monumenta.ch > Augustinus > 129
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXX. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXIX. SERMO AD PLEBEM.

1 [vers. 1-3.] Quoniam vos non solum oculis corporis, sed etiam corde vigilare praesumimus, intelligenter nos cantare oportet: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Etenim vox haec ascendentis est, pertinens ad canticum graduum. Debet itaque unusquisque nostrum videre in quo profundo sit, de quo clamet ad Dominum. Clamavit de profundo Ionas, de ventre ceti [Ionae. II, 2]. Erat non solum sub fluctibus, verum etiam in visceribus belluae; nec tamen illud corpus et illi fluctus intercluserunt orationem ne perveniret ad Deum, et venter bestiae non potuit tenere vocem deprecantis. Penetravit omnia, disrupit omnia, pervenit ad aures Dei: si tamen dicendum est quia disruptis omnibus pervenit ad aures Dei, quando aures Dei in corde precantis erant. Ubi enim Deum praesentem non habet, cuius fidelis est vox? Verumtamen et nos debemus intelligere de quo profundo clamemus ad Dominum. Profundum enim nobis est vita ista mortalis. Quisquis se in profundo intellexerit, clamat, gemit, suspirat, donec de profundo eruatur, et veniat ad eum qui super omnes abyssos sedet et super Cherubim, super omnia quae creavit, non solum corporalia, sed etiam spiritualia; donec ad eum veniat anima, donec ab illo liberetur imago ipsius, quod est homo, quae in hoc profundo tanquam assiduis fluctibus exagitata, detrita est: et nisi renovetur et reparetur a Deo, qui illam impressit quando formavit hominem [Probae notae Mss., subvenirent illi ardenti in flamma. Qui, tibi diceret dives, qui fratres? Unum fratrem, etc. Nonnulli: Quid tibi diceret dives, quid fratres? Unum fratrem, etc.] (Idoneus potuit esse homo ad casum suum; non est idoneus ad resurrectionem suam), semper in profundo est; nisi liberetur, ut dixi, semper in profundo est. Sed cum de profundo clamat, surgit de profundo, et ipse clamor non eum permittit multum in imo esse. Valde enim in profundo sunt, qui nec clamant de profundo. Dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit [Prov. XVIII, 3]. Iam videte, fratres, quale profundum sit, ubi contemnitur Deus. Cum quisque viderit se quotidianis peccatis obrutum, acervis quibusdam et molibus quibusdam iniquitatum premi, si dictum illi fuerit ut Deum roget, irridet. Quibus modis? Primo dicit: Si Deo displicerent facinora, ego viverem? Si curaret Deus res humanas, ad tanta scelera quae feci, non solum viverem, sed et bene mihi esset? Solet enim hoc illis evenire, qui multum in profundo sunt, et prosperantur in iniquitatibus suis: et tanto magis in profundo merguntur, quanto magis videntur esse felices; fallax enim felicitas, ipsa maior est infelicitas. Deinde et hoc solent homines dicere: Iam quoniam multa feci et damnatio imminet, hoc perdo, quod non facio quidquid possum; et, Ex hoc perdor, cur non facio quidquid possum? Quomodo solent desperati latrones dicere: Sic me occisurus est iudex pro decem homicidiis, quomodo pro quinque, quomodo pro uno; quare non iam quidquid mihi occurrerit facio? Hoc est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit. Sed Dominus Iesus Christus qui nec profunda nostra contempsit, qui usque ad istam vitam venire dignatus est, promittens remissionem omnium peccatorum; etiam de profundo excitavit hominem, ut clamaret de profundo sub molibus peccatorum, et perveniret vox peccatoris ad Deum: unde clamantis, nisi de profundo malorum?
2 Et videte quia vox peccatoris clamat de profundo: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Unde clamat? De profundo. Quis est ergo qui clamat? Peccator. Et qua spe clamat? Quia qui venit solvere peccata, dedit spem etiam in profundo posito peccatori. Ideo quid sequitur post istas voces? Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Ecce aperuit [Omnes prope Mss., contemptum divitiarum: et paulo post, torquent os in corde suo: ubi Edd. ferunt, torquentur in corde suo.] de quo profundo clamaret. Clamat enim sub molibus et fluctibus iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam; vidit illam undique flagitiis et facinoribus coopertam: quacumque respexit, nihil in se bonum invenit, nihil illi iustitiae serenum potuit occurrere. Et cum tanta et tam multa peccata undique et catervas scelerum suorum videret, tanquam expavescens exclamavit, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Non dixit, Ego non sustinebo; sed, quis sustinebit? Vidit enim prope totam vitam humanam circumlatrari peccatis suis, accusari omnes conscientias cogitationibus suis, non inveniri cor castum praesumens de sua iustitia. Si ergo cor castum non potest inveniri, quod praesumat de sua iustitia; praesumat omnium cor de misericordia Dei, et dicat, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?
3 [vers. 4-6.] Quare autem spes est? Quoniam apud te propitiatio est. Et quae est ista propitiatio, nisi sacrificium? Et quod est sacrificium, nisi quod pro nobis oblatum est? Sanguis innocens fusus delevit omnia peccata nocentium: pretium tantum datum redemit omnes captivos de manu captivantis inimici. Ergo est apud te propitiatio. Nam si non esset apud te propitiatio, si iudex solum esse velles et misericors esse nolles, observares omnes iniquitates nostras, et quaereres eas; quis sustineret? quis ante te staret, et diceret, Innocens sum? quis staret in iudicio tuo? Spes ergo una est, Quoniam est apud te propitiatio. Propter legem tuam sustinui te, Domine. Quam legem? Quae reos fecit? Data est enim lex sancta, iusta, bona Iudaeis [Rom. VII, 12]; sed reos eos potuit facere. Non data est lex quae posset vivificare [Galat. III, 21], sed quae ostenderet peccata peccatori. Peccator enim oblitus erat se, nec videbat se; data est illi lex, ut videret se. Fecit reum lex; liberavit Lator legis: Lator enim legis Imperator est. Lex data est quae terreat et constringat in reatum; et non solvit lex a peccatis, sed ostendit peccata. Et forte sub ipsa lege positus, animadvertit iste in profundo quanta fecerit contra legem, et sic exclamavit dicens, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Est ergo lex misericordiae Dei, lex propitiationis Dei. Illa timoris fuit, est alia lex charitatis. Lex charitatis dat veniam peccatis, delet praeterita, admonet de futuris; in via non deserit comitem, comes fit ei quem ducit in via. Sed concordandum est cum adversario, dum es cum eo in via [Matth. V, 25]. Est enim sermo Dei adversarius tuus, quamdiu cum illo non concordas. Concordas autem, cum coeperit te delectare facere quod dicit sermo Dei. Iam qui erat adversarius, fit amicus: sic, finita via, non erit qui tradat te iudici. Ergo propter legem tuam sustinui te, Domine; quia dignatus es legem misericodiae afferre, mihi dimittere omnia peccata mea, dare mihi de caetero monita ne te offendam: in ipsis monitis si quid forte titubavero, dedisti mihi remedium, quo te orem, dicens, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Id. VI, 12]. Hanc legem statuisti mihi, ut quomodo dimitto, dimittatur mihi. Propter hanc legem sustinui te, Domine. Exspectavi quando venias et liberes ab omni necessitate, quia in ipsa necessitate non deseruisti legem misericordiae.
4 Audi quam legem dicat, si nondum intellexisti quia legem modo dicit charitatis; audi Apostolum: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua, nisi qui habent charitatem? Qui non habent charitatem, graves sunt sibi; qui autem habent charitatem, portant se. Laesit te aliquis, petit veniam: si non dimittis, non portas onus fratris tui; si dimittis, portas infirmum. Et tu si forte in aliquam infirmitatem cecideris, quasi homo, oportet ut sic te portet et ille, quemadmodum et tu. Audi quid praecesserit: Fratres, inquit, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Et ne forte quia spirituales monuerat, veluti securi sibi viderentur, continuo subiecit: Intendens teipsum, ne et tu tenteris. Deinde quod commemoravi, subiunxit, Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 1, 2]: unde dicit, Propter legem tuam sustinui te, Domine. Dicuntur cervi, quando transeunt freta in proximas insulas pascuae gratia, capita super se invicem ponere; et unus, qui ante est, solus portat caput et non ponit super alterum: sed cum et ipse defecerit, tollit se ab anteriore parte et redit posterius, ut et ipse in altero requiescat: et sic portant omnes onera sua, et perveniunt ad quod desiderant; et non patiuntur naufragium, quia quasi navis est illis charitas. Itaque charitas portat onera; sed non timeat ne prematur talibus oneribus: ne peccatis suis unusquisque prematur, attendat. Nam quando portas infirmitatem fratris tui, non te onerant peccata ipsius. Plane si consentias, iam tua te premunt, non alterius. Quisquis enim consenserit peccatori, non alienis, sed suis gravatur. Consensio enim ad peccatum alterius, tuum fit peccatum; et non est quare queraris quod peccata aliena te premant. Dicitur enim tibi: Premunt te, sed tua. Vidisti furem, cucurristi cum eo [Psal. XLIX, 18]. Quid est hoc? Pedibus ambulasti ad furlum; imo mente coniunxisti te furi: quod ipsius solum erat, factum est tuum; quia placuit tibi. Si autem displicuerit tibi, et oraveris pro eo, et deprecatus veniam dederis, ut possis libera fronte dicere in precibus tuis, quas tibi Iurisperitus coelestis dictavit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; didicisti portare onera fratris tui; ut et alius portet si qua sunt tua, et fiat in vobis quod ait Apostolus, Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Ita securus cantas quod modo dictum est, Propter legem tuam sustinui te, Domine.
5 Hanc autem legem qui non servat, nec sustinet Dominum; nec, si velit sustinere, causa est quare sustineat; inaniter sustinet. Venturus est enim Dominus, et inventurus peccata tua; quod perfecta autem iustitia vixisti, non inventurus. Homicidia forte, gravia sunt enim et valde maiora, non est inventurus; adulterium non est inventurus, furta non est inventurus, rapinam non est inventurus, maleficia non est inventurus, idololatriam non est inventurus [Tres Mss., et transitoriam vitam. Am., et transitoriam felicitatem. Er., et transitoriam virtutem et felicitatem.]; non est ista inventurus. Nihil ergo est inventurus? Audi sermonem Evangelii: Qui dixerit fratri suo, Fatue. Ab istis etiam peccatis linguae minutissimis quis abstinet? Sed forte dicis, Parva sunt. Reus erit, inquit, gehennae ignis [Matth. V, 22]. Si parvum tibi videbatur aut modicum, fratri dicere, Fatue, vel gehenna ignis videatur tibi magna: si contemnebas minus peccatum, vel poenae magnitudine deterrere. Sed dicis: Minora sunt, minuta sunt, sine quibus non potest esse ista vita. Congere minuta, et faciunt ingentem acervum. Nam et grana minuta sunt, et tamen massam faciunt: et guttae minutae sunt, et flumina implent, et moles trahunt. Ideo et ille considerans quam multa minuta peccata quotidiana committat homo, si nihil aliud, vel per cogitationes et linguam, attendit quam multa sint; et si attendit quam minuta sint, videt per multa minuta fieri acervum magnum; et non quasi peccata sua pristina cogitans, sed ipsam fragilitatem humanam, iam ascendens clamat: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meum. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris Domine; Domine, quis sustinebit? Vitare possum homicidia, adulteria, rapinas, periuria, maleficia, idololatriam; numquid et peccata linguae? numquid et peccata cordis? Scriptum est: Peccatum iniquitas est [I Ioan. III, 4]. Quis ergo sustinebit, si tu iniquitates observaveris? si nobiscum severus iudex agere volueris, non misericors pater, quis stabit ante oculos tuos? Sed est apud te propitiatio; propter legem tuam sustinui te, Domine. Qualis est lex ista? Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua? Qui fideliter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
6 Sustinuit anima mea in verbum tuum. Nemo sustinet, nisi qui nondum accepit quod promissum est: nam qui iam accepit, quid sustinet? Accepimus remissionem peccatorum; sed promissum est nobis regnum coelorum: debita nostra deleta sunt; sed merces nostra adhuc futura est: accepimus veniam; sed aeternam vitam nondum tenemus. Sed qui dedit veniam, ipse promisit et vitam aeternam. Si verbum nostrum esset, deberemus timere: quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speramus in verbum eius qui fallere non potest. Speravit anima mea in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem. Quid est quod ait? uno die speravit in Dominum, et finita est tota spes ipsius? A vigilia matutina usque ad noctem, speravit in Dominum. Ista vigilia matutina, finis noctis est; hinc usque ad noctem speravit anima mea in Dominum. Ergo intelligendum est, ne putemus uno die nobis sperandum esse in Dominum, A vigilia matutina usque ad noctem. Quid ergo putatis, fratres? Hoc est, A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum [Sic melioris notae Mss. Nonnulli vero cum Er., morte visibili perderet. At Lov., morte invisibili perderet.]: quia Dominus per quem nobis dimissa sunt peccata, in vigilia matutina resurrexit a mortuis, ut hoc speremus in nobis futurum quod praecessit in Domino. Iam enim peccata nostra dimissa sunt, sed nondum resurreximus: si nondum resurreximus, nondum in nobis factum est quod praecessit in capite nostro. Quid praecessit in capite nostro? Quia et caro ipsius capitis resurrexit; spiritus illius capitis numquid mortuus est? Sed quod in eo mortuum est, resurrexit. Resurrexit autem tertia die; et quodam modo hoc nobis dixit Dominus: Quod in me vidistis, sperate in vobis; id est, quia ego resurrexi, resurgetis et vos.
7 Sed sunt qui dicant: Ecce resurrexit Dominus; numquid propterea sperandum est et me posse resurgere? Utique propterea: in hoc enim resurrexit Dominus, quod a te accepit. Non enim resurgeret nisi mortuus esset, non autem mortuus esset, nisi carnem portaret. Quid accepit a te Dominus? Carnem. Quid venit ipse? Verbum Dei, quod erat ante omnia, per quem facta sunt omnia. Sed ut acciperet abs te aliquid. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 3, 14]. Accepit abs te, quod offerret pro te; quomodo accipit sacerdos a te, quod pro te offerat, quando vis placare Deum pro peccatis tuis. Iam factum est, ita factum est. Sacerdos noster a nobis accepit quod pro nobis offerret: accepit enim a nobis carnem; in ipsa carne victima factus est, holocaustum factus est, sacrificium factus est. In passione sacrificium factus est; in resurrectione innovavit illud quod occisum est, et tanquam primitias tuas dedit Deo, et ait tibi: Consecrata sunt iam omnia tua, quando tales primitiae de te datae sunt Deo; spera ergo et in te futurum quod praecessit in primitiis tuis.
8 Ergo ille quia a vigilia matutina resurrexit, coepit anima nostra ex hoc sperare: et quousque? Usque in noctem; quousque moriamur. Omnis enim mors nostra carnalis, quasi somnus est. Coepisti sperare ex quo resurrexit Dominus, noli deficere sperare quousque exeas ab hac vita. Nam si non usque ad noctem speraveris, deletur totum quod speraveras. Sunt enim homines qui incipiunt sperare, sed non perseverant usque ad noctem. Incipiunt pati tribulationes aliquas, incipiunt pati tentationes, vident homines malos et iniquos felicitate pollere temporali: et quoniam talia sperabant de Domino, ut hic essent felices, attendunt eos qui scelera fecerunt, habere quod ipsi habere desiderabant; et deficiunt pedes eorum, et desinunt sperare. Quare? Quia non a vigilia matutina coeperunt sperare. Quid est hoc? Non hoc coeperunt sperare de Domino, quod praecessit in Domino ab illa vigilia matutina: sed sperabant de Domino, ut si essent christiani, haberent plenam domum frumento, vino, oleo, argento, auro; nullus eorum moreretur immaturus; si quis non haberet filios, acciperet; si uxorem non duxisset, duceret; non abortiret non solum aliqua mulier in domo eius, sed nec pecus eius; non acescerent cupae eius, non grandinaretur vinea eius. Qui sic sperabat in Dominum, animadvertit his rebus abundare eos qui non colunt Dominum, et defecerunt pedes eius [Psal. LXXII, 2, 3], et non speravit usque ad noctem; quia non coepit a vigilia matutina sperare.
9 Quis ergo sic incipit a vigilia matutina sperare? Qui hoc sperat de Domino, quod coepit ostendere a vigilia matutina in qua resurrexit. Antea enim nemo resurrexerat semper victurus. Intendat Charitas vestra. Resuscitati sunt mortui ante adventum Domini: nam et Elias resuscitavit mortuum [III Reg. XVII, 22], et Elisaeus [IV Reg. IV, 35]; sed resurrexerunt iterum morituri. Dominus ipse quos resuscitavit, morituri resurrexerunt; sive ille iuvenis filius viduae [Luc. VII, 15], sive illa puella duodecim annorum, filia archisynagogi [Id. VIII, 55], sive Lazarus [Ioan. XI, 44]: aliter resuscitati sunt, omnes morituri; semel nati sunt, sed bis mortui sunt. Nemo resurrexerat nunquam moriturus, nisi Dominus. Quando autem resurrexit Dominus nunquam moriturus? A vigilia matutina. Hoc spera et tu de Domino, resurrecturum te, non quomodo Lazarus resurrexit, non quomodo filius viduae et archisynagogi filia resurrexerunt, non quomodo quos suscitaverunt antiqui Prophetae; sed resurrecturum te spera quomodo Dominus, ut post resurrectionem qua resurrexeris, non te iam timeas moriturum: et coepisti sperare a vigilia matutina.
10 Spera autem usque ad noctem, quousque finiatur haec vita, quousque sit nox universi generis humani in occasu saeculi. Quare hoc usque? Quia post istam noctem iam non erit spes, sed ipsa res. Spes enim quae videtur, non est spes, Apostolus dicit: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]. Si ergo patienter exspectare debemus quod non videmus, usque ad noctem speremus, id est usque ad finem huius vitae nostrae vel saeculi. Cum autem nox ista transierit, iam veniet quod sperabamus; et non iam sperabimus, nec tamen desperati erimus. Est enim vituperatio desperatorum, et aliquando detestamur hominem, et dicimus: Non habet spem. Non semper malum est non habere spem. In hac vita cum sumus, malum est non habere spem; qui enim modo spem non habet, rem postea non habebit. Ergo modo spem debemus habere. Sed cum res venerit, numquid spes erit? Quod enim videt quis, quid sperae? Veniet Dominus Deus noster, primo formam ipsam in qua crucifixus est et resurrexit, demonstraturus generi humano, ut videant pii et impii: illi videant, et gratulentur invenisse se quod crediderunt antequam viderent; et illi erubescant non se credidisse quod videbunt. Erubescentes damnabuntur, et gratulati coronabuntur. Dicetur confusis, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius; dicetur gaudentibus, Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV 41, 34]: quod cum acceperint, iam spes non erit, quia res tenebitur. Transacta ergo spe, transibit nox illa; sed donec fiat, a vigilia matutina speret anima nostra in Dominum.
11 Et redit ad illud, A vigilia matutina speret Israel in Dominum. A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum. Sed quid [Sic Mss. At Edd., de supernis.] speravit? A vigilia matutina speret Israel in Dominum. Non solum speret Israel in Dominum, sed, a vigilia matutina speret Israel. Ergo culpo spem saeculi, quando speratur de Deo? Non; sed alia spes est Israel propria. Non pro summo suo bono speret Israel divitias, non salutem corporis, non abundantiam terrenorum: imo tribulationem hic habiturus est, si forte contigerit illi propter veritatem pati aliquas molestias. Non enim non sperabant in Deum martyres, et tamen talia sunt passi, qualia latrones, qualia iniqui: subiecti ad bestias, ignibus concremati, gladio percussi, ungulis exarati, catenis obstricti, carcere necati, ista omnia mala passi, non sperabant in Dominum? aut ideo sperabant, ut istis malis carentes, hac vita fruerentur? Non plane; quia a vigilia matutina sperabant. Quid est hoc? Considerabant illam vigiliam matutinam qua resurrexit Dominus eorum, et videbant quia antequam resurgeret, talia et ipse passus erat, qualia ipsi patiebantur, et non desperabant etiam se post tales passiones resurrecturos ad vitam aeternam. Speravit Israel in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.
12 [vers. 7, 8.] Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Magnifice! melius dici non posset loco suo, propter illud quod dixit, A vigilia matutina speret Israel in Dominum. Quare? Quia a vigilia matutina resurrexit Dominus; et hoc debet sperare corpus, quod in capite praecessit. Sed ne suggeratur ista cogitatio: Capiti licuit resurgere, quia peccatis non premebatur, nullum peccatum erat in illo; quid nos facturi sumus? Sperabimus talem resurrectionem, qualis in Domino praecessit, cum peccatis nostris aggravemur? Sed vide quid sequitur: Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius. Ergo si premebatur peccatis, suis, adest misericordia Dei. Ideo praecessit ille sine peccato, ut deleat peccata sequentium. Nolite in vobis praesumere, sed a vigilia matutina praesumite. Videte caput vestrum resurrexisse et ascendisse in coelum. In illo culpa non erat, sed per illum vestrae culpae delebuntur: Ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius. Quia Israel vendere se potuit, et fieri venundatus sub peccato; redimere se ab iniquitatibus non potest. Ille potuit redimere, qui se non potuit vendere: qui non commisit peccatum, ipse est redemptor a peccato. Ipse redimet Israel. Unde redimet? Ab illa iniquitate, an ab illa? Ab omnibus iniquitatibus eius. Non ergo timeat accessurus ad Deum aliquas iniquitates suas: tantummodo accedat pleno corde, et desinat iam facere quae antea faciebat, et non dicat, Illa iniquitas non mihi dimittitur. Si enim hoc dixerit, propter ipsam quam putat sibi non dimitti, non se convertit, et faciendo caetera, non illi dimittitur et illud quod non timebat. Quia feci, inquit, scelus magnum, et non mihi potest dimitti; iam faciam et caetera: hoc enim perdo quod non facio. Noli timere: in profundo es, noli contemnere de profundis clamare ad Dominum, et dicere, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Observa illum, et exspecta illum, et sustine propter legem ipsius. Quam legem tibi dedit? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Spera te resurrecturum, et tunc futurum omni modo sine peccato, quoniam ille resurrexit qui primus fuit sine peccato. A vigilia matutina spera. Noli dicere: Ego non sum dignus propter peccata. Non es dignus; sed multa apud illum redemptio, et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.111v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXX. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 129

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik