monumenta.ch > Augustinus > 138
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXVII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM CXXXIX. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXVIII. SERMO AD PLEBEM.

1 Psalmum nobis brevem paraveramus, quem mandaveramus cantari a Lectore; sed ad horam, quantum videtur, perturbatus, alterum pro altero legit. Maluimus nos in errore Lectoris sequi voluntatem Dei, quam nostram in nostro proposito. Si ergo vos in eius prolixitate aliquandiu tenuerimus, nobis non imputetis; sed credatis Deum nos non infructuose laborare voluisse. Neque enim frustra in primo peccato nostro poenam accepimus, ut in sudore vultus nostri panem manducemus [Gen. III, 19]. Tantum si panis est, attendite. Panis autem est, si Christus est: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]. Quem manifestatum habemus in Evangelio, ipsum quaeramus et in Prophetis. Hunc ibi non vident super quorum cor adhuc velamen positum est [II Cor. III, 14], unde audivit Charitas vestra hesterno die. Nobis autem quia sacrificium vespertinum crucis Domini conscidit velum [Matth. XXVII, 51], ut pateant iam templi secreta; quamdiu nobis Christus praedicatur, etsi cum labore et sudore, manducandus est panis.
2 Loquitur autem Dominus noster Iesus Christus in Prophetis aliquando ex persona capitis nostri, qui est ipse Christus salvator, sedens ad dexteram Patris; qui etiam propter nos natus de virgine, et sub Pontio Pilato, qualia nostis, passus est; fuso innocente sanguine, quod est pretium nostrum, redemit nocentes a captivitate, in qua detinebamur a diabolo, donans nobis delicta, et ipso pretio nostro sanguine suo delens chirographum quo debitores tenebamur [Coloss. II, 13, 14]. Ipse est rector et sponsus et redemptor Ecclesiae, caput nostrum. Et utique si caput est, habet corpus. Corpus autem eius sancta Ecclesia, quae etiam coniux eius; cui dicit Apostolus, Vos autem estis corpus Christi et membra [I Cor. XII, 27]. Totus itaque Christus caput et corpus, tanquam integer vir: quia et femina de viro facta est, et ad virum pertinet; et dictum est de primo coniugio, Erunt duo in carne una [Gen. II, 24]. Hoc autem ad mysterium interpretatur Apostolus non frustra esse dictum de illis duobus hominibus, nisi quia in eis iam figurabatur Christus et Ecclesia. Nam hoc sic exponit Apostolus: Erunt duo in carne, inquit, una: sacramentum hoc magnum est; ego autem dico, in Christo et Ecclesia [Ephes. V, 31 ] [et 32]. Dicit etiam ipsum Adam formam futuri: Qui est, inquit, forma futuri [Rom. V, 14]. Si ergo Adam forma futuri; quomodo de latere dormientis Eva facta est [Gen. II, 21, 22], sic ex latere Domini dormientis, id est, in passione morientis, et in cruce percusso de lancea [Ioan. XIX, 34], manaverunt Sacramenta, quibus formaretur Ecclesia. Nam de futura eadem passione sua sic dicit in alio psalmo: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me [Psal. III, 6]. Ergo dormitio intelligitur passio. Eva de latere dormientis, Ecclesia de latere patientis. Loquitur ergo Dominus noster Iesus Christus in Prophetis aliquando ex voce sua, aliquando ex voce nostra, quia unum se facit nobiscum; sicut dictum est, Erunt duo in carne una. Unde dicit et ipse Dominus in Evangelio, cum de coniugio loqueretur: Igitur iam non sunt duo, sed una caro [Matth. XIX, 6]. Una caro, quia de nostra mortalitate carnem suscepit: non autem una divinitas; quia ille Creator, nos creatura. Quidquid igitur Dominus loquitur ex persona susceptae carnis, et ad illud caput pertinet quod iam ascendit in coelum, et ad ista membra quae adhuc in terrena peregrinatione laborant: pro quibus laborantibus membris, cum ea Saulus insequeretur, clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Audiamus ergo loquentem Dominum Iesum Christum in prophetia. Cantati enim sunt ipsi Psalmi longe antequam Dominus de Maria nasceretur, non antequam Dominus esset: semper enim Creator omnium; aliquando autem et natus ex creatura. Divinitatem illam credamus, et quantum possumus, intelligamus aequalem Patri. Sed illa divinitas Patri aequalis, facta est particeps nostrae mortalitatis, non de suo, sed de nostro; ut et nos efficeremur participes divinitatis eius, non de nostro, sed de ipsius.
3 [vers. 1.] Domine, probasti me, et cognovisti me. Dicat hoc ipse Dominus Iesus Christus, dicat et ipse, Domine, Patri. Non enim Dominus eius Pater eius, nisi quia dignatus est nasci secundum carnem. Pater est Dei, Dominus hominis. Vis nosse cui Pater est? Aequali sibi Filio. Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Huic formae Pater est Deus, aequali sibi formae, unigenito Filio nato de substantia sua. Propter nos autem, ut reficeremur, et efficeremur participes divinitatis eius, reparati ad vitam aeternam, quia ipse, ut dixi, factus est particeps mortalitatis nostrae; quid de illo ait Apostolus ibi, ubi dixerat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Sed semetipsum, inquit, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philipp. II, 6, 7]. Erat autem in forma Dei aequalis Patri; et accepit formam servi, qua minor esset Patre. Unde utrumque dicit in Evangelio, et, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]; et, Quoniam Pater maior me est [Id. XIV, 28]. Ego et Pater unum sumus, secundum formam Dei; Pater maior me est, secundum formam servi. Ergo quia et Pater et Dominus est, Pater formae Dei, Dominus formae servi; dicat ergo ipse, nec miremur, nec scandalizemur, quia Filius Dei unicus dicit: Domine, probasti me, et cognovisti me. Probasti, et cognovisti: non quia non noverat, sed quia notum aliis fecerat. Probasti me, inquit, et cognovisti me.
4 [vers. 2.] Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Quid hic sessio? quid hic resurrectio? Qui sedet, humiliat se. Sedit ergo Dominus in passione, surrexit in resurrectione. Tu, inquit, hoc cognovisti: id est, tu voluisti, tu approbasti; secundum voluntatem tuam factum est. Si autem volueris accipere vocem capitis ex persona corporis, dicamus et nos, Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Sedet enim homo, quando humiliat se in poenitentia; surgit autem remissis peccatis, quando erigitur in spem vitae aeternae. Propterea et in alio psalmo dicitur: Surgite posteaquam sedistis, qui manducatis panem doloris [Psal. CXXVI, 2]. Panem doloris poenitentes manducant, qui cantant in alio psalmo, et dicunt: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte [Psal. XLI, 4]. Quid est ergo, Surgite posteaquam sedistis? Nolite exaltari, nisi humiliati fueritis. Multi enim volunt surgere, antequam sederint; volunt se iustos videri, antequam peccatores se esse confessi sint. Ergo si ex persona capitis nostri accipis, sic intellige: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam, passionem meam et resurrectionem meam. Si ex persona corporis: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam; coram oculis tuis et peccata confessus sum, et tua gratia iustificatus sum.
5 [vers. 3.] Intellexisti cogitationes meas de longinquo: semitam meam et limitem meum investigasti, et omnes vias meas praevidisti. Quid est, de longinquo? Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad illam patriam veniam, tu cognovisti cogitationem meam. Attende illum filium minorem; quia ipse etiam factus est corpus Christi, Ecclesia de Gentibus veniens. Ierat quippe in longinquum [Sic Er. et omnes fere Mss. Nonnulli vero omittunt, vox erit. At editio Lov., Iuridica vox erit.] filius minor. Duos enim filios habebat quidam paterfamilias: maior non longe ierat, sed in agro operabatur, et significat sanctos in Lege facientes opera et praecepta Legis. Genus autem humanum quod deflexerat [Sic Er. et nostri Mss. At Lov., vacare.] in idolorum culturam, in longinquo fuerat peregrinatum. Quid tam longe ab eo qui fecit te, quam figmentum quod tibi ipse fecisti? Profectus est ergo filius minor in regionem longinquam, portans secum substantiam suam, et sicut novimus in Evangelio, dissipavit eam vivens prodige cum meretricibus; et famem passus applicuit se cuidam principi regionis illius; et ille eum porcis pascendis praeposuit, de quorum siliquis [Edd., formari. At Mss., formulare.] cupiebat saturari, nec poterat. Post laborem, et trituram, et tribulationem, et egestatem, venit illi in mentem pater, et voluit redire; et sic ait: Surgam, et ibo ad patrem meum. Surgam, dixit; sederat enim. Eius ergo vocem hic agnosce dicentis, Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Sedi in egestate, surrexi in desiderio panis tui. Intellexisti cogitationes meas de longinquo. Longe enim eram profectus; sed ubi non est quem deserueram? Intellexisti cogitationes meas de longinquo. Propterea sic dicit Dominus in Evangelio, quia occurrit illi pater venienti [Luc. XV, 11-20]. Vere, quia intellexerat cogitationes eius de longinquo. Semitam meam et limitem meum investigasti. Semitam, inquit, meam: quam, nisi malam, quam ille ambulaverat, ut patrem desereret, quasi occultus esse posset ab oculis vindicantis; aut vero in illa egestate contereretur, aut porcos pascere poneretur, nisi pater vellet flagellare longinquum, ut reciperet propinquum? Ergo tanquam deprehensus fugitivus, sequente se vindicta legitima Dei, vindicantis in affectiones nostras, quacumque ierimus et quocumque progressi fuerimus [Vox Donatistarum.]; tanquam ergo deprehensus fugitivus loquitur: Semitam meam, et limitem meum investigasti. Quid est, semitam meam? Qua profectus sum. Quid est, limitem meum? Quo usque perveni. Semitam meam et limitem meum investigasti. Limes meus ille longinquus non fuit longe ab oculis tuis: multum ieram, et tu ibi eras. Semitam meam et limitem meum investigasti.
6 [vers. 4.] Et omnes vias meas praevidisti. Non dixit, vidisti; sed, praevidisti. Antequam eas irem, antequam eas ambularem, praevidisti eas; et permisisti me in labore ire vias meas, ut si nollem laborare, redirem in vias tuas. Quoniam non est dolus in lingua mea. Quare hoc dixit? Quia ecce fateor tibi; ambulavi semitam meam, factus sum longinquus a te; discessi a te, cum quo mihi bene erat, et bono meo male mihi fuit sine te. Nam si mihi bene esset sine te, nollem forsitan redire ad te. Ergo iste confitens peccata sua, dicens corpus Christi iustificatum, non in se, sed in illius gratia, dixit, Non est dolus in lingua mea.
7 [vers. 5.] Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua. Cognovisti novissima mea, quando porcos pavi; cognovisti antiqua mea, quando a te partem substantiae meae expetivi. Antiqua mihi fuerunt exordia malorum novissimorum. Antiquum peccatum, quando lapsi sumus; novissima poena, quando in istam mortalitatem laboriosam periculosamque pervenimus. Atque utinam nobis ista sit novissima! Erit ista novissima, si iam redire voluerimus. Est enim alia quibusdam impiis novissima, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Nos autem, fratres huc usque deseruimus Deum: usque ad huius vitae mortalitatem sufficiat labor noster. Recordemur panem Patris nostri, recolamus beatitudinem domus patris nostri; non nos delectent siliquae porcorum, doctrinae daemoniorum. Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: novissima, quo perveni; antiqua, ubi te offendi. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Finxisti me: ubi? In ista mortalitate; iam ad labores, ad quos omnes nati sumus. Non enim quisquam nascitur, nisi quem Deus finxerit in utero matris suae; aut ulla creatura est cuius non est ille plasmator. Sed finxisti me in isto labore: et posuisti super me manum tuam; vindicem manum, gravantem superbum. Ita enim salubriter deiecit elatum, ut erigat humilem. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam.
8 [vers. 6]. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Aliquid quod obscurum quidem est, sed cum non parva dulcedine intelligitur, advertentes audite. Moyses sanctus Dei famulus, cum quo loquebatur Deus per nubem, quia temporaliter loquens utique per assumptam creaturam loquebatur servo suo; id est, non per substantiam suam, sed per assumptam aliquam corporalem creaturam, per qnam voces illae fierent, et humanis atque mortalibus auribus personarent (Sic enim loquebatur tunc Deus, non quomodo loquitur in substantia sua. Quomodo enim loquitur in substantia sua? Locutio Dei, Verbum Dei est; Verbum Dei Christus est: Verbum illud non sonat et transit, sed semper incommutabiliter manet Verbum, per quod facta sunt omnia [Ioan. I, 3]. Cui Verbo dicitur (ipsa est enim et Sapientia Dei); Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es [Psal. CI, 27, 28]: et alio loco de Sapientia cum Scriptura diceret: In seipsa manens, ait, innovat omnia [Sap. VII, 27]. Illa ergo Sapientia stans (si dici debet vel stans: dicitur autem propter incommutabilitatem, non propter immobilitatem) et eodem modo se semper habens, nullo loco, nullo tempore variata, nusquam aliter quam hic aut ibi, nunquam aliter quam nunc aut antea, ipsa est locutio Dei. Locutio vero illa quae fiebat ad Moysen, ad hominem fiebat per syllabas, per transeuntes sonos. Non autem fierent ista, nisi Deus assumeret talem creaturam, per quam huiusmodi sermonem et voces emitteret): Moyses sanctus noverat istam locutionem Dei assumptis quibusdam corporeis creaturis fieri; et desideravit et concupivit videre ipsam speciem Dei, et loquenti secum Deo dixit: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Cum hoc vehementer concupisceret, et hoc quadam, si dicendum est, amica familiaritate, qua ipse dignatus est, extorquere vellet Deo, ut videret eius maiestatem et faciem, quomodo dici potest facies Dei; ait illi: Non potes videre faciem meam: nemo enim vidit faciem meam, et vixit. Sed ponam te in spelunca petrae, et transibo, et ponam super te manum meam; cum autem transiero, posterriora mea videbis [Exod XXXIII, 9-23]. Et ex his verbis natum est alterum aenigma, id est obscura quaedam figura rerum. Cum transiero, posteriora mea videbis, dicit Deus; quasi ex alia parte habeat faciem, ex alia dorsum. Absit a nobis tale aliquid de illa Maiestate sentire. Nam qui hoc sentit de Deo, quid ei prodest quod templa [Sic Mss. At Edd., et non solum non audientes, sed omnino ut non valeant audire facientes.] clausa sunt? Idolum in corde suo fabricat. Sunt ergo in illis verbis magna mysteria. Loquebatur Dominus, ut dixi, per creaturam, quomodo vellet famulo suo. Intellecta est illic persona ipsius Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi. Qui quidem secundum formam Dei, qua aequalis est Patri, similiter oculis humanis invisibilis est, sicut et Pater. Si enim sapientia humana videri oculis non potest, Virtus et Sapientia Dei videri oculis carneis potest? Sed quia erat Dominus opportuno tempore carnem suscepturus, ut oculis etiam carneis propter salubritatem curandae intus mentis appareret, quando ita apparere opus esset; hoc praedicens Moysi figurate ait, Faciem meam videre non potes; posteriora mea videbis, sed cum transiero: ut autem non videas faciem meam, manus mea erit super te. Transire quid fuit Domino, nisi quod evangelista dicit, Cum autem venisset hora, ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem [Ioan. XIII, 1]? Nam ipsum transitum significat Pascha. Quod enim hebraico verbo dicitur Pascha, latine Transitus interpretatur. Quid est, Faciem meam non videbis, sed posteriora mea videbis? Cuius personam gerebat ille Moyses, quando ei dictum est, Faciem meam non videbis, sed posteriora mea videbis, et hoc cum transiero: ut autem non videas faciem meam, ponam super te manum meam? Faciem suam dixit, prima sua? et quodam modo posteriora sua, transitum de hoc mundo passionis suae. Apparuit Iudaeis; non eum cognoverunt. Eorum personam gerebat Moyses, quando ei dicebatur, Faciem meam non potes videre. Unde autem non viderunt Deum in carne positum. Quia gravata erat super eos manus Domini. De illis enim dixerat Isaias, Incrassa cor populi huius, et oculos eius grava [Isai. VI, 10]: et eorum vox est in alio psalmo, Quoniam gravata est super me manus tua [Psal. XXXI, 4]. Ut ergo non cognoscerent tunc divinitatem Christi [Donatistas.] (si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]: non crucifixo autem Domino, sanguis illius non redimeret orbem terrarum), quid egit Deus, nisi quod ait Apostolus, altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, ubi exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Apostolus hoc dicit; quia superius dixerat: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 33-36, 25, 26]. Excaecati sunt ergo ex parte Iudaei, merito superbiae suae, quia se iustos dicebant; et excaecati crucifixerunt Dominum. Posuit super eos manum suam, ne viderent eum, donec transiret, scilicet de hoc mundo ad Patrem. Videamus si posteaquam transiit, viderunt posteriora eius. Resurrexit Dominus, apparuit discipulis suis [Ioan. XX, XXI] et omnibus qui in eum iam crediderant; non eis a quibus crucifixus erat, quia super illos manum posuerat, donec transiret. Ascendit autem in coelum, quadraginta diebus factis cum discipulis suis. Impleto autem die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum. Repleti Spiritu sancto, coeperunt omnium linguis loqui, qui in una nati erant, et unam solam didicerant. Expaverunt, et exhorruerunt tantum miraculum, millia eorum qui crucifixerant Dominum: compuncti corde de tanto miraculo, quaesierunt consilium ab Apostolis, quid facerent, posteaquam eis praedicatus est Christus, mirantibus unde idiotae homines linguis omnibus loquerentur. Per Petrum igitur apostolum annuntiato eis Christo, quem in cruce contempserant, quem tanquam mortalem hominem irriserant; cui propterea insultabant, quia de cruce non descendebat, cum utique maius multo fuerit quod fecit, de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere: annuntiato ergo sibi Christo dixerunt, Quid faciemus? Illi qui saevierunt in Dominum, quem videbant, iam consilium petunt salutis; et dictum est eis: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra [Act. I, II]. Ecce viderunt posteriora eius, cuius faciem videre non potuerunt. Manus enim eius erat super oculos eorum; non semper, sed donec transiret. Posteaquam transiit, abstulit manum ab oculis eorum: ablata manu ab oculis suis, dicunt discipulis, Quid faciemus? Primo saevi, postea pii; primo irati, postea timidi; primo duri, postea flexi; primo caeci, postea illuminati.
9 Puto quod agnoscamus et in hoc psalmo voces huiusmodi etiam Gentium recordantium infidelitatem suam. Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur [Rom. XI, 32]. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Veluti posuisti super me manum tuam: mirus mihi factus es; non te comprehendo cum quo eram. Quam facilis mihi erat vultus patris, quando dixi, Da mihi substantiam meam, quae me contingit. Ecce profecto in regionem longinquam et fame contrito [Luc. XXXV, 12-17], multum mihi est, et labor est ante me; non possum percipere quod dimisi. Mirificata est enim, inquit, scientia tua ex me. Ex peccato meo factum est ut mirificata mihi esset, et incomprehensibilis mihi existeret. Nam erat mihi facilitas contemplandi te, quando non superbia reliqueram te. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam: sed subaudis, ex me. Non potero ad illum ex me. Cum ergo potero, non potero nisi ex te.
10 [vers. 7.] Ecce invenis in longinquo fugitivum non latere oculos eius a quo fugit. Et quo iturus est iam, cuius limes est investigatus? Videte quid dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum [Sap. I, 7]: quis potest fugere in mundo ab illo Spiritu, quo plenus est mundus? Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Locum quaerit quo fugiat ab ira Dei. Quis est locus recepturus fugitivum Dei? Homines qui susciptum fugitivos, quaerunt ab eis, a quo fugerint; et quem servum invenerint alicuius domini minus potentis, tanquam sine ullo timore suscipiunt, dicentes in corde suo: Non habet iste talem dominum a quo possit investigari. Cum autem audierint dominum potentem, aut non suscipiunt, aut cum magno timore suscipiunt: quia et homo potens falli potest. Ubi non est Deus? quis fallit Deum? quem non videt Deus? a quo fugitivum suum non repetit Deus? Quo ergo ibit fugitivus iste a facie Dei? Vertit se hac atque illac, quasi quaerens locum fugae suae.
11 [vers. 8.] Si ascendero, inquit, in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. Tandem cognovisti, male fugitive, nullo pacto te posse fieri longe ab eo, a quo longinquare voluisti. Ecce ille ubique est: tu, quo iturus es? Invenit consilium, et hoc ab illo qui eum iam revocare dignatur inspiratum. Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. Si me extulero, te invenio repressorem; si me abscondero, te invenio inquisitorem; et non inquisitorem tantum, sed et investigatorem. Si enim superbiero de iustitia mea, tu ibi es, cuius est vera iustitia. Si peccando venero in profundum malorum, et confiteri contempsero [Prov. XVIII, 3], dicens, Quis me videt [Eccli. XXIII, 25]? inferno enim quis confitebitur tibi [Psal. VI, 6]? etiam illic ades, ut vindices. Quo ergo iturus sum, ut a facie tua fugiam, id est, iratum te non sentiam?
12 [vers. 9.] Hoc consilium invenit: Sic fugiam, inquit, a facie tua, sic fugiam a Spiritu tuo; ab ultore Spiritu, a vindice facie, sic fugiam. Quomodo? Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in extrema maris [Particula, in, quae in Edd. deerat, huc revocatur ex Mss.]: sic possum fugere a facie tua. Si in extrema maris vult fugere a facie Dei, ibi non erit ille a quo fugit, de quo dixit, Si descendero in infernum, ades? Mirum si in extremis maris non est, qui nec apud inferos deest. Sed novi, inquit, quomodo fugiam ab ira tua. Recipiendae sunt pennae meae non in pravum, sed in directum, ut nec in superbam erigar praesumptionem, nec in perditam mergar desperationem. Quas pennas vult assumere, nisi duas alas, duo praecepta charitatis? In quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 40]. Has, inquit, alas, has pennas si recipiam sic, et habitabo in extrema maris, possum fugere a facie tua ad faciem tuam, a facie irati ad faciem placati. Quid enim est extremum maris, nisi finis saeculi? Illuc iam volemus spe et desiderio, habentes alas geminae charitatis: non sit nobis requies, nisi in extremo maris. Nam si alibi requiem voluerimus, in mare praecipitabimur. Volemus quo usque finiatur mare, suspendamus nos pennis geminae dilectionis: ad Deum interim spe volemus, et illum finem maris spe fideli praemeditemur.
13 [vers. 10.] Quis autem nos perducat, attendite: ille ipse cuius faciem irati volumus fugere. Quid enim sequitur? Si descendero in infernum, ades. Si recipiam pennas meas in directum. Recipiam, inquit: ergo amiserat. Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissima maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua. Hoc meditemur, fratres charissimi; haec sit spes nostra, haec sit consolatio nostra. Recipiamus pennas per charitatem, quas amisimus per cupiditatem. Cupiditas enim viscum facta est pennarum nostrarum; elisit nos de libertate aeris nostri, id est aurarum illarum liberarum Spiritus Dei. Inde elisi perdidimus pennas, et fuimus quodammodo captivati in aucupis potestate: inde nos sanguine suo redemit, quem fugimus ut caperemur. Nutrit nobis pennas de praeceptis suis; erigimus eas iam sine visco. Non amemus mare, sed volemus in extrema maris. Nemo trepidet; sed nemo de pennis suis praesumat: quia et pennatos [Sic Mss. Edd. vero, ergo non in praeterita.] nisi ipse erigat, nisi ipse deducat, praecipitabimur in profunda maris, lassati et fatigati, quasi praesumentes de viribus nostris. Opus ergo est ut habeamus pennas, et opus est ut ipse deducat; adiutor enim noster est. Habemus liberum arbitrium; sed illo ipso libero arbitrio quantum possumus, nisi nos adiuvet ille qui iubet? Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua.
14 [vers. 11.] Et considerans longinquitatem viae, quid sibi dixit? Et dixi, Fortasse tenebrae conculcabunt me. Ecce enim iam credidi in Christum, iam erigor duabus alis geminae charitatis, et abundat iniquitas huius saeculi; et quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Sic dixit Dominus: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. In ista vita inter tanta scandala, inter tam multa peccata, inter tantas turbas quotidianarum tentationum, quotidianarum suggestionum malarum, quid facio, inquit? quomodo perveniam ad extrema maris? Audio terribiliter a Domino, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: deinde subiecit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 12, 13]. Attendens longitudinem viae, dixi mihi, Fortasse tenebrae conculcabunt me. Et nox illuminatio [Sic Mss. At Edd., fruendis.] in deliciis meis. Facta est mihi nox illuminatio: quia in nocte me desperaveram posse transire tantum mare, et tantam viam superare, et venire ad extremum perseverando usque in finem. Gratias illi qui me quaesivit fugitivum, qui terga mea flagelli plaga percussit, qui me vocando, ab interitu revocavit, qui fecit mihi illuminatam noctem. Nox est enim quamdiu ista vita agitur. Quomodo est nox illuminata? Quia Christus descendit in noctem. Accepit Christus carnem de isto saeculo, et illuminavit nobis noctem. Perdiderat enim drachmam mulier illa; accendit lucernam [Luc. XV, 8]. Sapientia Dei perdiderat drachmam. Quid est drachma? Nummus, in quo nummo imago erat ipsius Imperatoris nostri. Factus est enim homo ad imaginem Dei [Gen. I, 27], et perierat. Et quid fecit mulier sapiens? Accendit lucernam. Lucerna de luto est, sed habet lucem qua inveniatur drachma. Lucerna ergo sapientiae, caro Christi, de luto facta est; sed Verbo suo lucet, invenit perditos. Et nox illuminatio in deliciis meis: facta est mihi nox in deliciis. Deliciae nostrae Christus. Videte quemadmodum de illo modo gaudeamus. Clamores isti vestri, gaudia ista vestra unde sunt, nisi de deliciis? Unde autem istae deliciae, nisi quia nox illuminata est, nisi quia nobis Christus Dominus praedicatur? Quia quaesivit vos antequam quaereretis eum, et invenit vos ut inveniretis eum. Et nox illuminatio in deliciis meis.
15 [vers. 12.] Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te. Tu ergo noli tenebrare tenebras tuas; et Deus illas non tenebrat, sed magis illuminat: quia illi dictum est in alio psalmo, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas [Psal. XVII, 29]. Qui autem tenebrant tenebras suas, quas Deus non tenebrat? Homines mali, homines perversi: cum peccant, utique tenebrae sunt; dum non confitentur peccata quae fecerunt, sed insuper defendunt, tenebrant tenebras suas. Ergo iam si peccasti, in tenebris es: sed confitendo tenebras tuas, mereberis illuminari tenebras tuas; defendendo autem tenebras tuas, tenebraris tenebras tuas. Et quando evades a duplicibus tenebris, qui in simplicibus laborabas? Unde autem Dominus non tenebrat tenebras nostras? Quia non nos sinit impunita habere peccata: flagellat nos in istis laboribus, et erudit nos. Tota ista miseria generis humani in qua gemit mundus, noveritis, fratres, quia dolor medicinalis est, non sententia poenalis. Videtis quia dolor ubique, ubique metus, ubique necessitas, ubique labores. Crescit avaritia, sed in malis. Si ad hoc Deus hic talibus flagellis eruit nos, ut non tenebrentur tenebrae nostrae; agnoscamus nos sub poena flagelli esse, et benedicamus Deum miscentem amaritudines dulcedini vitae temporalis, ne temporalium deliciarum delectatione caecati; non desideremus delicias aeternas, nec velimus finiri mare et habitare in novissima maris [Sic Mss. At Edd. hoc loco, per angustum.]. Saeviant ergo fluctus maris; quanto plus saeviunt fluctus maris, tanto se illa cum pennis columba suspendit [Mss., id est gaudia terrena. Ex gaudiis terrenis unam aurem claudebant, ex delectatione praeteritorum alteram: ideo, etc.]. Non ergo tenebrat Deus tenebras nostras; quia miscet flagella peccatis nostris, et amaritudines pravis dulcedinibus nostris. Non nos tenebremus tenebras nostras defendendo peccata nostra; et nox illuminatio in deliciis nostris. Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te.
16 Et nox tanquam dies illuminabitur. Nox tanquam dies: dies nobis prosperitas saeculi, nox nobis adversitas saeculi: sed si cognoscamus merito peccatorum nostrorum nos adversitates pati, et dulcia nobis sint flagella Patris, ne sit amara sententia iudicis; sic habebimus tenebras noctis huius, quomodo lumen noctis huius. Si nox est, quomodo ibi lux est? Nox est, quia erratur hic a genere humano: nox est, quia nondum venimus ad illum diem, quem non coarctat hesternus et crastinus; sed est dies perpetuus, sine ortu, quia sine occasu. Nox est ergo hic; sed quamdam lucem suam nox ista habet, et tenebras suas. Quare sit generaliter nox diximus: quae est lux noctis huius? Prosperitas et felicitas saeculi huius, gaudium temporale, honor temporalis, quasi lux est noctis huius. Adversitas autem et amaritudo tribulationum vel ignobilitas, tanquam tenebrae sunt noctis huius. In hac nocte, in hac mortalitate vitae humanae habent homines lucem, habent homines tenebras; lucem prosperitatem, tenebras adversitatem. Sed ubi venerit Christus Dominus, et habitaverit animam per fidem, et promiserit aliam lucem, et inspiraverit et donaverit patientiam, et monuerit hominem non delectari prosperis, ne frangatur adversis; incipit homo fidelis indifferenter uti mundo isto, nec extolli quando res prosperae accidunt, nec frangi quando res adversae sunt, sed ubique Dominum benedicere; non solum quando abundat, sed etiam quando amittit; non solum quando sanus est, sed etiam quando aegrotat; ut sit in illo vera illa cantatio: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Si ergo semper, et quando lucet nox ista, et quando obscura est nox ista; quando arridet prosperitas, quando tristis est adversitas, semper sit laus eius in ore tuo: et fiet tibi quod modo dictum est, Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Non me conculcant tenebrae eius, quia non me extollit lumen eius.
17 Ecce habes lumen ipsius in Iob: abundabat omnibus rebus. Lux noctis in illius divitiis prima describitur: quantis rebus et quanta copia redundabat, lux erat noctis eius. Putavit inimicus propterea illum talem virum colere Deum, quia illa omnia donaverat ei; et petivit ut auferrentur ab eo: factae sunt tenebrae noctis illius quae primo habebat lucem. Noverat tamen ille, sive lux ibi esset, sive tenebrae illam noctem esse, in qua peregrinaretur a Deo suo; et habebat interiorem lucem ipsum Deum suum, per quam lucem interiorem indifferenter haberet sive tenebras noctis illius, sive lucem. Propterea, quia in luce noctis illius, id est in rerum abundantia, colebat Deum, ablatis illi omnibus rebus, posteaquam factae sunt tenebrae illius, quid dixit ille? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I]. In nocte sum quadam vitae huius: Dominus meus, inquit, habitat cor meum; illuminavit mihi solatiis quibusdam noctem istam, quando dedit copias rerum temporalium: subtraxit ipsam lucem temporalem, et quasi tenebrata est nox. Sed quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomem Domini benedictum. Non sum tristis in nocte hac, quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Utrumque transit, ut qui gaudent tanquam non gaudentes sint, et qui flent tanquam non flentes sint [I Cor. VII, 30]; quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius.
18 [vers. 13.] Quoniam tu possedisti renes meos, Domine. Non sine causa, Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Intus est possessor: non solum cor tenet, sed etiam renes; non solum cogitationes, sed etiam delectationes. Ipse ergo possidet unde me delectaret aliquid lucis in nocte; ipse tenet renes meos: non novi delectari nisi de luce interiore sapientiae ipsius. Quid ergo? non delectaris de prosperitate rerum, de felicitate temporum, de honoribus, de divitiis, de familia? Non delector, inquit. Quare? Quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Unde tibi ista indifferentia, ut sicut tenebrae eius, sic sit tibi et lumen eius? unde? Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae. Dum essem in utero matris meae, non indifferenter habebam tenebras illius noctis et lucem illius noctis. Etenim uterus matris meae, consuetudo civitatis meae fuit. Quae est illa civitas? Quae nos primo genuit in captivitate. Novimus Babyloniam illam de qua hesterno die locuti sumus, unde proficiscuntur omnes qui credunt et suspirant illi luci, Ierusalem coelesti [Sic Mss. At Edd., iustitiam facere non vultis.]. Ego ergo dixi: Ex utero matris meae susceptus sum a Domino; inde mihi tenebrae noctis huius et lux huius noctis indifferentes factae sunt. Qui autem est in utero matris illius Babyloniae, gaudet prosperis saeculi, frangitur adversitatibus saeculi; non novit gaudere nisi aliquid prosperum eveniat secundum tempus, nec novit contristari nisi aliquid adversum eveniat secundum tempus. Iam exi de utero Babyloniae, incipe cantare hymnum Domino: egredere, et nascere; suscipiet te Deus ex utero matris tuae. Quis Deus? Deus ille apostoli Pauli, qui dixit: Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae, revelare [Er. et Mss., calumniari.] Filium suum in me [Galat. I, 15, 16]. Quae enim erat mater eius? Synagoga. Et ibi quid didicerat, nisi quod habebant et didicerant ipsi Iudaei et ipse populus? Nomen in illis remanserat laudis Dei; facta autem in eis non inveniebantur: erant in eis verba Dei, quasi folia in arbore, et fructus nusquam. Talem arborem fici, sicut nostis, cum Dominus invenisset, maledicto arefecit. Invenit enim in ea folia, et fructum non invenit: quamdam nobis arborem figurabat. Nam fructuum illorum tempus nondum erat [Matth. XXI, 19] [et Marc. XI, 13, 14]: quod omnes homines noverant, artifex coeli et terrae non noverat? Ergo ille qui Paulum segregavit ab utero matris suae, ipse et nos segregavit ab utero matris nostrae. Cuius matris nostrae? Illius Babyloniae. Suscepti ergo ex utero illo, iam incipiamus habere aliam spem. Promisit, fratres, quare gaudeatis [Sic Mss. At Edd., et non colebatur ex corde.]; fructus facite positi in alia spe. Iam non novimus malum nisi offendere Deum, et non perduci ad illa quae promisit; nec novimus bonum nisi promereri Deum, et perduci ad illa quae promittit. Quid illa bona mundi huius, et mala mundi huius? Indifferenter habeamus; quia iam suscepti ab utero illius matris nostrae indifferenter ea habentes, dicimus, Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Nec felicitas saeculi nos facit beatos, nec adversitas miseros. Opus est iustitiam tenere, fidem diligere, sperare in Deum, diligere Deum, diligere et proximum. Post istos labores habebimus indefessam lucem, habebimus diem sine occasu: transit quidquid est in ista nocte lucidum et tenebrosum. Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.
19 [vers. 14.] Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es. Terribiliter mirificatus es: eo ipso quod te miramur, tu terribilis es; cum tremore gaudemus. Timemus enim ne de donis tuis nos extollentes per superbiam, mereamur amittere quod humilitate percepimus. Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit valde. Iam cognoscit anima mea valde; quoniam suscepisti me ex utero matris meae: antea vero mirificata est scientia tua ex me; invaluerat, nec poteram ad illam. Ergo ex me invaluerat, nec poteram ad illam. Unde modo anima mea cognoscit valde, nisi quia nox illuminatio in deliciis meis est? nisi quia venit mihi gratia tua, et illuminavit tenebras meas? nisi quia tu possedisti renes meos? nisi quia tu suscepisti me ex utero matris meae?
20 [vers. 15.] Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito. Os suum dicit: quod vulgo dicitur ossum, latine os dicitur. Hoc in graeco invenitur [In multis Mss., conhibens. In aliis et apud Er., cohibens.]. Nam possemus hic putare os esse, ab eo quod sunt ora; non os correpte [In aliquot Mss. additur, et conversi sunt.], ab eo quod sunt ossa. Non est ergo absconditum, inquit, os meum a te, quod fecisti in abscondito. Habeo in abscondito quoddam ossum. Sic enim potius loquamur: melius est reprehendant nos grammatici, quam non intelligant populi. Ergo est, inquit, quoddam ossum meum intus in abscondito; tu fecisti intus ossum mihi in abscondito, et non est absconditum a te. In abscondito enim fecisti; sed numquid et tibi hoc abscondisti? Hoc ossum meum factum a te in abscondito homines non vident, homines non noverunt; tu autem nosti, qui fecisti. Quod ergo os dicit, fratres? Quaeramus illud; in abscondito est. Sed quia christiani in nomine Domini christianis loquimur, modo invenimus quod sit ossum huiusmodi. Firmitas quaedam est interior; quia in ossibus firmitas et fortitudo intelligitur. Est ergo quaedam animae interior firmitas, ubi non frangitur [Sic Mss. At ab Edd. abest particula, et.]. Quaelibet tormenta, quaelibet tribulationes, quaelibet huius saeculi adversitates undique saeviant; illud quod Deus in abscondito fecit firmum, in nobis frangi non potest, non cedit. A Domino enim facta est quaedam firmitas patientiae nostrae, de qua dicitur in alio psalmo: Verumtamen Deo subiicietur anima mea; quoniam ab ipso patientia mea [Psal. LXI, 6]. Et attende apostolum Paulum, habentem intus hoc genus firmitatis: Quasi tristes, inquit; semper autem gaudentes [II Cor. VI, 10]. Unde quasi tristes? Contumeliis, opprobriis, persecutionibus, flagellis, plagis, lapidationibus, carceribus, catenis. Quis non eos miseros tunc existimaret? Nec illi ipsi persecutores saevirent in eos, nisi putarent eos miseros fieri persecutionibus suis. Illi enim eos ex sua infirmitate coniiciebant, qui non habebant ossum absconditum interius: illi vero qui habebant, hominibus foris tristes videbantur, intus autem gaudebant Deo; cui non erat absconditum ossum ipsorum, quod fecerat in abscondito. Aperit autem hoc ossum in abscondito factum a Deo idem apostolus Paulus, his verbis: Non solum autem, inquit, sed etiam gloriamur in tribulationibus. Parum est quia non es tristis, sed et gloriaris? Sufficiat tibi tristem non esse. Parum est, inquit, Christianis: tale ossum mihi fecit in abscondito, ut parum sit non frangi, nisi etiam glorier. Unde gloriaris? In tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur. Vide quomodo formata sit illa firmitas intus in corde: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 3-5]. Sic formatum atque firmatum est ossum illud absconditum, ut faciat nos etiam gloriari in tribulationibus. Sed videmur hominibus miseri, quia absconditum est eis quod habemus intrinsecus. Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: et substantia mea, in inferioribus terrae. Ecce in carne est substantia mea, in inferioribus terrae est substantia mea; et habeo tamen ossum intrinsecus, quod formasti, quod faciat me non cedere omnibus persecutionibus [Sic omnes Mss. At Edd., in corde.] inferioris huius regionis, ubi est adhuc substantia mea. Quid enim magnum est si fortis est angelus? Magnum est si fortis est caro. Et unde fortis caro, unde forte vas fictile, nisi quia factum est ibi ossum in abscondito? Et substantia mea in inferioribus terrae.
21 [vers. 16.] Quid de illis qui minus firmi sunt? Loquitur enim, ut iam commendavi, Christus. Sed multa dicta sunt ex persona corporis; audi et ex persona capitis: et non quasi distinguit, ut inducat ipsas personas, modo caput, modo corpus. Si enim distinguit, quasi dividit; non erunt duo in carne una. Si autem duo sunt in carne una [Ephes. V, 31, 32]; noli mirari si duo sunt in voce una. Quando Dominus noster Iesus Christus passus est, discipuli nondum habebant illud ossum interius; nondum illis erat firmatum robur patientiae: et latebant se, nesciebant vires suas; et ausus est Petrus promittere societatem mortis cum Domini passione, et non se noverat aegrotus; medicus autem noverat aegrotum. Quid autem factum est? Tecum, inquit, usque ad mortem. Amen dico tibi; priusquam gallus cantet, ter me negabis [Matth. XXVI, 34, 35] [et Luc. XXII, 33, 34]. Responsio medici verior inventa est, quam aegroti praesumptio. De his ergo dicit, Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: in quibus est ipsum os firmatum intrinsecus, et maxime robur passionis in ipso Domino nostro et Salvatore Iesu Christo, qui cum voluit, sedit; cum voluit, surrexit; cum voluit, dormivit; cum voluit, evigilavit; quia, Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Quid de illis in quibus non erat fortitudo illa formata atque firmata? quid de illis dicit? Vide quid dicat Patri Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum meum, Petrum meum pollicentem et negantem, praesumentem et deficientem: viderunt tamen eum oculi tui. Nam quod eum et ipse Dominus respexit, sicut scriptum est in Evangelio, iam post tertiam negationem commonitus quid ei praedixerit Dominus, exiit foras, et flevit amare [Luc. XXII, 61, 62]: fletus ille de respectione Dei fuit; quia, Imperfectum meum, inquit, viderunt oculi tui. Nam ille imperfectus titubans in Domini passione, procul dubio periret: sed viderunt eum oculi tui; non solum ipsum, sed et omnes qui imperfecti fuerunt, donec Christi resurrectione firmarentur. Apparuit enim oculis eorum non perisse in Domino quod mortuum erat; et factum est os illud in abscondito eorum, ut nec ipsi iam timerent mori. Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur: non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant, ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem istam, Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.
22 Per diem errabunt, et nemo in eis. Dies hic adhuc erat Dominus noster Iesus Christus: unde dicebat, Ambulate, dum diem habetis [Ioan. XII, 35]. Sed per diem errabunt imperfecti ipsius. Putaverunt et ipsi Dominum nostrum Iesum Christum tantummodo hominem esse; non habere in se occultam divinitatem, non esse occulte Deum, sed hoc solum esse quod videbatur: hoc et ipsi putaverunt. Nam et ipse Petrus (de illo enim potissimum loquimur, in quo nobis etiam non desperatae infirmitatis [Am. et probae notae Mss., in quid eos premit.] exemplum propositum est): dixerat Domino idem Petrus, cum interrogasset quid illum dicerent homines: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et dixerat ei Dominus: Beatus es, Simon Bariona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quare? Quia dixerat eum Filium Dei. Ibi paulo post, eodem loco, in ipsa contextione verborum, coepit Dominus de passione sua futura dicere. Ille autem Petrus, qui iam illum confessus fuerat Filium Dei, timuit ne sicut filius hominis moreretur. Erat Filius Dei, erat et filius hominis: Filius Dei, in forma Dei, aequalis Patri; filius hominis, in forma servi [Philipp. II, 6, 7], qua minor sit Patre [Ioan. XIV, 28]. Venturus erat ad passionem utique ex forma servi; quid timuit Petrus ne in forma servi periret forma Dei, et non potius praesumpsit quia ex forma Dei revivisceret forma servi? Ait illi: Absit a te, Domine; propitius tibi esto. Et Dominus, qui illum beatum dixerat in illa voce: Vade post me, satanas, inquit; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum [Matth. XVI, 13-23]. Iamdudum quia dixerat, Tu es Christus Filius Dei vivi; audivit, Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: ideo petra [Sic Mss. At Edd. hoc loco, corporis.], ideo beatus. Modo autem quia non ex Patris revelatione, sed ex carnis infirmitate responderat, satanas appellatus est; Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Et hic erat Christus, fratres: inter illos ambulaverat, ventis imperaverat [Id. VIII, 26], ante oculos ipsorum fluctus calcaverat [Id. XIV, 25], ante oculos ipsorum quatriduanum mortuum suscitaverat [Ioan. XI, 39-44], ante oculos ipsorum tanta miracula fecerat; et tamen trepidaverunt in passione eius, quasi amisissent eum de quo frustra praesumpserant. Sed per diem errabunt [Habitus post compertum Pelagii errorem, ex n. 19.] et nemo in eis. Nemo prorsus, nec ipse qui dixerat, Tecum usque ad mortem. Dixerat enim illis: Veniet hora, ut me relinquatis solum, et eat unusquisque in viam suam: sed non sum solus, quia mecum est Pater [Id. XVI, 32]. Cum illo erat Pater, et ipse cum Patre; et in illo Pater, et ipse in Patre; et ipse et Pater unum [Id. X, 30, 38]; et illi timuerunt cum moreretur. Quare, nisi quia per diem erraverunt, et nemo fuit in eis? Per diem errabunt, et nemo in eis.
23 [vers. 17.] Sed quid est, errabunt per diem? Numquid peribunt? Et ubi est, Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur? Ergo quando per diem erraverunt? Cum hic positum Dominum non intellexerunt. Et quid sequitur? Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus. Iidem ipsi qui per diem erraverunt, et nemo fuit in eis, amici tui facti sunt, et valde mihi honorificati sunt. Factum est in eis os illud post resurrectionem Domini in abscondito, et pro eius nomine passi sunt, in cuius passione trepidaverunt. Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus; valde confortati sunt principatus eorum. Facti Apostoli, facti duces Ecclesiae, facti arietes ducentes greges, valde confortati sunt principatus eorum.
24 [vers. 18.] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Per illos qui per diem erraverunt, et nemo erat in eis, ecce nata est tanta ista multitudo, quae iam sicut arena numerari non potest, nisi Deo. Dixit enim, Super arenam multiplicabuntur; et tamen dixerat, Dinumerabo eos. Illi ipsi numerati, super arenam multiplicabuntur. Ei quippe arena numerata est, cui numerati sunt capilli capitis nostri [Matth. X, 30]. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.
25 Exsurrexi, et adhuc sum tecum. Exsurrexi, et adhuc sum tecum, quid est? Iam passus sum, inquit, sepultus sum; ecce surrexi, et adhuc me non intelligunt secum. Adhuc tecum sum, id est, nondum cum ipsis; quia nondum agnoscunt. Sic enim legitur in Evangelio, quia post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi, sibi apparentem non continuo cognoverunt [Matth. XXVIII, 17]. Est et alius sensus, Exsurrexi, et adhuc sum tecum: ut hoc tempus significare voluerit, quo adhuc in occulto est ad dexteram Patris, antequam reveletur in claritate qua venturus est ad iudicandum de vivis et mortuis.
26 [vers. 19, 20.] Et deinde dicit quid interea per totum hoc tempus, dum iam resurrexit et adhuc cum Patre est, patiatur hic per commixtionem peccatorum in corpore suo, quod est Ecclesia, et per separationem haereticorum. Sequitur enim et dicit: Si occideris, Deus, peccatores; Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, Accipient in vanitate civitates suas. Videtur sic connecti ordo verborum: Si occideris, Deus, peccatores, accipient in vanitate civitates suas. Si enim occisos vult intelligi, cum per superbiam qua intumescunt, amittunt gratiam qua vivunt. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu [Sap. 1, 5]. Sic occiduntur peccatores, quia obscurati intelligentia alienantur a vita Dei [Sic Mss. At Edd., infidelitatis.] [Ephes. IV, 18]. Amittunt enim confessionem propter elationem: atque ita in eis occisis fit quod scriptum est, A mortuo, tanquam qui non sit, perit confessio [Eccli. XVII, 26]. Et sic accipiunt in vanitate civitates suas, id est, populos suos vanos, eorum vanitatem sectantes; cum inflati iustitiae nomine persuadent ut disrupto unitatis vinculo, eos tanquam iustiores caeci et imperiti sequantur. Et quia plerumque hinc inveniunt occasionem separandi se ab unitate Christi, dum malos accusant, cum quibus se communionem nolle habere confingunt; et quia fieri potest, ut non tantum infament innocentes, quos tanquam malos se fugere simulant, sed etiam vera de quibusdam malis sui similibus dicant, inter quos triticum Christi servato unitatis vinculo gemit: propterea interposuit, Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, accipient in vanitate civitates suas; id est, ideo seducent in separationem propriam populos suos, vanitate propria corrumpendos, quia tu in cogitatione dices, Viri sanguinum, declinate a me: ut scilicet merito superbiae peccatores in spiritu occisi, propterea civitates suas, hoc est populos suos, in vanum accipiant, hoc est, in erroris vanitatem separando traducant, et quasi offensi commixtione palearum, disrupta unitate triticum deserant; quia ipsum triticum, id est bonos fideles, monet ut ante ventilationem, quae novissima futura est, non aperte se a malis segreget, ne adhuc eis commixtos deserat bonos; sed per bonam conversationem et dissimulitudinem vitae quodammodo tacite illis dicat [Plerique Mss., dirigebam: et infra loco, dirigebatur, habent, dirigebat; pauloque post, dirigo, pro, dirigor.], Viri sanguinum, declinate a me. Hoc enim eis voce Dei dicit, quae vox in cogitatione est, sicut eam Deus dicit in cogitatione sancti populi sui. Viri autem sanguinum qui sunt, nisi qui oderunt fratres; sicut Ioannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est [I Ioan. III, 15]? Hoc ergo non intelligentes occisi peccatores, quomodo dicat Deus malis in cogitatione bonorum, Viri sanguinum, declinate a me, accusant in eis communionem malorum; et se per has calumnias separando, accipiunt in vanitate civitates suas. Haec vox quae modo in cogitatione bonorum dicitur malis, aperta erit in illa die, quando eis dicitur a capite ipso nostro: Nunquam novi vos; discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem [Matth. VII, 23].
27 [vers. 21.] Nunc autem dicit corpus Christi, quod est Ecclesia: Quid est quod mihi calumniantur superbi, quasi me maculent aliena peccata, et propterea separando se, accipiunt in vanitate civitates suas? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui? Utquid a me peiores exigunt etiam corporalem a malis separationem, ut ante tempus messis simul cum zizaniis eradicetur et triticum [Id. XIII, 30]; ut ante tempus ventilationis perdam sustinentiam tolerandi paleam [Id. III, 12]; ut antequam omnia genera piscium ad finem saeculi tanquam ad littus separanda perveniant, retia pacis unitatisque disrumpam [Id. XIII, 47]? Numquid malorum sunt Sacramenta quae accipio? numquid eorum vitae factisque consentiendo communico? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui; et super inimicis tuis tabescebam? nonne cum zelus domus tuae comederet me [Psal. LXVIII, 10], videbam insensatos, et tabescebam? nonne et taedium detinebat me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam [Psal. CXVIII, 139, 158, 53]? Qui enim sunt inimici tui, nisi qui vita sua indicant quam oderint legem tuam? Hos ergo cum odissem, cur mihi calumniantur qui accipiunt in vanitate civitates suas, quod mihi imputari possint eorum peccata, quos oderam, et super quibus zelo domus Dei tabescebam? Sed ubi est, Diligite inimicos vestros? An quia vestros dixit, non Dei? Benefacite, inquit, eis qui oderunt vos: non ait, qui oderunt Deum. Ideo iste secutus dixit [Sic Mss. At Lov., et vide? Adiuva me, id est, fac in illis, etc.], Nonne eos qui oderunt te, Domine, odio habui? non dixit, qui oderunt me. Et super inimicis tuis tabescebam: tuis dixit; non, meis. Sed qui nos propterea oderunt, et propterea inimici nobis sunt, quia Deo servimus, quid aliud quam eum oderunt, et eius inimici sunt? Numquid ergo tales inimicos nostros diligere non debemus [Plures Mss., regula.]? Aut non propter Deum persecutionem patiuntur, quibus dicitur: Orate pro persequentibus vos [Matth. V, 44]? Ergo attende quod sequitur.
28 [vers. 22.] Perfecto odio oderam illos. Quid est, perfecto odio? Oderam in eis iniquitates eorum, diligebam conditionem tuam. Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Nam ecce vide quid adiungat, Inimici facti sunt mihi. Non iam tantum Dei, sed suos inimicos ostendit. Quomodo ergo in eis implebit, et quod ipse dixit, Nonne eos qui oderant te, odio habui, et quod Dominus praecepit, Diligite inimicos vestros? Quomodo implebit hoc, nisi illo perfecto odio; ut hoc in eis oderit quod iniqui sunt, hoc diligat quod homines sunt? Nam et tempore Veteris Testamenti, quo visibilibus suppliciis carnalis populus coercebatur, homo ad Novum Testamentum per intelligentiam pertinens, famulus Dei Moyses, quomodo oderat peccantes, cum pro eis orabat? et quomodo non oderat, cum eos occidebat, nisi quia perfecto odio oderat eos? Ea namque perfectione sic oderat iniquitatem quam puniebat, ut diligeret humanitatem pro qua orabat.
29 [vers. 23.] Cum ergo corpus Christi ab impiis et iniquis etiam corporaliter in fine separandum, nunc inter eos interim gemat; et cum illi occisi peccatores tanquam de malorum communione bonis calumniando, et se quasi per occasionem malorum magis a bonis et innocentibus separando, sic accipiant in vanitate civitates suas, ut multi mali adhuc restent, qui eorum separationem non sequantur, sed a bonis usque in finem tolerandi, in eadem permixtione remaneant: quid inter haec agit corpus Christi, sive centenum, sive sexagenum, sive tricenum fructum afferens cum tolerantia [Matth. XIII, 23] [et Luc. VIII, 15]? Quid agit proxima Christi in medio filiarum. sicut lilium in medio spinarum [Cant. II, 2]? Quae sunt voces eius? quae conscientia? quae species filiae regis intrinsecus [Psal. XLIV, 14]? Ecce audi quid dicat: Proba me, Deus, et scito cor meum. Tu Deus, tu proba, tu scito; non homo, non haereticus, qui nec probare novit, nec scire potest cor meum, ubi tu probas et scis quia non consentiam factis malorum, et illi me putant contaminari posse peccatis aliorum: ut dum ego in longinqua peregrinatione mea facio quod in alio psalmo gemo, id est, cum iis qui oderant pacem sum [Sic Mss. At Edd.: Veni non recedens, ascendi non deserens.] pacificus [Psal. CXIX, 7], donec perveniam ad illam visionem pacis, quod interpretatur Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, civitas aeterna in coelis; ipsi litigando et calumniando seque separando, accipiant, non plane in aeternitate, sed in vanitate civitates suas. Proba ergo me, Deus, et scito cor meum; scrutare me, et cognosce semitas meas. Utquid hoc? Attende quid sequitur.
30 [vers. 24.] Et vide, inquit, si via iniquitatis sit in me, et deduc me in via aeterna. Scrutare, inquit, semitas meas, id est consilia et cogitationes meas: et vide si via iniquitatis sit in me, sive faciendo, sive consentiendo; et deduc me in via aeterna. Quid aliud dicit, quam, deduc me in Christo? Quis est enim via aeterna, nisi qui est vita aeterna? Aeternus enim est qui dixit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Si ergo aliquid inveneris in via mea quod displiceat oculis tuis, quoniam via mea mortalis est; tu deduc me in via aeterna, ubi nulla est iniquitas: quia etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum. Ipse est exoratio pro peccatis nostris [I Ioan. II, 1]; ipse est via [Aliquot Mss., aulaeas.] aeterna sine peccato; ipse est vita aeterna sine supplicio.
31 Magna sacramenta, fratres. Quomodo nobiscum loquitur Spiritus Dei? quomodo nobis facit in hac nocte delicias? Quid est hoc, rogamus vos, fratres? unde dulciora, quo obscuriora [Sic plerique Mss. At Edd., super te: pauloque post, quando ignominia et blasphemia erat, etc.]? Conficit nobis potionem ad amorem suum, quibusdam modis miris. Mirificat ipsa dicta sua, ut cum ea diceremus quae iam noveratis, tamen quia ex illis locis eruebantur quae obscura videbantur, tanquam nova fieret ipsa cognitio. Numquid non noveratis, fratres, quia in Ecclesia Dei tolerandi sunt mali, et schismata non sunt facienda? Numquid non iam sciebatis quia intra illa retia quae capiunt bonos et malos pisces, perdurandum est usque ad littus, nec retia rumpenda sunt; quia in littore separabuntur boni ad vasa, et mali proiicientur? Iam ista noveratis; versus autem istos psalmi huius non intelligebatis: expositum est quod non intelligebatis, et innovatum est quod noveratis.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.137r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXVII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM CXXXIX. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 138

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik