam exauditur; sed aliquid non iniustum petens, si forte non fuerit exauditus, non minuatur animo, non deficiat; exspectent oculi eius ad escam, quam ille dat in opportunitate. Quando non dat, ideo non dat ne obsit quod dat. Neque enim aliquid iniustum petebat Apostolus, quando rogabat ut auferretur ab eo stimulus carnis, angelus satanae a quo colaphizabatur: et tamen rogavit, et non accepit; quia tempus adhuc erat exercendae infirmitatis, non escae opportunitatis. Sufficit, inquit, tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 7-9]. Petiit Iob tentandum diabolus, et accepit [Iob I, 9-12; et II, 4-6]. Attendite, fratres mei, magnum mysterium, discendum, repetendum, tenendum animo, nunquam obliviscendum, propter abundantiam tentationum in isto saeculo. Quid dicam? Revera comparandus Apostolus diabolo? Apostolus rogat, et non accipit; diabolus petit, et accipit. Sed non accepit Apostolus propter perfectionem suam; accepit diabolus ad damnationem suam. Denique ipse Iob accepit sanitatem in opportunitate. Dilatus tamen, ut probaretur, et diu sedit in vulnere [Sic ex Mss. [in me.]], et multa dixit; et rogabat Deum ut auferrentur ab eo ista, et Deus non auferebat. Citius diabolum exaudivit ad eum tentandum, quam ipsum Iob ad sanandum. Discite ergo non murmurare adversus Deum, et quando non exaudimini, ne deficiat in vobis quod supra scriptum est, Per singulos dies benedicam te. Ipse Filius, ipse Unicus, pati [Edd., non confessus damnaberis. Expunge, non, quod abest a Mss.] utique venerat, solvere quod non debebat, mori in manibus peccatorum, sanguine suo delere chirographum mortis nostrae; ad hoc venerat: et tamen ut tibi ostenderet exemplum patientiae, transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae [Philipp. III, 21]. Pater, inquit, si fieri potest, transeat calix iste a me. Et ut impleret, quamvis non acciperet quod petere videbatur, Per singulos dies benedicam te: Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu vis, Pater [Matth. XXVI, 39]. Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate.
20 [vers. 16.] Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Etsi non das aliquando, das tamen in opportunitate: differs, non aufers, et hoc in opportunitate.
21 [vers. 17.] Iustus Dominus in omnibus viis suis. Et quando caedit, et quando curat, iustus est, et apud eum iniquitas non est. Denique omnes sancti in tribulationibus constituti, prius iustitiam eius laudaverunt, et sic beneficia petiverunt. Prius dixerunt: Iustum est quod facis. Sic rogavit Daniel, sic alii sancti: Iusta sunt iudicia tua, bene passi sumus, recte passi sumus [Dan. III, 27-31; et IX, 5-19]. Non dederunt Deo iniustitiam, non ei dederunt iniquitatem et insipientiam. Laudaverunt primo flagellantem, et sic senserunt cibantem: Iustus Dominus in omnibus viis suis. Nemo putet illum iniustum, quando mali aliquid forte patitur; sed ipsius iustitiam laudet, et suam iniustitiam accuset: Iustus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
22 [vers. 18.] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum. Et ubi est illud, Erit enim cum invocabunt me, et non exaudiam eos [Prov. I, 28]? Ergo vide quod sequitur: Omnibus qui invocant eum in veritate. Nam multi eum invocant non in veritate. Aliud ab illo quaerunt, et ipsum non quaerunt. Quare amas Deum? Quia dedit mihi sanitatem. Istud manifestum est, ipse dedit: non enim ab ullo est ulla salus, nisi ab illo. Quia dedit mihi, inquit, uxorem divitem, qui nihil habebam, et servientem mihi. Et hoc ipse dedit; verum dicis. Dedit, inquit, filios, et multos et bonos, dedit familiam, dedit omnia bona. Ideo amas? Ideo nihil amplius quaeris? Esto esuriens, adhuc pulsa ad ianuam patrisfamilias; habet adhuc quod det. In mendicitate es cum omnibus his quae accepisti, et nescis. Pannosam carnem mortalitatis adhuc portas; stolam illam gloriae immortalitatis numquid accepisti, et quasi iam satiatus non rogas? Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Ergo si bonus est Deus, quia ista tibi dedit; quanto heatior eris, cum seipsum tibi dederit? Desiderasti tanta ab illo; rogo te, desidera et ipsum. Neque enim vere dulciora sunt ista, quam ille, aut ex aliqua parte comparanda sunt illi. Ergo qui Deum ipsum, a quo accepit de quibus gaudet, praeponit his omnibus rebus quas accepit, ipse invocat Deum in veritate. Nam ut noveritis, si talibus hominibus proponatur et dicatur. Quid, si ista omnia de quibus gaudes, velit tibi auferre Deus? iam non amabitur; non erit qui dicat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Sed forte cui abstulit, quid dicit [Sic Mss. At Edd., damnat carnifex, ducitur miser ubique.]? Deus, quid tibi feci? Quare mihi abstulisti, et illis dedisti? Iniquis das, et tuis tollis. Accusas Deum quasi iniustum, et te laudas quasi iustum. Convertere; accusa te, lauda illum. Tunc eris rectus, cum in omnibus bonis quae facit [Sic Mss. Edd. vero: Non confitentis conscientia saniem, etc.], Deus tibi placet; in omnibus malis quae pateris, Deus tibi non displicet. Hoc est invocare Deum in veritate. Qui sic invocant Dominum, exaudit eos: prope est, id est [Plerique Mss., diriges, futuro tempore, iuxta Graec. LXX.], nondum dedit quod vis, ibi est tamen. Quomodo medicus si forte aliquid imponat vel oculo, vel visceribus, quod urendo sanet; si roget aeger ut tollatur illi, medicus exspectat tempus, non facit quod rogat aeger; non tamen recedit. Et prope est, et non facit; et ideo magis non facit, quia prope est. Curando enim imposuit quod imposuit, et curando non facit quod rogatur. Non te exaudit ad praesentem voluntatem, exaudiendo ad futuram sanitatem; et hoc utique ad voluntatem: nam utique sanus esse vult, etiam qui uri non vult. Prope est ergo Dominus omnibus invocantibus eum. Sed quibus omnibus? Omnibus qui invocant eum in veritate. Tales omnes confirmat decidentes qui invocant eum in veritate.
23 [vers. 19.] Voluntatem timentium se faciet. Faciet, faciet: etsi non faciat ad horam, faciet tamen. Certe, si ideo times Deum, ut tu facias ipsius voluntatem, ecce et ipse quodammodo ministrat tibi, facit voluntatem tuam. Et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Vides ad hoc exaudire medicum, ut salvos faciat. Quando hoc? Audi Apostolum dicentem: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]: salutem scilicet, quam dicit Petrus paratam revelari in tempore novissimo [I Petr. I, 5].
24 [vers. 20.] Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Videtis quia est apud eum severitas, apud quem tanta suavitas. Salvos faciet omnes sperantes in se, omnes fideles, omnes timentes se, omnes invocantes se in veritate; et omnes peccatores disperdet. Quos omnes peccatores, nisi perseverantes in peccatis; Deum, non se, reprehendere audentes; contra Deum quotidie disputantes; veniam delictorum desperantes, et ex ipsa desperatione delicta cumulantes; aut veniam sibi perverse promittentes, et ex ipsa promissione a peccatis et impietate non recedentes? Veniet tempus ut separentur isti omnes, et fiant illae duae partes, una ad dexteram, altera ad sinistram; accipiant iusti regnum aeternum, eant illi in ignem aeternum [Matth. XXV, 32, 33, 46]: Et omnes peccatores disperdet.
25 [vers. 21.] Quoniam haec ita sunt, et audivimus benedictionem Domini, opera Domini, mirabilia Domini, misericordias Domini, severitatem Domini, providentiam in omnibus operibus eius, confessionem omnium operum eius; quid in laude eius concludat attendite: Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in saeculum, et in saeculum saeculi.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.161v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLV. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 144

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik