Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXX. SERMO AD PLEBEM.
1 | In isto psalmo commendatur nobis humilitas servi Dei et fidelis, cuius voce cantatur, quod est universum corpus Christi. Saepe enim admonuimus Charitatem vestram, non quasi unius hominis cantantis vocem accipi debere, sed omnium qui sunt in Christi corpore. Et quia in illius corpore sunt omnes, tanquam unus homo loquitur: et ipse est unus qui et multi sunt. Multi enim sunt in seipsis, unus sunt in illo qui unus est. Ipsum est autem etiam templum Dei, de quo dicit Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]; omnes qui credunt in Christum, et sic credunt ut diligant. Hoc est enim credere in Christum, diligere Christum: non quomodo daemones credebant [Iacobi II, 19], sed non diligebant; et ideo quamvis crederent, dicebant, Quid nobis et tibi est, Fili Dei [Matth. VIII, 29]? Nos autem sic credamus, ut in ipsum credamus, diligentes eum, et non dicamus, Quid nobis et tibi est? sed dicamus potius, Ad te pertinemus; tu nos redemisti. Omnes ergo qui sic credunt, tanquam lapides sunt vivi, de quibus templum Dei aedificatur [I Petr. II, 5]; et tanquam ligna imputribilia, ex quibus arca illa compacta est, quae in diluvio mergi non potuit [Gen. VI, 14]. Hoc autem templum est, id est ipsi homines, ubi rogatur Deus, et exaudit. Quisquis enim praeter templum Dei oraverit Deum, non exauditur ad illam pacem supernae Ierusalem, etsi exauditur ad quaedam temporalia, quae Deus et Paganis donavit. Nam et ipsi daemones exauditi sunt, ut irent in porcos [Matth. VIII, 31, 32]. Exaudiri ad vitam aeternam aliud est, nec conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Ille autem in templo Dei orat, qui orat in pace Ecclesiae, in unitate corporis Christi; quod corpus Christi constat ex multis credentibus in toto orbe terrarum: et ideo exauditur, qui orat in templo. Ipse enim orat in spiritu et veritate, qui orat in pace Ecclesiae; non in illo templo ubi figura erat [Ioan. IV, 21-24]. |
2 | Secundum figuram enim Dominus exclusit homines de templo, illos qui sua quaerebant, id est, propter vendendum et emendum ibant in templum. Si autem figura erat illud templum, manifestum est quia et corpus Christi, quod est verum templum cuius illa imago erat, habet permixtos ementes et vendentes, id est sua quaerentes, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. Sed excluduntur inde flagello resticulae. Restis enim peccata significat, sicut dicitur per prophetam: Vae eis qui trahunt peccata velut vestem longam [Isai. V, 18]. Illi autem trahunt peccata sicut restem longam, qui addunt peccata peccatis; qui cum fecerint unum peccatum, ut cooperiant illud, faciunt alterum. Quomodo enim ut restis fiat, additur spartum sparto, non autem in rectum it, sed torquetur: sic omnia prava facta, quae sunt peccata cum adduntur sibi, et de peccato peccatum, et peccatum ad peccatum annectitur, fit restis longa. Quorum semitae pravae, et flexuosi gressus eorum [Iob VI, 18]. Quo valet autem ista restis, nisi ut inde ligentur ei manus et pedes, et proiiciatur quisque in tenebras exteriores? Meministis enim dictum de quodam peccatore in Evangelio: Ligate illi manus et pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 13]. Non esset unde illi ligarentur manus et pedes, nisi ipse sibi restem fecisset. Unde apertissime alio loco scriptum est: Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22]. Ergo quia de peccatis suis homines vapulant, ideo Dominus flagellum de resticula fecit, et inde expulit de templo omnes qui sua quaerebant, non quae Iesu Christi. |
3 | Huius ergo templi vox est in Psalmo. In hoc templo, ut dixi, rogatur Deus, et exaudit in spiritu et veritate; non in illo corporali. Nam illic umbra erat, in qua demonstraretur quod venturum erat: ideo illud iam cecidit. Cecidit ergo domus orationis nostrae? Absit. Non enim illud templum quod cecidit, hoc potuit dici domus orationis, de qua dictum est: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Audistis enim quid dixerit Dominus Iesus Christus: Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus; vos autem fecistis eam speluncam latronum [Matth. XXI, 12, 13] [et Ioan. II, 14-16]. Numquid illi qui voluerunt facere domum Dei speluncam latronum, fecerunt ut rueret templum? Sic et illi qui male vivunt in Ecclesia catholica, quantum in ipsis est, domum Dei volunt facere speluncam latronum; nec ideo evertunt templum. Veniet enim tempus, quando de reste peccatorum suorum foras mittantur. Hoc autem templum Dei, hoc corpus Christi, haec congregatio fidelium unam vocem habet, et tanquam unus homo cantat in Psalmo. Eius vocem iam in multis psalmis audivimus; audiamus et in isto. Si volumus, nostra vox est; si volumus, aure audimus cantantem, et nos corde cantamus. Si autem nolumus, erimus in illo templo tanquam ementes, et vendentes, id est, nostra quaerentes: intramus Ecclesiam, non ad ea quae placent oculis Dei. Viderit ergo in numero vestro quis quomodo audiat, utrum audiat et irrideat, utrum audiat et post se ponat, utrum audiat et consonet, id est, sentiat hic vocem suam, et adiungat vocem cordis sui voci psalmi huius. Tamen vox psalmi huius non tacet; instruantur qui possunt, imo qui volunt; qui nolunt, non impediant. Commendetur nobis humilitas; inde coepit. |
4 | [vers. 1.] Domine, non est exaltatum cor meum. Sacrificium obtulit. Unde probamus quia sacrificium obtulit? Quia humilitas cordis sacrificium est. Dicitur in alio psalmo, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. Satis volebat facere Deo pro peccatis suis, propitiare illum volebat, ut acciperet indulgentiam peccatorum: et quasi quaerens unde illum propitiaret, Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ergo superflue quaerebat aut arietes, aut tauros, aut aliquam talem victimam, unde placaretur Deus. Quid ergo? quia holocaustis non delectatur Deus, non accipit sacrificium, et sine sacrificio placatur? Si nullum sacrificium est, nullus sacerdos. Si autem habemus sacerdotem in coelis, qui pro nobis interpellat Patrem: (Intravit enim in sancta sanctorum, in interiora veli, quo non intrabat sacerdos in figura nisi semel in anno, sicut et Dominus in toto tempore semel oblatus est. Ipse obtulit se, ipse sacerdos, ipse victima, et intravit in sancta sanctorum semel , et iam non moritur, nec mors ei ultra dominabitur ; securi sumus, quia habemus Sacerdotem; ibi offeramus et hostiam. Videamus quod sacrificium debemus offerre; quia holocaustis non delectatur Deus noster, sicut audistis in psalmo. Sed ibi sequitur et ostendit quid offerat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humilitatum Deus non spernit [Psal. L, 18, 19]. Si ergo humiliatum cor sacrificium Deo est, sacrificium obtulit qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum. Vide alio loco sic offerentem: dicit Deo, Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea [Psal. XXIV, 18]. |
5 | Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Hoc planius dicatur, et audiatur. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus innotescere hominibus; nec quaesivi aliquid supra vires meas, unde me apud imperitos iactarem. Intendat Charitas vestra; magna res commendatur. Quomodo Simon ille magus in mirabilibus ingredi volebat super se, propterea plus illum delectavit potentia Apostolorum, quam iustitia Christianorum. At ubi vidit per manus impositionem Apostolorum et per orationes eorum Deum dare fidelibus Spiritum sanctum; et quia tunc per miraculum demonstrabatur adventus Spiritus sancti, ut linguis loquerentur, quas non didicerant, omnes super quos veniebat Spiritus sanctus (nec ideo modo non datur Spiritus sanctus, quia linguis non loquuntur, qui credunt. Ideo enim tunc oportebat ut linguis loquerentur, ut significarent omnes linguas Christo credituras. Ubi impletum est quod significabatur, miraculum ablatum est): cum ergo hoc videret Simon, voluit talia facere, non talis esse; et nostis quia etiam pecunia putavit comparandum Spiritum sanctum. Erat ergo de talibus qui in templum intrant ad emendum et vendendum; emere volebat quod vendere disponebat: et vere, fratres mei, quia talis ille erat, et sic intraverat ad eos. Dominus illos expulit de templo qui columbas vendebant; columba autem Spiritum sanctum significat: volebat ergo Simon emere columbam, et vendere columbam; accessit Dominus Iesus Christus, qui habitabat in Petro, et flagello resticulae expulit foras malum mercatorem [Act. VIII, 18-23]. |
6 | Ergo sunt homines quos delectat miraculum facere, et ab eis qui profecerunt in Ecclesia miraculum exigunt; et ipsi qui quasi profecisse sibi videntur, talia volunt facere, et putant se ad Deum non pertinere si non fecerint. Dominus autem Deus noster, qui novit quid cui tribuat, et ut servetur compago corporis in pace, alloquitur Ecclesiam per Apostolum: Non potest dicere oculus manui, Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo. Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum corpus auditus, ubi odoratus? Ergo in membris nostris videtis, fratres, quomodo singula officium suum habeant membra. Oculus videt, et non audit; auris audit, et non videt; manus operatur, nec audit, nec videt; pes ambulat, nec audit, nec videt, nec facit quod manus. Sed in uno corpore si sit sanitas, et non adversum se litigent membra, auris videt in oculo, oculus audit in aure; nec obiici potest auri quod non videt, ut dicatur ei: Nihil es, minor es; numquid videre et discernere colores potes, quod facit oculus? Respondet enim auris de pace corporis, et dicit: Ibi sum ubi est oculus, in eo corpore sum; in me non video, in illo cum quo sum video. Ita cum auris dicit, Oculus mihi videt; oculus dicit, Auris mihi audit; oculi et aures dicunt, Manus nobis operantur; manus dicunt, Oculi et aures nobis vident et audiunt: oculi et aures et manus dicunt, Pedes nobis ambulant: omnia in uno corpore cum operantur , si sit ibi sanitas et concordent membra, gaudent et congaudent sibi. Et si aliquid molestiae sit in aliquo membro, non se deserunt, sed compatiuntur sibi. Numquid, quia in corpore pes quasi longe videtur ab oculis (illi enim sunt locati in sublimitate, illi autem infra positi), quando forte pes spinam calcaverit, deserunt oculi; et non, sicut videmus, totum corpus contrahitur, et sedet homo, curvatur spina dorsi, ut quaeratur spina quae haesit in planta? Omnia membra quidquid possunt faciunt, ut de infimo et exiguo loco spina quae inhaeserat educatur. Sic ergo, fratres, quisquis in corpore Christi non potest resuscitare mortuum, non illud quaerat, sed quaerat ne discordet in corpore; quomodo si auris quaerat videre, discordare potest. Nam quod non accepit, non potest facere. Sed si ei obiectum fuerit et dictum: Si iustus esses, resuscitares mortuum, quomodo resuscitavit Petrus. In Christo enim maiora videntur fecisse Apostoli, quam ipse Dominus [Ioan. XIV, 12]. Sed unde fieri potest ut plus valeant sarmenta, quam radix? Quomodo autem quasi maiora videntur fecisse illi, quam ille? Ad vocem Domini surrexerunt mortui, ad umbram transeuntis Petri surrexit mortuus [Act. V, 15]. Maius hoc videtur, quam illud. Sed Christus facere sine Petro poterat, Petrus nisi in Christo non poterat: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere [Ioan. XV, 5]. Cum ergo hoc audierit homo qui proficit, quasi obiectam calumniam ab ignaris paganis, ab hominibus nescientibus quid loquantur; in compage corporis Christi respondeat et dicat: Qui dicis, Non es iustus, quia non facis miracula; posses et auri dicere, Non es in corpore, quia non vides. Faceres , inquit, et tu, sicut et Petrus fecit. Sed Petrus et mihi fecit, quia in eo corpore sum, in quo Petrus fecit: in illo quod potest possum, a quo divisus non sum; quod minus possum, compatitur mihi, et quod plus potest, congaudeo illi [I Cor. XII]. Ipse Dominus desuper clamavit pro corpore suo, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? et ipsum nemo tangebat, sed pro corpore in terra laborante caput de coelo clamabat. |
7 | Si ergo, fratres, unusquisque quod potest iuste egerit, et in eo quod alius plus potest non inviderit, sed congratulatus fuerit tanquam in uno corpore cum eo constitutus, pertinet ad eum vox ista Psalmi, Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Quod enim excessit vires meas, ait, non quaesivi, non ibi me extendi, nolui ibi magnificari. Nam ista exaltatio de abundantia gratiarum quam sit timenda, ne quis de dono Dei superbiat, sed magis servet humilitatem, et faciat quod scriptum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam [Eccli. III, 20]: quam ergo timenda sit superbia de dono Dei, etiam atque etiam commendandum est Charitati vestrae, maxime quia Psalmus brevissimus permittit nos loqui. Paulus apostolus quamvis ex persecutore factus sit praedicator, abundantiorem gratiam consecutus est in omni labore apostolico, quam caeteri apostoli, ut magis Deus ostenderet suum esse quod dat, non hominis. Quomodo solent medici potentiam suae artis in desperatis ostendere: sic Dominus Iesus Christus, medicus et salvator noster, in desperato, qui persecutor Ecclesiae fuit, ostendit magnitudinem artis suae, ut non solum eum christianum faceret, sed et apostolum; nec tantum apostolum, sed sicut ipse dicit, plus omnibus illis laboraret . Excellentissimae ergo gratiae fuit. Et videtis, fratres, quia modo in Ecclesia Pauli apostoli Epistolae vigent, magis quam coapostolorum eius. Alii enim non scripserunt, sed tantum locuti sunt in Ecclesia: nam quae proferuntur ab errantibus sub nomine ipsorum, quia non sunt ipsorum, improbantur, nec acceptantur ab Ecclesia. Alii autem qui scripserunt, nec tantum, nec tanta gratia scripserunt. Cum ergo esset magnae gratiae, et magna dona meruisset a Deo, quid dicit quodam loco? Propter magnitudinem revelationum ne extollar. Intendite, rem tremendam vobis dico: Propter magnitudinem, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Quid est hoc, fratres? Ne extolleretur tanquam iuvenis, colaphizabatur tanquam puer. Et a quo? Ab angelo satanae. Quid est hoc? Dolore quodam corporis traditur exagitatus vehementer: dolores autem corporum plerumque immittuntur ab angelis satanae; sed hoc non possunt nisi permissi. Nam et Iob sanctus sic probatus est. Permissus est ad eum probandum satanas, et percussit eum vulnere, ut vermibus putresceret. Immundus enim permittebatur, sed sanctus probabatur [Iob II, 6, 7]. Nescit diabolus quanta bona de illo fiant, etiam cum saevit. Saeviens intravit in cor Iudae [Ioan. XIII, 27], saeviens tradidit Christum, saeviens crucifixit; et crucifixo Christo, redemptus est orbis terrarum. Ecce saevitia diaboli diabolo obfuit, nobis autem profuit. Saeviendo enim, quos tenebat amisit, redemptos sanguine Domini, quem cum saeviret effudit. Si sciret tantum damnum se passurum, non funderet in terram pretium quo redemptum est genus humanum. Sic ergo ille angelus satanae quasi libenter permissus est colaphizare Apostolum; sed tamen Apostolus curabatur. Et quia illud quod medicus apposuerat, molestum erat infirmo; rogavit medicum ut auferret. Quomodo cum medicus apponit visceribus aliquod forte epithema molestum et ardens, unde tamen curandus est ille cuius viscera tumebant; cum ille ardere coeperit et cruciari medicamento, rogat medicum ut auferat: medicus autem consolatur, monet eum patientiam, quia novit quam utile sit quod apposuit. Ita et Apostolus sequitur et dicit, cum dixisset, Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Praedixit autem quare: Ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ait, ut auferret eum a me. Hoc est dicere, Rogavi medicum, ut auferret a me molestum epithema quod mihi apposuerat. Sed audi vocem medici: Et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 7-9]. Ego novi quid apposuerim, ego novi unde aegrotes, ego novi unde saneris. |
8 | Si ergo, charissimi, potuit Paulus apostolus extolli magnitudine revelationum, nisi acciperet angelum satanae qui se colaphizaret; quis de se possit esse securus? Tutius videtur ambulare qui minus accepit, sed si non perverse quaerat quod recte non accepit: quaerat sine quo non potest esse in corpore Christi, aut sine quo male est illic. Tutior est enim in corpore digitus sanus, quam lippiens oculus. Digitus exigua quaedam res est; oculus magnifica, multum potest: et tamen melius est digitum esse et sanum esse, quam oculum esse et perturbari, lippire, excaecari. Non ergo quaerat quisque in corpore Christi nisi sanitatem. Secundum sanitatem habeat fidem; ex fide mundatur cor eius , ex mundatione cordis videbit illam faciem de qua dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Et qui fecit miracula, et qui non fecit miracula in corpore Christi, non debet gaudere nisi de facie Dei. Redierunt Apostoli, et dixerunt Domino, cum missi essent a Domino: Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt. Vidit Dominus quod tentaret eos superbia ex potentia miraculorum; et ille qui medicus venerat sanare tumores nostros, et ferre infirmitates nostras, continuo ait: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subiecta sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo [Luc. X, 17, 20]. Non omnes christiani boni daemones eiiciunt; omnium tamen nomina scripta sunt in coelo. Non eos voluit gaudere ex eo quod proprium habebant, sed ex eo quod cum caeteris salutem tenebant: inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et tu. Intendat Charitas vestra. Nullus fidelis habet spem, si nomen eius non est scriptum in coelo. Omnium fidelium qui diligunt Christum, qui ambulant viam eius humiliter, quam ipse docuit humilis, nomina scripta sunt in coelo. Cuiusvis contemptibilis in Ecclesia, qui credit in Christum, et diligit Christum, et amat pacem Christi, nomen scriptum est in coelo; cuiuslibet quem contemnis. Et quid simile ipsi et Apostolis, qui tanta miracula fecerunt? Et tamen Apostoli reprimuntur ex eo quod de bono proprio gaudebant, et iubentur hinc gaudere unde gaudet et ille contemptibilis. |
9 | [vers. 2.] Non immerito, fratres mei, cum ista humilitate dicit, Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Videtur enim velut maledicto se obstrinxisse. Quomodo alio loco in psalmo dicit, Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala; decidam merito ab inimicis meis inanis [Psal. VII, 4, 5], et caetera: sic videtur et hic dixisse, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Age ; quasi dicturus esset, Illud mihi contingat. Quomodo et ibi, Si reddidi retribuentibus mihi mala, contingat mihi illud; quid? Decidam merito ab inimicis meis inanis: sic et hic, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Intendite. Nostis quia quibusdam infirmis dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis [I Cor. III, 2]. Sunt infirmi qui non sunt idonei valido cibo; volunt se extendere ad id quod capere non possunt: et si aliquid utcumque coeperint, aut visi sibi fuerint capere quod non ceperunt, extolluntur inde, et superbiunt inde; videntur sibi quasi sapientes. Hoc autem contingit omnibus haereticis; qui cum essent animales et carnales, defendendo sententias suas pravas, quas falsas esse non potuerunt videre, exclusi sunt de Catholica. Dicam Charitati vestrae quod possum. Dominus noster Iesus Christus nostis quia Verbum Dei est, secundum illud Ioannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Panis ergo est; inde vivunt Angeli. Ecce panis paratus est tibi; sed cresce de lacte, ut ad panem pervenias. Et quomodo, inquis, cresco de lacte? Quod tibi factus est Christus ad infirmitatem tuam, hoc primo crede, et fortiter tene. Quomodo ergo mater cum viderit filium minus idoneum ad capiendum cibum, ipsos cibos ei dat, sed traiectos per carnem suam: nam ipse est panis quo infans pascitur, quo et mater eius pascitur; sed ad mensam infans minus idoneus est, ad mamillam idoneus est. Panis ergo de mensa traiicitur per matris mamillam, ut sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem. Sic Dominus noster Iesus Christus cum esset Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo [Philipp. II, 6]; qualem caperent pro modo suo Angeli, et unde in coelo Potestates et Virtutes, spiritus intellectuales pascerentur; homo autem infirmus et carne involutus iaceret in terra, nec posset ad eum pervenire panis coelestis: ut panem Angelorum manducaret homo [Psal. LXXVII, 25], et manna descenderet ad veriorem populum Israel, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 2, 3, 14]. |
10 | Quapropter ipsis infirmis Paulus apostolus hoc dicit, quos dicit animales et carnales [I Cor. III, 1]: Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum [Id. II, 2]? Nam Christus erat et non crucifixus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quia ipsum Verbum caro factum est, et ipsum Verbum crucifixum est: sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus est. Mutatus est homo in illo, ut melior fieret quam erat, non ut in ipsam substantiam Verbi converteretur. Per id ergo quod homo erat, mortuus est Deus; et per id quod Deus erat, excitatus est homo, et surrexit, et ascendit in coelum. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat hominem assumendo; sed non est mutatus in hominem: quomodo non potes dicere non te passum iniuriam, si vestis tua conscindatur. Et quando quereris vel amicis vel in iudicio, hoc dicis iudici, Conscidit me: non dicis, Conscidit birrum meum; sed, Conscidit me. Si potuit et meruit vestis tua dici tu, quae non est tu, sed vestis tua; quanto potius meruit audire caro Christi, templum Verbi unitum cum Verbo, ut quidquid in carne pateretur, Deus ipse pateretur: quamvis Verbum nec mori potuerit, nec corrumpi, nec mutari, nec occidi; sed quidquid horum passum est, in carne passum est? Et noli mirari quia Verbum nihil passum est: nec anima hominis potest pati aliquid occisa carne, dicente ipso Domino, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere [Matth. X, 28]. Si anima non potest occidi, Verbum Dei poterat occidi? Et tamen quid dicit? Flagellavit me, colaphizavit me, percussit me, dilaniavit me: totum hoc non fit in anima; et tamen non dicit, nisi, me, propter unitatem consortii ipsius. |
11 | Dominus ergo noster Iesus Christus panis, se fecit nobis lac, incarnatus et apparens mortalis ; ut in eo finiretur mors, et non aberraremus a Verbo, credentes in carnem quod factum est Verbum. Hinc crescamus, ipso lacte nutriamur; antequam validi simus ad capiendum Verbum, non recedamus a fide lactis nostri. Illi autem haeretici volentes disputare de eo quod non poterant capere, dixerunt quia Filius minor est quam Pater, et dixerunt quia Spiritus sanctus minor est quam Filius; et fecerunt gradus, et immiserunt in Ecclesiam tres deos. Non enim possunt negare Deum esse Patrem, nec possunt negare Deum esse Filium, nec possunt negare Spiritum sanctum esse Deum. At si Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus inaequales sunt, et non sunt eiusdem substantiae; non est unus Deus, sed tres dii. Disputantes ergo quod capere non poterant, elati sunt in superbiam; et factum est in eis quod dicitur in isto psalmo, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Mater enim Ecclesia Dei est, unde illi separati sunt: ibi lactari et nutriri debebant, ut crescerent ad capiendum Verbum Deum apud Deum, in forma Dei aequalem Patri. |
12 | Visa est hic quidem ab his qui ante nos ista tractarunt, et alia sententia, et alius intellectus in his verbis, quem non tacebo Charitati vestrae. Hoc enim dixerunt: Omnis superbus displicet Deo, et debet se humana anima humiliare, ne Deo displiceat, et toto corde intueri quod dictum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam [Eccli. III, 20]. Sed rursus sunt quidam homines, qui cum audierint quia humiles esse debent, dimittunt se, nihil volunt discere, putantes quia si aliquid didicerint superbi erunt; et remanent in solo lacte . Quos reprehendit Scriptura, dicens: Et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo [Hebr. V, 12]. Sic enim nos Deus vult nutriri lacte, ut non ibi remaneamus; sed crescendo per lac, ad solidum cibum perveniamus. Ergo non debet homo extollere cor suum in superbiam, sed debet levare in doctrinam verbi Dei. Nam si levanda anima non esset, non diceretur in alia voce psalmi: Ad te, Domine, levavi animam meam [Psal. XXIV, 1]. Et nisi se ipsa anima super se effundat, non pervenit ad visionem Dei, et ad cognitionem substantiae illius incommutabilis. Nam modo cum adhuc in carne est, dicitur ei: Ubi est Deus tuus? Sed intus est Deus eius, et spiritualiter intus est, et spiritualiter excelsus est; non quasi intervallis locorum, quomodo per intervalla loca altiora sunt. Nam si talis altitudo quaerenda est, vincunt nos aves ad Deum. Ergo intus Deus altus est, et spiritualiter altus; nec pervenit anima ut contingat eum, nisi transierit se. Nam quidquid de Deo sentis secundum corpus, multum erras. Multum infans es, si sentis de Deo etiam secundum animam humanam, quod Deus aut obliviscatur, aut ita sapiat ut desipiat, aut faciat aliquid et poeniteat eum: omnia enim ista posita sunt in Scripturis, ut nobis lactentibus commendaretur Deus; non ut proprie de illo sic audiamus ista, et intelligamus quasi poeniteat Deum, et modo discat aliquid quod non noverat, et intelligat quod non intelligebat, et reminiscatur quod oblitus erat. Talia enim animae sunt, non Dei. Nisi ergo transierit et modum animae suae, non videbit quia Deus est quod est; qui dixit, Ego sum qui sum [Exod. III, 14]. Itaque ille cui dicebatur, Ubi est Deus tuus, quid dixit? Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Ut autem inveniret Deum suum, quid egit? Haec meditatus sum, inquit, et effudi super me animam meam [Psal. XLI, 4, 5]. Ut inveniret Deum, effudit super se animam suam. Non ergo sic tibi dicitur, Humilis esto, ut non sapias. Humilis esto, propter superbiam; altus esto, propter sapientiam. Audi evidentem sententiam de hac re: Nolite pueri effici mentibus; sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis [I Cor. XIV, 20]. Certe explicatum est, fratres mei, ubi nos Deus voluit esse humiles, ubi altos: humiles, propter cavendam superbiam; altos, propter capiendam sapientiam. Lactare, ut nutriaris; sic nutrire, ut crescas; sic cresce, ut panem manduces. Cum enim coeperis panem manducare, ablactaberis, id est, iam tibi non opus erit lac, sed solidus cibus. Et hoc videtur dixisse: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; id est, si non mente, sed malitia parvulus fui. Quod significans, dixit superiora verba: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Ecce quia malitia parvulus fui. Sed quia sensu non fui parvulus; Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; retribuatur mihi quod retribuitur parvulo qui ablactatur a matre, ut iam panem sim idoneus manducare. |
13 | Et haec ergo, fratres, sententia non displicet, quia non est contra fidem. Movet me tamen, quia non tantum dictum est, Quemadmodum qui ablatus est a lacte, sic retributio in animam meam; sed additum est, Quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Hic mihi nescio quid tale occurrit, ut videam quia maledictum est. Ablactatur enim non infans, sed iam grandiusculus: qui autem infirmus est prima infantia, quae vera infantia est, super matrem suam est; si forte fuerit a lacte ablatus, exstinguitur. Non frustra ergo additum est, super matrem suam. Ablactari enim omnes possunt crescendo. Qui crescit, et sic ablactatur, bonum est illi; qui autem adhuc super matrem suam est, perniciosum. Ergo cavendum, fratres, et timendum est ne quis ante tempus ablactetur. Nam omnis grandis puer separatur a lacte. Sed ne quis tunc a lacte separetur, quando adhuc super matrem suam est. Cum autem portatur manibus matris, qui portatus est utero (portatus est enim utero, ut nasceretur; portatur manibus, ut crescat), lacte opus habet; adhuc super matrem suam est. Non ergo velit tunc exaltare animam suam, cum forte minus idoneus est ad capiendum cibum, sed impleat praecepta humilitatis. Habet ubi se exerceat: credat in Christum, ut possit intelligere Christum. Videre Verbum non potest, capere non potest aequalitatem Verbi cum Patre, aequalitatem Spiritus sancti cum Patre et Verbo nondum potest videre; credat hoc, et sugat . Securus est, quia cum creverit, manducabit, quod non poterat antequam sugendo cresceret: et habet ubi se extendat. Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; id est, ad quae capienda minus idoneus es. Et quid facio, inquis? sic remanebo? Sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper [Eccli. III, 22]. Quae tibi praecepit Dominus? Fac misericordiam, pacem Ecclesiae noli dimittere, in homine spem noli ponere, desiderando miracula noli tentare Deum. Si iam est in te fructus, cognoscis, quia cum bonis toleras zizania usque ad messem [Matth. XIII, 30]; quia cum malis ad tempus potes esse, non in aeternum. Palea hic tibi mixta est in hoc tempore in area; in horreo tecum non erit. Haec quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper. A lacte non separaberis quoadusque super matrem tuam es; ne prius fame moriaris, antequam panem manducare sis idoneus. Cresce ; erunt validae vires tuae, et videbis quod non poteras, et capies quod non capiebas. |
14 | Quid ergo? cum videro quae non poteram videre, et cepero quae non poteram capere, iam securus ero? perfectus ero? Non, quamdiu hic vivis. Ipsa est perfectio nostra, humilitas. Audistis quo conclusit modo apostolica lectio, si haesit in memoria vestra; quomodo ille qui accepit colaphum ne extolleretur in revelationibus (quanta ei revelabantur!) propter ipsam magnitudinem revelationum, quia poterat extolli, nisi acciperet angelum satanae: et tamen cui tanta revelabantur, quid ait? Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Paulus dicit, Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse; qui ad hoc accepit colaphizantem angelum satanae, ne extolleretur in magnitudine revelationum suarum. Qui audet dicere quia comprehendit? Ecce Paulus non apprehendit, et dicit, Non me arbitror apprehendisse. Et quid ais, o Paule? Adhuc curro , inquit, ut apprehendam. Adhuc Paulus in via est, et tu te putas in patria? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus. Hoc fac et tu, et vitam praeteritam malam obliviscere. Si te delectavit aliquando vanitas, non te delectet Quae retro oblitus, inquit, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Audio vocem Dei desuper, et curro ut apprehendam. Non enim dimisit me in via remanere, quia non cessat alloqui me. Ergo, fratres, non cessat Deus alloqui nos. Nam si cessat, quid est quod agimus? quid est quod agunt lectiones divinae et cantica divina? Obliviscimini ergo quae retro sunt, et in ea quae ante sunt vos extendite. Sic sugite lac, ut crescatis ad cibum. Cum ergo veneritis in patriam, gaudebitis. Et adhuc attendite Apostolum sequi ad palmam supernae vocationis. Dicit enim: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Non loquor, inquit, imperfectis, quibus adhuc non possum loqui sapientiam, qui adhuc lacte potantur, non solido cibo pascuntur; sed illis dico, qui iam manducant solidum cibum. Iam videntur esse perfecti, quia intelligunt aequalitatem Verbi cum Patre: adhuc non sic vident, quomodo videndum est, facie ad faciem; adhuc ex parte, in aenigmate [I Cor. XIII, 12]. Currant ergo, quia cum via finita fuerit, tunc redimus ad patriam: currant, extendant se. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit [Philipp. III, 12-15]. Si forte erras in aliquo, quare non redis ad lac matris? Quia si non extollimini, quia si non exaltatis cor vestrum, quia si non ingredimini in mirabilibus super vos, sed servatis humilitatem, revelabit vobis Deus quod aliter sapitis. Si autem hoc ipsum quod aliter sapitis, defendere vultis, et pertinaciter astruere, et contra pacem Ecclesiae; fit vobis maledictum hoc quod dixit: super matrem cum estis et foris a lacte separamini , foris a visceribus matris fame moriemini. Si autem perseveratis in pace catholica, si quid forte aliter sapitis quam oportet sapere, Deus vobis revelabit humilibus. Quare? Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6] [et I Petr. V, 5]. |
15 | [vers. 3.] Ideo ad hoc conclusit hic psalmus: Speret Israel in Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quod enim scriptum est graece, ἀπὸ τοῦ νῦν καὶ ἕως τοῦ αἰῶνος, hoc expositum est, ex hoc nunc et usque in saeculum. Sed non semper saeculi nomen hoc saeculum significat, sed aliquando aeternitatem; quia aeternum duobus modis intelligitur; usque in aeternum, id est, aut semper sine fine, aut quousque veniamus ad aeternitatem. Hic ergo quomodo intelligendum est? Quousque veniamus ad aeternitatem, speremus in Dominum Deum; quia cum venerimus ad aeternitatem, iam spes non erit, sed ipsa res erit. |