Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVI. SERMO AD PLEBEM.
1 | [vers. 1.] Inter omnia cantica quibus est titulus, Canticum graduum, iste psalmus aliquid amplius in titulo accepit, quod additum est, Salomonis. Sic enim praenotatur: Canticum graduum Salomonis. Itaque fecit nos intentos inusitatior titulus caeteris, ut quaeramus quare sit additum, Salomonis. Nam quid sit Canticum graduum, non opus est saepe repetere; plura enim dicta sunt hinc, quia cantat ascendentis vox in affectu pietatis et charitatis ad illam supernam Ierusalem, cui suspiramus quamdiu peregrinamur, et ubi laetabimur cum a peregrinatione redierimus. Ascendit ad hanc omnis qui proficit; cadit ab hac omnis qui deficit. Nec pedibus ascendere quaeras, nec pedibus te descendere putes: amando Deum, ascendis; amando saeculum, cadis. Sunt ergo ista cantica amantium, quodam sancto desiderio flagrantium. Ardent qui ista cantant ex corde, quorum etiam cor ardens invenitur in moribus, in bona conversatione, in operibus secundum praecepta Dei, in contemptu temporalium, in charitate aeternorum. Sed quare sit additum, Salomonis, quantum inspiraverit Dominus, dicam Charitati vestrae. |
2 | Salomon erat tempore suo filius David, magnus ille, per quem multa sancta praecepta et salubria monita et divina sacramenta Spiritus sanctus in divinis Litteris operatus est. Nam ipse Salomon mulierum amator fuit, et reprobatus est a Deo: et usque adeo laqueus illi fuit illa cupiditas, ut a mulieribus etiam idolis sacrificare cogeretur, sicut de illo Scriptura testis est [III Reg. XI]. Sed si illo cadente, quae per illum dicta sunt, delerentur; iudicaretur quia ipse dixerat, non per illum dicta erant. Optime igitur etiam hoc egit misericordia Dei et Spiritus eius, ut quidquid boni per Salomonem dictum est, Deo tribueretur; peccatum autem hominis homini. Quid mirum quia in populo Dei cecidit Salomon? In paradiso non cecidit Adam? Non cecidit de coelo angelus, et diabolus factus est? Ideo docemur in nullo hominum spem esse ponendam. Quia et iste Salomon aedificaverat templum Domino [Id. VI], in typo quidem et in figura futurae Ecclesiae et corporis Domini; unde dicit in Evangelio, Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud [Ioan. II, 19]: quia ergo ipse aedificaverat illud templum, aedificavit sibi templum verus Salomon Dominus noster Iesus Christus, verus pacificus. Nomen enim Salomonis interpretatur Pacificus: est autem ille verus pacificus, de quo dicit Apostolus, Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse est verus pacificus, qui duos parietes e diverso venientes in se copulavit, quibus factus est lapis angularis, venienti populo ex circumcisione credentium, et venienti populo ex praeputio Gentium et ipsorum credentium; fecit unam Ecclesiam de duobus populis, factus est illis lapis angularis [Ephes. II, 14-22], et ideo vere pacificus. Quia ergo ille verus Salomon; Salomon autem ille filius David de muliere Bethsabee [II Reg. XII, 24], rex Israel, figuram gestabat huius pacifici, quando templum aedificavit: ideo ne illum putes Salomonem qui aedificavit domum Deo, alium Salomonem tibi ostendens Scriptura sic coepit in Psalmo: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Dominus ergo aedificat domum, Dominus Iesus Christus aedificat domum suam. Laborant multi in aedificando; sed si non ille aedificet, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Qui sunt qui laborant aedificantes? Omnes qui in Ecclesia praedicant verbum Dei, ministri Sacramentorum Dei. Omnes currimus, omnes laboramus, omnes aedificamus modo; et ante nos cucurrerunt, laboraverunt, aedificaverunt: sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, aedificantes eam. Ideo quosdam videntes ruere Apostoli, et proprie Paulus ait: Dies observatis, et annos, et menses, et tempora; timeo vos , ne forte sine causa laboraverim in vos [Galat. IV, 10, 11]. Quia noverat se intus a Domino aedificari, plangebat istos, quia sine causa laboraverat in eis. Nos ergo loquimur foris, ille aedificat intus. Quomodo audiatis, nos advertimus; quid cogitetis, ille solus novit qui cogitationes vestras videt. Ipse aedificat, ipse monet, ipse terret, ipse intellectum aperit, ipse ad fidem applicat sensum vestrum: et tamen laboramus et nos tanquam operarii; sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam. |
3 | Quae autem domus Dei, et ipsa civitas. Domus enim Dei, populus Dei; quia domus Dei, templum Dei. Et quid dicit Apostolus? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Omnes autem fideles, quae est domus Dei, non solum qui modo sunt, sed et qui ante nos fuerunt et iam dormierunt, et qui post nos futuri sunt, adhuc qui nasci habent in rebus humanis usque in finem saeculi, congregati in unum fideles innumerabiles, sed Domino numerati, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]; grana illa quae modo gemunt inter paleas, quae massam unam factura sunt, quando area in fine fuerit ventilata [Matth. III, 12]: omnis ergo numerus fidelium sanctorum, ex hominibus commutandorum ut fiant aequales Angelis Dei, adiuncti etiam ipsi Angelis, qui modo non peregrinantur, sed exspectant nos quando a peregrinatione redeamus; omnes simul unam domum Dei faciunt, et unam civitatem. Ipsa est Ierusalem. Habet custodes: quomodo habet aedificantes, laborantes ut aedificetur; sic habet et custodientes. Nam ad custodiam pertinet quod dicit Apostolus: Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo [II Cor. XI, 3]. Custodiebat, custos erat ; vigilabat, quantum poterat, super eos quibus praeerat. Et episcopi hoc faciunt. Nam ideo altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et tanquam custodiant populum. Nam et graece quod dicitur episcopus, hoc latine superintentor interpretatur; quia superintendit, quia desuper videt. Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam, sic et episcopis altior locus factus est. Et de isto alto loco periculosa redditur ratio, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus vestris simus, et pro vobis oremus, ut qui novit mentes vestras ipse custodiat. Quia nos intrantes vos et exeuntes possumus videre; usque adeo autem non videmus quid cogitetis in cordibus vestris, ut neque quid agatis in domibus vestris videre possimus. Quomodo ergo custodimus? Quomodo homines; quantum possumus, quantum accepimus. Et quia nos sicut homines custodimus, et perfecte custodire non possumus, ideo sine custode remanebitis? Absit. Nam ubi est ille de quo dicitur, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam? Laboramus in custodiendo, sed vanus est labor noster, nisi ille custodiat qui videt cogitationes vestras. Custodit ille cum vigilatis, custodit et cum dormieritis . Ille enim dormivit in cruce semel, et surrexit; iam non dormit. Estote Israel; quia non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Eia, fratres, si volumus sub umbra alarum Dei custodiri, simus Israel . Custodimus enim vos ex officio dispensationis; sed custodiri volumus vobiscum. Tanquam vobis pastores sumus, sed sub illo Pastore vobiscum oves sumus. Tanquam vobis ex hoc loco doctores sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli sumus. |
4 | [vers. 2.] Si volumus custodiri ab illo qui humiliatus est propter nos, et exaltatus est ad custodiendos nos, humiles simus. Nemo sibi arroget aliquid. Nemo habet aliquid boni, nisi ab illo acceperit, qui solus bonus est. Qui autem sibi voluerit arrogare sapientiam, stultus est. Sit humilis, ut veniat sapientia et illuminet illum. Si autem antequam veniat in illum sapientia, putat se esse sapientem; ante lucem surgit, et ambulat in tenebris. Et quid audit in isto psalmo? In vanum est vobis ante lucem surgere. Quid est, In vanum est vobis ante lucem surgere? Si surgatis antequam surgat lux, necesse est ut in vanitate remaneatis, quia in tenebris eritis. Surrexit lux nostra Christus; bonum est tibi ut surgas post Christum, non surgas ante Christum. Qui surgunt ante Christum? Qui se volunt praeponere Christo. Et qui sunt qui se volunt praeponere Christo? Qui volunt hic excelsi esse, ubi humilis ille fuit. Sint ergo hic humiles, si volunt ibi esse excelsi, ubi Christus excelsus est. Ait enim de iis qui illi adhaeserant fide, in quibus et nos sumus, si et nos in illum puro corde credimus: Pater, inquit, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum [Ioan. XVII, 24]. Magnum donum, magna gratia, magna promissio, fratres mei! Et quis non vult esse cum Christo, ubi est Christus? Sed iam excelsus Christus: vis ibi esse ubi est excelsus? Esto humilis, ubi et ille humilis fuit. Propterea illis dicit ipsa lux: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum [Matth. X, 24]. Qui volebant discipuli esse super magistrum; et servi volebant esse super dominum suum, ante lucem volebant surgere; in vanum ibant, quia non post lucem ibant. Illis ergo dicit iste psalmus, In vanum est vobis ante lucem surgere. Tales erant filii Zebedaei, qui antequam humiliarentur secundum passionem Domini, iam sibi loca eligebant, ubi sederent, unus ad dexteram, alter ad sinistram: ante lucem volebant surgere; ideo in vanum ibant. Revocavit illos Dominus ad humilitatem, cum hoc audiret, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Id. XX, 21, 22]. Ego veni humilis esse, et vos ante me vultis esse excelsi? Qua ego eo, illac sequimini, ait. Nam si hac vultis ire, qua ego non eo, In vanum est vobis ante lucem surgere. Et Petrus ante lucem surrexerat, quando consilium Domino dare volebat, ut non pateretur pro nobis. Dixerat enim ille de passione sua, in qua salvi futuri eramus, de ipsa humilitate; humilis enim passus est: cum ergo de passione sua futura diceret, expavit Petrus, qui illum paulo ante dixerat Filium Dei; timuit ne moreretur, et ait illi, Absit a te, Domine; propitius esto tibi: non fiet istud. Ante lucem volebat surgere, et luci consilium dare. Sed quid fecit Dominus? Fecit illum ut post lucem surgeret: Redi post me, satanas [Id. XVI, 21-23]. Ideo enim satanas, quia ante lucem vis surgere. Redi post me, ut ego praecedam, tu sequaris: qua ego eo, illac eas; non qua tu vis ire, illac me velis ducere. |
5 | Ergo illis qui volebant ante lucem surgere dicit Psalmus, In vanum est vobis ante lucem surgere. Et quando surgemus? Cum fuerimus humiliati: Surgite posteaquam sedistis. Surrectio exaltationem significat, sessio humilitatem significat. Aliis locis intelligitur sessio in honore iudicandi, aliis locis humilitatem ostendit. Quomodo in honore iudicandi sessio? Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Quomodo in signo humilitatis sessio? Hora sexta Dominus fatigatus sedit ad puteum [Ioan. IV, 6]. Fatigatio Domini, infirmitas Domini fuit, infirmitas virtutis, infirmitas sapientiae: sed ipsa infirmitas, humilitas. Ergo si sedit ex infirmitate, sessio illa humilitatem significat. Et ipsa sessio ipsius, id est humilitas ipsius, ipsa nos fecit salvos; quia, Quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. [I Cor. I, 25]. Ideo dicit in quodam psalmo: Domine, tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam [Psal. CXXXVIII, 2]; id est humilitatem meam, et exaltationem meam. Quid ergo vos ante lucem vultis exaltari, o filii Zebedaei? Sic enim loquamur, et ipsos potius nominemus, qui non nobis irascuntur; quia ideo de illis ista conscripta sunt, ut alii caverent superbiam in qua ipsi correpti sunt . Quid ergo vultis ante lucem surgere? In vanum est vobis. Exaltari vultis, antequam humiliemini? Dominus ipse vester, qui est lux vestra, humiliatus est ut exaltaretur. Audite Paulum dicentem: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quare illi non erat rapina? Quia natura erat, quia hoc natus erat, ut esset aequalis illi a quo genitus est. Sed quid fecit? Propter nos semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec est sessio ipsius. Sed audi resurrectionem: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen [Philipp. II, 6-9]. Iam vos ad illud nomen festinatis; surgite, sed posteaquam sedistis. Surgere vultis, sed primo sedete: et surgens ab humilitate, pervenis ad regnum. Nam si praeripis regnum, cadis a regno antequam surgas. Potestis bibere, inquit, calicem quem ego bibiturus sum? Et illi: Possumus. Et ille: Calicem, inquit, meum bibetis; sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, ait, non est meum dare vobis: aliis paratum est a Patre meo [Matth. XX, 22, 23]. Quid est, non est meum dare vobis? Non est meum dare superbis; hoc enim adhuc erant. Sed si vultis illud accipere, nolite esse quod estis. Aliis paratum est; et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, Alii estote? Prius humiliamini, qui iam vultis exaltari. Intellexerunt ergo humilitatem profuturam sibi, et correcti sunt. Ergo et nos hoc audiamus, quia hoc dicit psalmus iste: Surgite posteaquam sedistis. |
6 | Sed ne quis putet se ad hoc sedere ut honoretur; ut ostenderet quia sessione ista humilitatem voluit commendare; ne quis se putaret iussum esse sedere aut ad iudicandum, aut ad epulandum et gaudendum, et maiorem superbiam ibi quaereret; in significationem humilitatis addidit, Qui manducatis panem doloris. Illi ergo manducant panem doloris, qui gemunt in ista peregrinatione. Ipsi sunt in convalle plorationis. Ascensiones enim facit Deus in corde. Sed ubi illas disponit? Ascensiones, inquit, in corde eius disposuit. Quis? Deus. Si ascensiones in corde, ideo cantant canticum graduum. Humiliemur in saeculo: ascendamus . Quomodo? Corde. Quia ipsa ascensio cordis, a convalle plorationis surgit. In convalle, inquit, plorationis [Psal. LXXXIII, 6, 7]. Quomodo erecti sunt montes, sic sederunt convalles: convalles enim dicuntur loca depressa terrarum: colles autem eminentiora loca, minus tamen quam montes; multum excelsa loca terrarum montes dicuntur. Parum est: non ait, A colle surgite; nec ait, a campo; sed, a convalle, ut sit aliquid humilius quam campus est. Si ergo in convalle plorationis manducas panem doloris, et dicis, Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus [Psal. XLI, 4]? bene surgis, quia sedisti. |
7 | Et quasi diceres, Quando surgemus? modo iubemur sedere; quando erit nostra surrectio, quando fuit Domini. Ad eum attende, qui te praecessit: nam si non ipsum attendis, in vanum est tibi ante lucem surgere. Ipse quando exaltatus est? Cum mortuus est. Ergo et tuam exaltationem post mortem spera, in resurrectione mortuorum spera, quia ille resurrexit et ascendit. Sed ubi dormivit? In cruce. Quando dormivit in cruce, signum gestabat, imo implebat quod significatum est in Adam: quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est, et Eva facta est [Gen. II, 21, 22]; sic et Domino cum dormiret in cruce, latus eius lancea percussum est [Ioan. XIX, 34], et Sacramenta profluxerunt, unde facta est Ecclesia. Ecclesia enim coniux Domini facta est de latere, quomodo Eva facta est de latere. Sed quomodo illa non est facta nisi de latere dormientis, sic ista non est facta nisi de latere morientis. Si ergo ille non resurrexit nisi mortuus, tu exaltationem speras nisi post hanc vitam? Sed ut doceat te iste psalmus, quasi interrogares, Quando surgam? fortassis priusquam sedero? Cum dederit, inquit, dilectis eius somnum. Dat hoc Deus, cum dormierint dilecti eius; tunc surgent dilecti eius, id est Christi. Omnes enim surgent, sed non quomodo dilecti eius. Omnium est resurrectio mortuorum; sed quid ait Apostolus? Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]. Resurgunt illi ad poenas; resurgimus nos quomodo resurrexit Dominus noster, ut sequamur caput nostrum, si membra ipsius sumus. Si autem membra eius sumus, tunc sumus dilecti eius, tunc ad nos pertinet illa resurrectio quae praecessit in Domino, ut lux surrexerit ante nos, nos post lucem: quia in vanum est nobis ante lucem surgere, id est, altitudinem quaerere antequam moriamur; cum Christus lux nostra non sit exlatatus in carne, nisi posteaquam mortuus est. Constituti ergo membra eius, et in membris eius dilecti eius, cum somnum acceperimus, tunc surgemus in resurrectione mortuorum. Unus resurrexit, iam non moriturus. Resurrexit Lazarus [Ioan. XI, 44], sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi [Matth. IX, 25], sed moritura; resurrexit filius viduae [Luc. VII, 15], sed moriturus: resurrexit Christus, non moriturus. Audi Apostolum: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Talem spera resurrectionem; et propter hoc esto christianus, non propter felicitatem terrae huius. Nam si propter felicitatem vitae huius vis esse christianus, quando illa lux tua non hic quaesivit mundanam felicitatem; ante lucem vis surgere; necesse est ut in tenebris perseveres. Mutare, sequere lucem tuam; qua resurrexit , surge: sede prius, et sic surge, cum dederit somnum dilectis eius. |
8 | [vers 3.] Quasi quaereres iterum, Quibus dilectis? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quando dicit, fructus ventris; parturiti sunt filii isti. Est quaedam mulier, in qua spiritualiter ostenditur quod dictum est Evae: In gemitu parturies. Parit enim Ecclesia filios coniux Christi; et si parit, parturit. In cuius figura etiam Eva mater vivorum appellata est [Gen. III, 16, 20]. In membris parturientis erat ille qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. Sed non frustra parturivit, nec frustra peperit: erit semen sanctum in resurrectione mortuorum; abundabunt iusti, qui diffusi sunt modo toto orbe terrarum. Gemit illos Ecclesia, parturit illos Ecclesia: in illa autem resurrectione mortuorum apparebit partus Ecclesiae, transiet dolor et gemitus. Et quid dicetur? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Huius fructus , non, hic fructus; merces huius fructus ventris. Quae est ipsa merces? Resurgere a mortuis. Quae est ipsa merces? Surgere, posteaquam sedisti. Quae est ipsa merces? Laetari posteaquam manducasti panem doloris. Cuius ventris? Ecclesiae: in cuius ventre, quia eius typum Rebecca gestabat, duo illi gemini tanquam duo populi luctabantur [Gen. XXV, 22, 23]. Una mater in visceribus suis dissentientes fratres nondum natos continebat: pulsabant materna viscera discordiis internis; gemebat illa, vim patiebatur; sed pariens discernebat quos geminos praegnans pertulerat. Sic et modo, fratres, quamdiu gemitus datus est Ecclesiae, quamdiu parturit Ecclesia, ipsi sunt intus et boni et mali. Fructus autem ventris in Iacob erat, quia ipsum dilexit mater. Iacob dilexi, dicit Deus, Esau autem odio habui [Malach. I, 2, 3] [Rom. IX, 13]. Ambo de uno utero processerunt; unus amari meruit, alius reprobari. In dilectis ergo eius fructus erit. Ergo merces fructus ventris. |
9 | [vers 4.] Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. Unde enim facta est haereditas ista, fratres? unde facta est tam multa haereditas, de qua dici habet in fine, Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris? Excussi sunt quidam de manu Domini, tanquam sagittae, et ierunt longe, et totam terram impleverunt, unde pullulant sancti. Nam ipsa est haereditas de qua dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Et quomodo ista possessio pertenditur et crescit usque ad fines terrae? Quia sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. De arcu excutiuntur sagittae, et quanto fortior excusserit, tanto longius vadit sagitta. Quid autem fortius excutiente Domino? De arcu suo mandat Apostolos suos: non potuit esse residuum, quo non perveniret sagitta a tam forti excussa; pervenit usque ad fines terrae. Ideo non ultra, quia nihil est ultra generis humani. Nam tantas vires ille habet, ut etiam si ultra esset quo pertenderet sagitta, excuteret illuc sagittam. Sic sunt autem filii excussorum, quomodo et illi excussi. Quaesitum est enim de hoc verbo etiam ab iis qui ante nos ista tractarunt, quare filii excussorum dicti sunt, vel qui sunt intelligendi filii excussorum; et quibusdam visum est, sicut modo dixi, filios excussorum, filios esse Apostolorum. |
10 | Intendat paululum Charitas vestra. Quaesitum est quare excussi Apostoli: dictum est a quibusdam, ideo illos appellatos excussos, quia praecepit eis Dominus, Si exieritis de civitate in qua non audiunt vos, excutite pulverem de pedibus vestris [Matth. X, 14]. Sed ait alius, Non ergo filii excussorum dici debuerunt, sed filii excutientium: excutientes enim illos fecit Dominus, quibus dixit, Excutite pulverem de pedibus vestris; non excussos. Subtiliter quidem quasi contradicere voluit praecedenti sententiae , ille a quo iam ista tractata et dicta erant: verumtamen nos, quantum adiuvat Dominus, quaerentes quomodo recte dici potuerint etiam excussi, quibus ait Dominus, Excutite pulverem de pedibus vestris; invenimus non absurde dici potuisse. Quamvis enim ipsi excuterent, se ipsos excutiebant. Hoc dico: qui excutit, aut se excutit, aut aliquid aliud: si aliquid aliud excutiat, excutiens est, excussus non est; si autem se excutiat, et excutiens est et excussus. Intendite; hoc planius dicam, si potuero. Si aliud excutiat, excutiens est, non excussus; si ab alio excutiatur, excussus est, non excutiens: si autem excutiat seipsum, excutiens est, quia excutit se; et excussus, quia excutitur a se. Quaeritur ergo quos excusserint Apostoli? Utique seipsos: a pedibus enim suis pulverem excusserunt. Sed ait aliquis: Non se excusserunt, sed pulverem. Hoc plane calumniose dicitur. Duobus enim modis dicimus aliquid excuti; sive illud quod inde excutitur, sive illud unde excutitur. Nam et, Excussus est pulvis, dicimus; et, excussa est vestis. Tenent aliqui et excutiunt vestem, et exsilit inde pulvis qui inhaeserat. Quid dicis de pulvere? Excussus est pulvis. Quid dicis de veste? Excussa est vestis. Si ergo et quod inde excutiendo exsiliit, et illud unde exsiliit quod inhaeserat, excussum dicitur; et pulvis excussus est, et Apostoli excussi sunt. Quare ergo non dicantur filii excussorum filii Apostolorum? |
11 | Sed est alia sententia quam praetermittere non debemus. Ideo enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, quia clausum invenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Dicimus excuti etiam aliquid, ut exeat inde quod forte absconditum est. Aliter enim dicimus excuti vestem, ut excutiant inde pulverem; et aliter dicimus excuti saccum, ut illud quod intus latebat, exeat. Ergo intelligo, fratres, quantum possum, filios excussorum fortasse ipsos Apostolos dictos, filios Prophetarum. Prophetae enim clausa sacramenta et operta continebant: excussi sunt, ut inde manifesta procederent. Puta ergo prophetam dixisse, sicut et dixit: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit [Isai I, 3]. Hoc mihi interim ad praesens occurrit, quod de propheta dicerem: si aliud occurrisset, hoc dixissem. Hoc autem audiens homo, si asinum et bovem, et pecora et iumenta quae videt, cogitaverit; nescio quid intus tanquam in involucro positum forinsecus pertractabit; quid ibi sit nescit. Asinus et bos aliquid significant. Quid ergo dicitur homini iam pronuntiare volenti? Exspecta; clausum est quod tangis, excute involucrum: Propheta nescio quid illis velaminibus nominum texit; et nescio quem asinum, nescio quem hovem significat. Nam asinus in figura populi Dei, iumentum Dei est, portans sessorem Dominum ne erret in via: et bos ille de quo dicit Apostolus, Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum, dixit? Sed propter nos Scriptura dicit [I Cor. IX, 9, 10]. Omnis ergo qui praedicat verbum Dei, monet, obiurgat, terret; triturat aream, et bovis implet officium. Veniebat bos de gente Iudaeorum; inde enim praedicatores Apostoli: veniebat et asinus de gente praeputii, id est a Gentibus. Venit enim ut portaret Dominum: et ideo in asino sedit Dominus, qui nunquam portaverat hominem; quoniam ad Gentes Lex non erat missa, nec Prophetae. Ergo quia Dominus noster Iesus Christus cibaria nostra voluit esse, et propterea natus in praesepio collocatus est; Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Sed numquid ista exirent, nisi saccus excuteretur? Nisi prophetia involuta, accedente diligentia discuteretur, numquid operta exirent ad nos? Omnia ergo ista clausa erant, antequam veniret Dominus. Venit Dominus et excussit illa clausa, et manifestata sunt; excussi sunt Prophetae, et generati sunt Apostoli. Quia ergo excussis Prophetis generati sunt, Apostoli filii sunt excussorum. Ipsi in manu potentis positi tanquam sagittae, pervenerunt usque in fines terrae. Unde dici habet in fine: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quia ideo de finibus terrae colligitur ista haereditas: quia, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum; id est, filii Prophetarum Apostoli fuerunt quasi sagittae in manu potentis. Si potens ille, potenter excussit; si potenter excussit, usque in fines terrae pervenerunt quos excussit. |
12 | [vers. 5.] Beatus homo qui implevit desiderium suum ex eis. Eia, fratres mei, quis replet desiderium suum ex eis? Qui non amat saeculum. Qui desiderio saeculi plenus est, non est quo intret quod illi praedicaverunt. Funde quod portas, et capax fiere ad id quod non habes. Id est, desideras divitias; non potes implere ex eis desiderium tuum: desideras honores in terra, desideras ea quae etiam iumentis donavit Deus, hoc est voluptatem temporalem, et salutem corporis, et talia; non ex eis implebis desiderium tuum. Si autem sic desideras, quomodo cervus desiderat ad fontes aquarum [Psal. LI, 2]; si dicis, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]: imples desiderium tuum ex eis; non quia iam illi possunt tale desiderium implere, sed tales imitando venis ad eum qui implevit desiderium ipsorum. |
13 | Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Fratres, in porta loquamur, id est, omnes noverint quid loquamur. Qui enim non vult loqui in porta, latere vult quod loquitur; et forte ideo vult latere, quia malum est. Si fidit, in porta loquatur; sicut dicitur de Sapientia: In portis autem civitatum audenter dicit [Prov. VIII, 3]. Quanto tempore iustitiam innocentes tenuerint, non erubescent: hoc est in porta praedicare. Et quis est qui praedicat in porta? Qui praedicat in Christo; quia Christus est porta qua intramus ad illam civitatem. Mentior, si non ipse dixit, Ego sum ianua [Ioan. X, 9]. Si ianua est, et porta est. Ianua enim dicitur domus; ianua civitatis porta est, porta domus ianua est. Sed forte non bene dicitur porta, si non bene dicitur civitas quae dicta est domus. Utrumque enim paulo ante dictum est: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam; et ne istam domum audiendo parvum aliquid putares, Nisi Dominus, inquit, custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam. Illa est ergo domus quae est civitas. Ipsa ergo habet ianuam tanquam domus, et habet portam tanquam civitas. Qui est ergo ianua domus, ipse est porta civitatis. Ergo si Christus porta civitatis, ille non erubescit qui in Christo stat, et sic praedicat. Qui autem contra Christum praedicat, clauditur contra illum porta. Qui sunt illi qui contra Christum praedicant? Qui negant quia missae sunt sagittae de manu potentis, et pervenerunt usque in fines terrae; et ipsa est haereditas Domini, de qua dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Praedicatum est, auditum est, antequam fieret; et iam factum nolunt agnoscere Qui disputant ergo contra Christum, extra portat sunt; quia suos honores quaerunt, non Christi. Qui autem praedicat in porta, Christi honorem quaerit, non suum; et ideo qui praedicat in porta, dicit: Nolite in me praesumere; non enim per me, sed per portam intrabitis. Illi autem qui volunt homines in seipsos praesumere, nolunt eos intrare per portam: non mirum si clauditur contra illos porta, et otiosi pulsant ut aperiatur. Adestote ergo animo, fratres, etiam propter crastinum sermonem, ex nostra pollicitatione, adiuvante Domino, vobis reddendum ex Evangelio de columba . In cuius nomine promisimus, in illius misericordia reddemus. Sed ut possimus esse idonei redditores, ne audaces fuerimus promissores, orate pro nobis. |