monumenta.ch > Augustinus > 142
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLI. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLIII. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLII. SERMO AD POPULUM.

1 De psalmo quem cantavimus [Er. et aliquot Mss., versutia.], loquar quod Dominus dederit, Charitati vestrae. Hesterno die psalmus brevior tractabatur, sed spatium temporis dabat nobis copiam etiam de paucis multa dicendi: nunc quoniam prolixior psalmus est, non debemus tantum in singulis versibus immorari; ne forte non concedat Dominus facultatem, ut totum peragere valeamus.
2 [vers. 1.] Titulus Psalmi est, Ipsi David, quando eum filius suus persequebatur. In Regnorum libris novimus hoc factum esse, exstitisse inimicum Abessalon patri suo, gessisse contra illum non solum civile, verum etiam domesticum bellum: illum autem non deiectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam; sustinuisse medicinam, non retribuentem iniquitati iniquitatem, sed paratum cor habuisse ad sequendam Domini voluntatem [II Reg. XV, XVI]. Ille David ita laudabilis: sed alius David vere Manu fortis, quod interpretatur David, Dominus noster Iesus Christus agnoscendus est nobis. Praeterita enim illa facta figurae fuerant futurorum; nec diu commendandum est quod saepe audistis, quod optime retinetis. Quaeramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum praenuntiantem se per hanc prophetiam, et quid futurum esset in hoc tempore, per ea quae pridem facta sunt praedicantem. Ipse enim se in Prophetis praedicabat; quoniam ipse est Verbum Dei; nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni Verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum, pleni Christo; et illi eum venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat. Agnoscamus ergo quemadmodum et Christum persequebatur filius suus: habebat enim filios, de quibus dicebat, Non ieiunant filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus: cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi [Matth. IX, 15]. Ergo filii sponsi, Apostoli: et inter hos persecutor Iudas diabolus. Passionem itaque suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus; audiamus.
3 Rursus autem ad hoc intentam facimus Charitatem vestram, non docendo quod ignoratis, sed admonendo quod nostis; Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum caput esse corporis sui, illum unum mediatorem esse Dei et hominum, hominem Iesum [I Tim. II, 5], natum ex virgine, tanquam in solitudine, sicut in Apocalypsi audivimus. Per solitudinem quippe arbitror, quod solus ita natus est. Hunc enim illa mulier peperit, recturum populum in virga ferrea [Apoc. XII, 5 ] [et 6]. Haec autem mulier, antiqua est civitas Dei, de qua in psalmo dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Haec civitas initium habet ab ipso Abel, sicut mala civitas a Cain. Antiqua ergo ista civitas Dei, semper tolerans terram, sperans coelum, quae etiam Ierusalem vocatur et Sion. Utique de nato quodam in Sion, et conditore ipsius Sion, psalmus quidam dicit: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Et homo factus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus [Psal. LXXXVI, 3, 5]. Denique ipse in Sion factus est homo, sed humilis factus est homo; et idem ipse Altissimus fundavit eam civitatem in qua factus est homo. Itaque et illa mulier sole cooperiebatur, sole ipso iustitiae quem non cognoscunt impii; qui dicturi sunt in fine: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis [Sap. V, 6]. Est ergo quidam sol iustitiae qui non oritur impiis. Caeterum istum solem facit oriri super bonos et malos [Matth. V, 45]. Ergo et amicta erat sole, et gestabat visceribus masculum paritura. Idem ipse erat condens Sion, et nascens in Sion: et illa mulier civitas Dei, eius luce protegebatur, cuius carne gravidabatur. Merito et lunam sub pedibus habebat [Apoc. XII, 1, 2], quia mortalitatem crescentis et decrescentis carnis virtute calcabat. Ergo ipse Dominus Iesus Christus caput et corpus: voluit enim etiam loqui in nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit. Aliquando itaque ex persona membrorum suorum loquitur, aliquando ex persona sua, tanquam capitis nostri. Habet aliquid ille quod dicat sine nobis; nos sine illo nihil possumus dicere. Apostolus dicit: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi, in carne mea [Coloss. I, 24]. Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum, non mearum, sed Christi; in carne, non iam Christi, sed mea. Patitur, inquit, adhuc Christus pressuram; non in carne sua, in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Christus, inquit, pressuram patitur in carne mea: Vivo enim non iam ego, vivit vero in me Christus [Galat. II, 20]. Nisi enim Christus et in membris suis, hoc est fidelibus suis, pressuram ipse pateretur, Saulus in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte hoc exponens quodam loco: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: ita et Christus [I Cor. XII, 12]. Non ait, Ita et Christus et corpus [Plerique Mss., qui modo esse voluerint.]; sed, corpus unum membra multa, ita et Christus. Totum ergo Christus: et quia totum Christus, ideo caput de coelo, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Tenete hoc, et fixum omnino commendate memoriae, tanquam filii ecclesiasticae eruditionis et fidei catholicae, ut agnoscatis Christum caput et corpus, eumdemque Christum Verbum Dei unigenitum aequalem Patri; et inde videatis quanta gratia pertingatis ad Deum, ut ipse voluerit esse nobiscum unus, qui est cum Patre unus. Quomodo cum Patre unus? Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Quomodo nobiscum unus? Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Sed ait aliquis: Si Christus semen Abrahae, numquid et nos? Mementote quia semen Abrahae Christus; ac per hoc si et nos semen Abrahae, ergo et nos Christus. Quomodo unum corpus multa membra, ita et Christus: et Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Nempe semen Abrahae Christus; nec contradici potest apostolicis apertissimis verbis, Et semini tuo, quod est Christus. Videte quid nobis dicat: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis [Galat. III, 16, 27, 29]. Ideo magnum est illud sacramentum: Erunt duo in carne una [Gen. II, 24]. Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 32]. Christus et Ecclesia, duo in carne una. Refer ad distantiam maiestatis duo. Duo plane. Non enim et nos Verbum, non enim et nos in principio Deus apud Deum, non enim et nos ille per quem facta sunt omnia [Ioan. I, 1, 3]. Venitur [Aliquot Mss., praedicta.] ad carnem, et ibi Christus et ille et nos. Non ergo miremur in Psalmis: multa enim dicit ex persona capitis, multa ex persona membrorum; et hoc totum tanquam una persona sit, ita loquitur. Nec mireris quia duo in voce una, si duo in carne una.
4 Iudas filius sponsi persequens sponsum. Hoc tunc contigit; an et futurorum exemplum praemissum est? Multos enim falsos fratres passura erat Ecclesia, ut et adhuc et usque in finem sponsum illum filius persequatur. Si enim inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique, ait; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Quis est inimicus? quis est qui oderat me? Qui dicit: Quis est Christus? Homo fuit Christus, nec vivere potuit, cum vellet vivere: et mortuus est, inquiunt, nolens, evictus, crucifixus, occisus. Inimici ista dicunt. Apertus iste inimicus est, ait Christus, odit me, apertas mihi indicit inimicitias; facile est istum vel tolerare vel vitare: quid facio de Abessalon? quid facio de Iuda? quid de falsis fratribus? quid de malis filiis et tamen filiis, qui non contra nos blasphemant Christum, sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur Christum? De quibus consequenter in eodem psalmo dicitur: Alium facile erat perferre, eum qui oderat me; vel abscondere me ab eo. Abscondis enim te a pagano, intrans Ecclesiam. Quando autem et ibi invenis quod times, quid quaeris ubi te abscondas? Denique ille ipse apostolus qui gemit in periculis a falsis fratribus: Foris, inquit, pugnae, intus timores [II Cor. VII, 5]. Si ergo is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo; tu vero unianimis meus [Psal. LIV, 13]. Unianimem dicit, tanquam unum in Christo. Est ergo Ecclesiae quod ferat foris, gemat intus: inimicos tamen suos deputet foris et intus; foris facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles.
5 Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus Christus: Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem meam. Hoc est, exaudi; quod, percipe auribus: repetitio, confirmatio est. In veritate tua exaudi me, in tua iustitia. Ne utcumque accipiatis, cum dicitur, in tua iustitia. Commendatio est enim gratiae, ne unusquisque nostrum iustitiam suam putet. Haec enim iustitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de sua iustitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? Testimonium eis, inquit, perhibeo, quia zelum Dei habent. De Iudaeis loquens, Zelum Dei, inquit, habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Quam enim tu commendas utilem scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi comitata fuerit charitate, non aedificat [I Cor. VIII, 1]? Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem charitatis, magistram humilitatis. Vide si ipsa est: Zelum, inquit, Dei habent, sed non secundum scientiam. Exponat quam dicat scientiam: Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 2, 3]. Qui ergo volunt constituere iustitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male, Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene, tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene feceris, Deo. Non enim ex impio iuste viveres, nisi ab illo iustus factus, qui iustificat impium [Id. IV, 5]. Ergo, inquit, In veritate tua exaudi me, in tua iustitia, non in mea; ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide [Philipp. III, 9]. Ecce, In tua iustitia exaudi me. Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.
6 [vers 2.] Et ne intres in iudicium cum servo tuo. Qui cum illo volunt intrare in iudicium, nisi qui ignorantes Dei iustitiam, suam volunt constituere? Quid est quod ieiunavimus, et non vidisti, defraudavimus animas nostras, et nescisti [Isai. LVIII, 3]? tanquam dicentes: Fecimus quod iussisti; quare non reddis quod promisisti? Respondet tibi Deus: Ut accipias quod promisi, ego dabo; ut faceres, quare acciperes, ego dedi [Plerique Mss., velles.]. Denique superbis talibus loquitur propheta: Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus [Ierem. II, 29]. Quid vultis mecum in iudicium intrare, et vestras iustitias commemorare? Commemorate iustitias vestras; ego novi facinora vestra. Quomodo approbabo iustitiam, ubi damnabo superbiam? Merito iste humilis in corpore Christi, discens a capite quoniam mitis est et humilis corde [Matth. XI, 29], Ne intres, inquit, in iudicium cum servo tuo. Non litigemus; nolo tecum habere causam, ut ego proponam iustitiam meam, tu convincas iniquitatem meam: Ne intres in iudicium cum servo tuo. Quare hoc? quare timet? Quoniam non iustificabitur coram te omnis vivens. Omnis vivens, hic utique vivens, in carne vivens, moriturus vivens, natus homo, ex hominibus vivens, de Adam, Adam vivens; omnis ita vivens iustificari forte potest coram se, non coram te. Quomodo, coram se? Sibi placens, tibi displicens: coram te autem non iustificabitur omnis vivens. Noli ergo mecum intrare in iudicium, Domine, Deus meus. Quantumlibet rectus mihi videar, producis tu de thesauro tuo regulam, coaptas me ad eam, et pravus invenior. Ne intres in iudicium cum servo tuo. Bene, cum servo tuo. Indignum est tibi cum servo tuo intrare in iudicium, nec quidem cum amico tuo: quia, Vobis dico amicis meis [Luc. XII, 4], non diceres, nisi ex servis amicos tu ipse fecisses. Tu licet dicas amicum, ego confiteor servum: misericordia indigeo, fugitivus redeo, pacem quaero; non sum dignus vocari filius tuus [Id. XV, 21], Ne intres in iudicium cum servo tuo; quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ante mortem ne laudes hominem quemquam [Eccli. XI, 30]: omnino omnis vivens. Quid ipsi arietes, quid ipsi Apostoli, de quorum prole dicitur: Afferte Domino filios arietum [Psal. XXVIII, 1]? Ex his Paulus est, qui dicit non se esse perfectum: Non quia iam acceperim, inquit, aut iam perfectus sim [Philipp. III, 12]. Denique, fratres, ut cito agnoscatis, ipsi didicerunt orare quod oramus, ipsis data est regula postulandi, a Iurisperito coelesti: Sic orate, inquit, Et cum quaedam praemisisset, posuit et hoc ut dicerent arietes nostri, duces ovium, et praecipua membra Pastoris et congregatoris [Nonnulli Mss., de agro servo suo: et quidam, de agro servi sui.] unius gregis; ipsi didicerunt dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 9, 12]. Non dixerunt, Gratias tibi, qui dimisisti nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed, Dimitte, sicut dimittimus. Orabant autem utique iam fideles, utique iam Apostoli: nam ista oratio dominica magis fidelibus datur. Si debita illa tantummodo dicerentur quae per Baptismum dimittuntur, catechumenis congrueret magis orare, Dimitte nobis debita nostra. Dicant ergo Apostoli, dicant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et cum eis dictum fuerit, Quare hoc dicitis? quae debita vestra? Respondeant, Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
7 [vers. 3.] Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Vide nos, vide caput nostrum pro nobis: Quoniam persecutus est inimicus animam meam. Persecutus est plane et diabolus animam Christi, et Iudas animam magistri: et nunc ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Iudas autem Iudae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus, Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam. Alio loco dicitur: Curvaverunt animam meam [Psal. LVI, 7]. Quid enim nobiscum agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem, quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat, quibus dicitur, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis [Coloss. III, 1-3]. Nam non iustificabitur coram Deo omnis vivens. Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere possimus, Nostra enim conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam inimicus.
8 Collocaverunt me in tenebrosis, sicut mortuos saeculi. Hoc a capite expeditius auditis, et expeditius hoc in capite agnoscitis. Ille enim pro nobis mortuus factus est, sed non mortuus saeculi. Qui enim mortui sunt saeculi? et quomodo ille non erat mortuus saeculi? Mortui saeculi, merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis, et mortem ducentes ex peccati propagine; ex illa voce qua dicitur: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit [Psal. L, 7]. Venit autem ille per virginem assumens carnem, non iniquitatem carnis, assumens carnem mundam mundatricem. Illi autem quem peccatorem putabant, tanquam mortuum saeculi deputabant. At ille qui in alio psalmo dixit, Quae non rapui, tunc exsolvebam [Psal. LXVIII, 5]; et qui dixit in Evangelio, Ecce venit princeps mundi, praepositus mortis, operis mali persuasor, supplicii exactor; Venit, inquit, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullam culpam, nihil quare mori debeam. Sed ut sciant omnes quia voluntatem, inquit, Patris mei facio, surgite, eamus hinc [Ioan. XIV, 30, 31]. Ut moriar, inquit, voluntatem Patris mei facio, non autem morte sum dignus. Nihil feci unde moriar, sed facio ut moriar; ut illi per innocentis mortem liberentur, qui habebant quare morerentur. Collocaverunt me in tenebrosis, tanquam in infernis, tanquam in sepulcro, tanquam in ipsa passione; velut mortuos saeculi, eum qui dicit, Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber [Psal. LXXXVII, 5, 6]. Quid est, liber? quare liber? Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Denique non solveret a vinculis, nisi liber a vinculis. Ille liber mortem occidit, vinculum vinxit, captivitatem captivavit, et collocaverunt eum in tenebrosis tanquam mortuos saeculi.
9 [vers. 4.] Et taedium, inquit, passus est in me spiritus meus, Recordamini, Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Videte vocem unam [Sic Mss. At Edd., quod.]. Numquid non apparet ipse transitus a capite ad membra, a membris ad caput? Taedium, inquit, passus est in me spiritus meus. Agnoscimus, Tristis est anima mea usque ad mortem. Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae [Philipp. III, 21]; et vetus homo noster confixus est cruci cum illo [Rom. VI, 6]. In me turbatum est cor meum. In me, inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui inhaeserant recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit [Luc. XXIII, 40-22], quando illi defecerunt.
10 [vers. 5.] Inde ad membra. Memoratus sum dierum antiquorum. Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque illius gratia iustificatus, inhaerens illi in charitate et devota humilitate [Sic nostri omnes Mss. At Edd., dulcis super omnia vem.]; loquitur, et dicit, Memoratus sum dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis. Quia utique omnia bona tu fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset. Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut hoc intelligeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne ignorans iustitiam Dei, et suam volens constituere, iustitiae Dei subiectus non esset [Rom. X, 3]; ut ei conveniret vox illa superior, In veritate tua et in iustitia tua? In omnibus ergo Dei operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua iustitia? quid te extollis, ignorans Dei iustitiam? Dedisti forte aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo conditorem vitae tuae, substantiae et iustitiae et salutis auctorem. Meditare in facturis manuum eius, quia et iustitiam quae in te est, ad manum eius [Edd., emplastra. At Mss., symplasia, aut simplasia: paucis exceptis, quorum alii habent, templasia; alii, templa Asiae.] invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem: Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur. Opera bona non habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: Ipsius enim sumus figmentum, dixit. Ipsius sumus figmentum: forte naturam, qua homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non plane; de operibus loquebatur: Non, inquit, ex operibus, ne quis forte extollatur. Sed non coniiciamus; sequatur: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis [Ephes. II, 9, 10]. Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse format [Aliquot Mss., et ibi. Et vero considerata interpretandi ratione, facile crediderimus Augustinum ita legisse.]; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse operatur. Cum tremore, inquit, et timore vestram ipsorum salutem operamini. Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore, quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur [Sic Mss. At Edd., quomodo.]? Audi quare cum timore et tremore: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 12, 13]. Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari artificem nostrum. Sic enim operatur tanquam in deiectis, qui iudicat in gentibus, et replet ruinas. In facturis manuum tuarum meditatus sum. Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti.
11 [vers. 6.] Et quid feci, cum viderem a te omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio [Iacobi I, 17]? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod feceram in me, extendi manus meas ad te. Extendi, inquit, manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi. Complue, inquit, me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum [Psal. LXXXIV, 13]. Extendi manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua, non mihi, sed tibi. Sitire tibi possum, me irrigare non possum. Anima mea velut terra sine aqua tibi: quia sitivit anima mea in Deum vivum [Psal. XLI, 3]. Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima mea in Deum vivum; quia anima mea velut terra sine aqua tibi. Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida [Gen. I, 9] anima mea; irriga eam, quia velut terra sine aqua tibi.
12 [vers. 7.] Cito exaudi me, Domine. Quae enim mora quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo differebas, iam da; quoniam anima mea velut terra sine aqua tibi. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Impleat me spiritus tuus, quia defecit spiritus meus: ipsa est causa ut cito exaudias, quia defecit spiritus meus. Factus sum iam pauper spiritu; beatum me fac in regno coelorum [Matth. V, 3]. In quo enim vivit spiritus eius, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in illo bene quod alibi scriptum est, Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur [Psal. CIII, 29]; ut confitentes dicant, Memento quia pulvis sumus [Psal. CII, 14]. Cum autem dixerint, Quia pulvis sumus memento; tunc dicant, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Quid enim tam terra sine aqua [Omnes libri hic, propitiaberis; sed infra plerique habent, propitiabis.]; quam pulvis? Sed cito exaudi me, Domine: complue me, confirma me, ne sim pulvis quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I, 4]. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus: non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi, Anima mea velut terra sine aqua tibi: fac etiam quod in illo psalmo sequitur, Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae [Psal. CIII, 30]. Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt. In spiritu suo vetera transierunt, in spiritu tuo nova facta sunt [II Cor. V, 17].
13 Ne avertas faciem tuam a me. Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: Ego enim dixi aliquando in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Dixi, Non movebor, in abundantia mea, ignorans iustitiam tuam, et constituens meam; sed tu, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Dixi in abundantia mea, Non movebor; verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. Et ut hoc probares a te mihi fuisse, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus [Psal. XXIX, 7, 8]. Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; iam factus sum sicut terra sine aqua tibi: Ne avertas faciem tuam. Avertisti a superbo, redde humili. Ne avertas faciem tuam a me; quia si averteris; similis ero descendentibus in lacum. Quid est, descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet [Prov. XVIII, 3]. Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur, Ne coarctet super me puteus os suum [Psal. LXVIII, 16]. Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, contemnit? Iam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit, Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit, Convertimini ad me, et revertar ad vos [Malach. III, 7]: quoniam veniens in profundum malorum contemnit. A mortuo enim, inquit, tanquam si non sit, perit confessio [Eccli. XVII, 26]. Ne ergo avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
14 [vers. 8.] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi. Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec nocturna transeat iniquitas [Psal. LVI, 2]. 'Habemus enim, ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris' [II Petr. I, 19]. Mane ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus quod in saeculo credimus. 'Mane' enim 'exaudies vocem meam; mane astabo tibi et contemplabor' [Psal. V, 4, 5]. 'Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi.' Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 25]. Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies. 'Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.'
15 Sed hic quid, donec veniat mane? Non enim sufficit mane [Edd., cum transierint. At Mss., cum transieris: et sic, uti iam alibi observavimus, legere solet Augustinus, ut quod in Graeco est, epistrepsê, sit verbi medii secunda persona.] sperare; aliquid opus est agere. Quare aliquid agere? Quoniam dicit in alio psalmo, Deum exquisivi in die tribulationis meae: tanquam in tempore noctis meae Deum exquisivi. Quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo; et non sum deceptus [Psal. LXXVI, 3]. Manibus quaerendus est in nocte Deus. Quid est, manibus? Bonis operibus. Coram eo: Cum enim facis eleemosynam, noli tuba canere; et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi [Matth. VI, 2, 4]. Quia ergo ita sperandum est mane, et ita nox ista toleranda est, et in ipsa patientia donec dies lucescat perseverandum est, quid interea hic agendum? Ne forte per teipsum acturus es aliquid, ut merearis perduci ad mane? Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar. Ideo lucernam propheticam accendit; ideo ipsum Dominum tanquam in testa carnis misit, qui etiam diceret, Exaruit velut testa virtus mea [Ps. XXI, 16]. Ambula ad prophetiam, ambula ad lucernam praedictorum futurorum, ambula ad verba Dei. Nondum vides Verbum in principio, Deum apud Deum [Ioan. I, 1]; ambula ad formam servi, perduceris ad formam Domini. 'Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar; quoniam ad te levavi animam meam. Levavi ad te, non contra te. Apud te fons vitae [Psal. XXXV, 10]. Ad te levavi animam meam, tanquam vas ad fontem attuli: imple ergo me, quoniam ad te levavi animam meam.
16 [vers. 9.] Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. Qui aliquando a te fugi, ad te confugi. Fugit enim Adam a facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi [Gen. III, 8], ut de illo diceretur in libro Iob: Tanquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram [Iob VII, 2, sec. LXX]. Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra; ne postea dicatur, Transierunt omnia tanquam umbra [Sap. V, 9]. Exime me de inimicis meis. Non ego hic inimicos homines cogito: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sed adversus quos? Adversus principes et potestates, rectores mundi. Cuius mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non fecerunt. Rectores mundi; sed cuius mundi? Tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Rectores mundi, tenebrarum harum, rectores iniquorum; contra hos habetis luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere. Adversus rectores mundi tenebrarum harum; diabolum scilicet et angelos eius [Id. VI, 12]: non illius mundi rectores, de quo dicitur, Et mundus per eum factus est; sed illius mundi, de quo dicitur, Et mundus eum non cognovit [Ioan. I, 10]. Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis; non Iuda, sed qui implevit Iudam. Illum patior visum, illum expugno non visum. Accepit enim buccellam Iudas, et intravit in eum satanas [Id. XIII, 27]: ut iste David persecutionem pateretur a filio suo. Quam multos Iudas implet satanas, indigne accipientes buccellam ad iudicium suum! Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]. Non malum est quod datur, sed bonum malo in iudicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo 'exime me ab inimicis meis; quia ad te confugi [Plures Mss., et rectum sapit, integrum colit. Alii, integrum credit.].' Quo enim fugerem? 'Quo ibo a spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades.' Quid ergo restat? 'Si assumpsero pennas meas ut columba, et volabo in extrema maris;' id est, ut spe habitem in finem saeculi: 'etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua' [Psal. CXXXVIII, 7-10]. 'Exime me de inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.'
17 [vers. 10-12.] Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. O confessio, o praescriptio! Quoniam tu es, inquit, Deus meus. Ad alium curram refici, si ab alio factus sum. Tu es totum meum; quia tu es Deus meus. Patrem quaeram propter haereditatem? Tu es Deus meus, non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas: Dominus pars haereditatis meae [Psal. XV, 5]. Dominum quaeram propter redemptionem? Tu es Deus meus. Patronum quaeram propter liberationem? Tu es Deus meus. Postremo creatus recreari cupio? Tu es Deus meus, qui Creator meus, qui creasti me per Verbum tuum, et recreasti me per Verbum. Sed creasti me per Verbum Deum manentem apud te; recreasti per Verbum carnem factum propter nos. Doce ergo me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Si non me docueris, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Doce me: non enim tu es Deus meus, et ego ero magister meus. Videte quemadmodum gratia commendetur. Hoc tenete; hoc imbibite, hoc vobis de corde nullus excutiat; ne habeatis zelum Dei, sed non secundum scientiam; ne ignorantes Dei iustitiam, et vestram volentes constituere [Sic Mss. At Edd., vitemus.], iustitiae Dei non sitis subiecti [Rom. X, 2, 3]. Verba certe Apostoli agnoscitis. Dicite ergo ista, Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.
18 Spiritus tuus bonus, non meus malus: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quia spiritus meus malus deduxit [Aliquot Mss., finxerunt.] me in terram perversam. Et quid ego merui? quae mea opera bona sine tuo adiutorio computantur, unde impetrarem dignusque essem deduci a Spiritu tuo in terram rectam? Quae opera mea, vel quae merita mea? Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Attendite ergo, quantum potestis, gratiae commendationem, qua gratis salvi facti estis. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam [Psal. CXII, 1]. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia, non in mea, non quia ego merui, sed quia tu misereris. Nam si meum ostenderem meritum, nihil abs te mererer, nisi supplicium. Avulsisti merita mea, inseruisti dona tua. 'Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia educes de tribulatione animam meam; et in tua misericordia ad interitum deduces inimicos meos. Et perdes omnes tribulantes animam meam; quoniam servus tuus sum ego.'
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.154v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLI. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLIII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 142

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik