Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXI. SERMO AD PLEBEM.
1 | Sicut amor immundus inflammat animam, et ad terrena concupiscenda et peritura sectanda perituram vocat, et in ima praecipitat, atque in profunda demergit: sic amor sanctus ad superna levat, et ad aeterna inflammat, et ad ea quae non transeunt neque moriuntur, excitat animam, et de profundo inferni levat ad coelum. Habet tamen omnis amor vim suam, nec potest vacare amor in anima amantis; necesse est ducat. Sed vis nosse qualis amor sit? Vide quo ducat. Non ergo monemus ut nihil ametis; sed monemus ne mundum ametis, ut eum qui fecit mundum, libere ametis. Obligata enim anima amore terreno, quasi viscum habet in pennis; volare non potest. Mundata vero ab affectibus sordidissimis saeculi, tanquam extensis pennis et duabus alis resolutis ab omni impedimento, id est, duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi volat. Quo, nisi ad Deum ascendens volando, quia ascendit amando? Quod antequam possit, gemit in terra, si iam inest ei volandi desiderium; et dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam [Psal. LIV, 7]? Quo autem volabit, nisi de mediis scandalis, ubi gemebat etiam iste cuius haec vox est quam commemoravi? De mediis ergo scandalis, a commixtione malorum hominum, a paleis quibus grana commixta sunt, volare vult, ubi non patiatur coniunctionem et societatem iniqui alicuius, sed vivat in sancta societate Angelorum civium in aeterna Ierusalem. |
2 | [vers. 1.] Ideo psalmus iste, quem hodie suscepimus tractandum Sanctitati vestrae, ipsam Ierusalem desiderat, id est, iste qui ascendit in hoc psalmo: est enim, Canticum graduum; quod saepe diximus Charitati vestrae, quia non sunt gradus isti descendentium, sed ascendentium . Ascendere ergo vult iste. Et quo vult ascendere, nisi in coelum? Quid est, in coelum? Utrum ideo vult ascendere, ut sit cum sole et luna et stellis? Absit. Sed est in coelo aeterna Ierusalem, ubi sunt cives nostri Angeli: ab ipsis civibus nostris peregrinamur in terra. In peregrinatione suspiramus; in civitate gaudebimus. Invenimus autem et socios in ista peregrinatione, qui iam viderunt ipsam civitatem, et invitant nos ut curramus ad illam. Ad hos gaudet iste qui et dicit, Iucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus. Fratres, veniat in mentem Charitati vestrae, si qua forte festivitas martyrum et locus aliquis sanctus nominatur, quo certo die turbae confluant ad celebrandam solemnitatem; illae turbae quomodo se exsuscitant, quomodo se hortantur et dicunt: Eamus, eamus. Et quaerunt, Quo eamus? Et dicitur, Ad illum locum, ad sanctum locum. Invicem sibi loquuntur, et tanquam incensi singillatim faciunt unam flammam: et ipsa una flamma facta ex collocutione sese accendentium rapit illos ad locum sanctum, et cogitatio sancta sanctificat eos. Si ergo ad locum temporalem sic rapit amor sanctus; qualis amor debet esse qui concordes rapit in coelum, et dicentes sibi, In domum Domini ibimus? Ergo curramus, curramus, quia in domum Domini ibimus. Curramus, et non fatigemur; quia illuc perveniemus, ubi non lassabimur. Curramus in domum Domini, iucundetur anima nostra in his qui ea nobis dicunt. Qui enim ea nobis dicunt, priores viderunt ipsam patriam, de longinquo clamantes ad posteriores, In domum Domini ibimus: ambulate, currite. Viderunt illam Apostoli, et dixerunt nobis, Currite, ambulate, sequimini; In domum Domini ibimus. Et quid dicit unusquisque nostrum? Iucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus. Iucundatus sum in Prophetis, iucundatus sum in Apostolis. Omnes enim isti dixerunt nobis, In domum Domini ibimus. |
3 | [vers. 2.] Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui currunt, quid debent cogitare? Quasi ibi iam sint, et ibi stent. Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim inde lapsus est, in veritate non stetit [Ioan. VIII, 44]. Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis Ierusalem, In lumine tuo, inquit, videbimuss lumen; non, in lumine meo: et, Apud te, inquit, fon vitae; non, apud me. Et quid adiecit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, non potuerunt stare [Psal. XXXV, 10, 12, 13]. Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter ascende, ut dicas, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi iam inter Angelos indeficiens gaudeas, et fiat in te quod dictum est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Cuius Ierusalem? Solet enim dici et ista Ierusalem; sed ista Ierusalem umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Ierusalem, quando ista Ierusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis huius eloquitur, quia dicit, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem? nonne illa est Ierusalem, cui dixit Dominus, Ierusalem, Ierusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te [Matth. XXIII, 37]? Quid magnum ergo iste concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Ierusalem sic cogitet qui sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Ierusalem matrem nostram [Galat. IV, 26], de qua dicit Apostolus, aeternam in coelis [II Cor, V, 1]. |
4 | [vers. 3.] Audi postremo, noli mihi credere; audi quid sequatur, et quam Ierusalem designet mentibus nostris. Cum enim dixisset, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem; quasi diceretur illi, De qua Ierusalem dicis? de qua Ierusalem loqueris? subiecit statim, Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Fratres, quando dicebat ista David, perfecta erat illa civitas, non aedificabatur. Nescio quam ergo civitatem dicit, quae modo aedificatur, ad quam currunt in fide lapides vivi, de quibus dicit Petrus: Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in domum spiritualem [I Petr. II, 5], id est, templum sanctum Dei. Quid est, lapides vivi coaedificamini? Vivis, si credis: si autem credis, efficeris templum Dei; quia dicit apostolus Paulus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Ipsa ergo modo civitas aedificatur; praeciduntur de montibus lapides per manus praedicantium veritatem, conquadrantur ut intrent in structuram sempiternam. Adhuc multi lapides in manibus artificis sunt; non cadant de manibus artificis, ut possint perfecti coaedificari in structuram templi. Est ergo ista Ierusalem quae aedificatur ut civitas: fundamentum ipsius Christus est. Dicit apostolus Paulus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 17, 11]. Fundamentum quando ponitur in terra, desuper aedificantur parietes, et pondus parietum ad ima tendit, quia in imo positum est fundamentum. Si autem fundamentum nostrum in coelo est, ad coelum aedificemur. Corpora aedificaverunt istam structuram , quam videtis amplam surrexisse, huius basilicae; et quia corpora aedificaverunt, fundamentum in imo posuerunt: quia vero spiritualiter aedificamur, fundamentum nostrum in summo positum est. Illuc ergo curramus, ubi aedificemur; quia de ipsa Ierusalem dictum est, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Sed cuius Ierusalem? Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Parum dixit, ut ostenderet Ierusalem, quia dixit, ut civitas aedificatur; adhuc potest illa corporalis intelligi. Quid si enim existat aliquis et dicat: Iam quidem et cum ista dicerentur temporibus David, et ista cancrentur, erat civitas illa perfecta; sed videbat in spiritu ruituram, et iterum aedificandam. Expugnata est enim illa civitas, et factus est transitus in Babyloniam populi captivati, et dicta est ista in Scripturis, transmigratio in Babyloniam. Et prophetavit Ieremias, post septuaginta annos captivitatis aedificari posse illam civitatem quae destructa erat a debellantibus [Ierem. XXIX, 4, 10]. Forte ait aliquis: Hoc videbat David in spiritu, ruituram civitatem Ierusalem a debellantibus, et iterum posse post septuaginta annos aedificari; et ideo dixit, Ierusalem quae aedificatur ut civitas: noli ergo putare illam civitatem esse dictam quae constat ex sanctis, tanquam ex lapidibus vivis. Quid sequitur, ut tollat totam dubitationem? Ait enim, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Sed quam dico Ierusalem? Numquid istam, inquit, quam videtis stare corporeis parietibus erectam? Non; sed Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Quare non civitas, sed ut civitas; nisi quia ista structura parietum, quae erat in Ierusalem, visibilis civitas erat, sicut proprie dicitur ab omnibus civitas: illa autem aedificatur tanquam civitas, quia et illi qui in eam intrant, tanquam vivi lapides sunt; non enim vere lapides sunt? Sicut illi ut lapides, non lapides; sic illa ut civitas, non civitas; quia dixit, aedificatur. Nomine quippe aedificii, structuram compagemque corporum atque parietum voluit intelligi. Nam civitas proprie in hominibus habitantibus intelligitur. Sed manifestavit nobis civitatem se urbem dixisse, quia dixit, aedificatur. Et quia aedificium spirituale similitudinem quamdam habet aedificii corporalis, ideo aedificatur ut civitas. |
5 | Sed dicat quod sequitur, et auferat omnem dubitationem, quia non carnaliter debemus accipere, Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Cuius participatio eius in idipsum. Iam ergo, fratres, quisquis erigit eciem mentis, quisquis deponit caliginem carnis, quisquis mundat oculum cordis, elevet, et videat idipsum. Quid est idipsum? Quomodo dicam, nisi idipsum? Fratres, si potestis, intelligite idipsum. Nam et ego quidquid aliud dixero, non dico idipsum. Conemur tamen quibusdam vicinitatibus verborum et significationum perducere infirmitatem mentis ad cogitandum idipsum. Quid est idipsum? Quod semper eodem modo est; quod non modo aliud, et modo aliud est. Quid est ergo idipsum, nisi, quod est? Quid est quod est? Quod aeternum est. Nam quod semper aliter atque aliter est, non est, quia non manet: non omnino non est, sed non summe est. Et quid est quod est, nisi ille qui quando mittebat Moysen, dixit illi: Ego sum qui sum? Quid est hoc, nisi ille qui cum diceret famulus eius, Ecce mittis me: si dixerit mihi populus, Quis te misit? quid dicam ei? nomen suum noluit aliud dicere, quam, Ego sum qui sum; et adiecit et ait, Dices itaque filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Ecce idipsum, Ego sum qui sum, Qui est, misit me ad vos. Non potes capere; multum est intelligere, multum est apprehendere. Retine quod pro te factus est, quem non posses capere. Retine carnem Christi, in quam levabaris aegrotus, et a vulneribus latronum semivivus relictus, ut ad stabulum perducereris [Luc. X, 30, 34], et ibi sanareris. Ergo curramus ad domum Domini, et perveniamus ad civitatem ubi stent pedes nostri; civitatem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Quid enim debes tenere? Quod pro te factus est Christus, quia ipse est Christus; et ipse Christus recte intelligitur, Ego sum qui sum, quo modo est in forma Dei. Ubi non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo [Philipp. II, 6], ibi est idipsum. Ut autem efficiaris tu particeps in idipsum, factus est ipse prior particeps tui; et Verbum caro factum est, ut caro participet Verbum. Quia vero quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis [Ioan. I, 14], ex semine venit Abraham; promissum est autem Abrahae et Isaac et Iacob, quod in semine eorum benedicerentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]; et inde videmus Ecclesiam toto orbe diffusam: loquitur ad infirmos Deus. Firmitatem cordis quaesivit, cum diceret, Ego sum qui sum: firmitatem cordis quaesivit, et aciem contemplationis erectam, cum dixit, Qui est, misit me ad vos. Sed nondum habes forte contemplationem: noli deficere, noli desperare. Qui est, voluit esse homo, ut tu es; et ideo secutus ait Moysi quasi expavescenti nomen. Quod nomen? Quod est, Est. Et dixit, inquit, Dominus ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: hoc mihi nomen est in aeternum [Exod. III, 13-15]. Noli de te desperare, quia dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me ad vos: quia tu modo fluctuas, et mutabilitate rerum et varietate mortalitatis humanae percipere non potes quod est idipsum. Ego descendo, quia tu venire non potes. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. In semine Abraham spera aliquid, ut confirmari possis ad videndum qui venit ad te in semine Abrahae. |
6 | Ergo hoc est idipsum de quo dictum est, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 27 ] [et 28]. Ecce idipsum, cuius anni non deficient. Fratres, nonne anni nostri quotidie deficiunt, nec stant omnino? Nam et qui venerunt, iam non sunt; et qui futuri sunt, nondum sunt: iam illi defecerunt, et illi defecturi venturi sunt. In hoc ergo ipso uno die, fratres, ecce modo quod loquimur in momento est. Praeteritae horae transierunt, futurae nondum venerunt; et cum venerint, et ipsae transibunt et deficient. Qui sunt anni qui non deficiunt, nisi qui stant? Si ergo ibi anni stant, et ipsi anni qui stant unus annus est, et ipse unus annus qui stat unus dies est; quia ipse unus dies nec ortum habet nec occasum, nec inchoatur ab hesterno, nec excluditur a crastino, sed stat semper ille dies: et quod vis vocas illum diem; si vis, anni sunt; si vis, dies est; quodcumque cogitaveris, stat tamen: ipsius stabilitatis participat illa civitas cuius participatio est in idipsum: merito ergo, quia illius stabilitatis fit particeps, dicit iste qui illuc currit, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Omnia enim ibi stant, ubi nihil transit. Vis et tu ibi stare et non transire? Illuc curre. Idipsum nemo habet ex se. Intendite, fratres. Quod corpus habet, non est idipsum; quia non in se stat. Mutatur per aetates, mutatur per mutationes locorum ac temporum, mutatur per morbos et defectus carnales: non ergo in se stat. Corpora coelestia non in se stant: habent quasdam mutationes suas, etsi occultas; certe de locis in loca mutantur, ascendunt ab oriente in occidentem, et rursus circumeunt ad orientem: non ergo stant, non sunt idipsum. Anima humana nec ipsa stat. Quantis enim mutationibus et cogitationibus variatur! quantis voluptatibus immutatur! quantis cupiditatibus diverberatur atque discinditur ! Mens ipsa hominis, quae dicitur rationalis, mutabilis est, non est idipsum. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo nescit; modo meminit, modo obliviscitur: ergo idipsum nemo habet ex se. Qui voluit ex se habere idipsum, ut quasi ipse sibi esset idipsum, lapsus est: cecidit angelus, et factus est diabolus. Propinavit homini superbiam, deiecit secum invidentia eum qui stabat. Isti sibi voluerunt idipsum esse; sibi principari, sibi dominari voluerunt: noluerunt habere verum Dominum, qui vere est idipsum, cui dictum est, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es. Iam ergo post tantum languorem, post tantos morbos, difficultates, labores, redeat anima humiliata ad idipsum: et sit in illa civitate cuius participatio eius in idipsum. |
7 | [vers. 4.] Illuc enim ascenderunt tribus. Quaerebamus enim quo ascendat qui cecidit; quia diximus, ascendentis hominis vox est, ascendentis Ecclesiae. Putamusne quo ascendit? quo it? quo erigitur? Illuc ascenderunt, inquit, tribus. Quo ascenderunt tribus? In civitatem cuius participatio eius in idipsum. Ergo illuc ascenditur, in Ierusalem. Homo autem qui descendebat de Ierusalem in Iericho, incidit in latrones [Luc. X, 30]. Non descenderet, et non incideret in latrones. Quia vero descendendo incidit in latrones, ascendendo veniat ad Angelos. Ascendat ergo, quia ascenderunt tribus. Sed quae sunt tribus? Multi noverunt, multi non noverunt. Sed et nos qui novimus, descendamus ad illos qui non noverunt tribus, ut nobiscum ascendant quo ascenderunt tribus. Tribus alio nomine dici possunt curiae, sed non proprie. Itaque tribus uno nomine alio proprie dici non possunt; sed vicino dicuntur curiae. Nam proprie si dixerimus curias, non intelliguntur nisi curiae quae sunt in civitatibus singulis singulae; unde curiales et decuriones, id est, quod sint in curia vel decuria: et nostis quia tales curias singulas habent singulae civitates. Sunt autem vel erant aliquando in istis quoque civitatibus curiae etiam populorum; et una civitas multas curias habet, sicut Roma triginta quinque curias habet populi. Hae dicuntur tribus. Has populus Israel duodecim habebat, secundum filios Iacob. |
8 | Duodecim tribus erant populi Israel: sed erant ibi mali, et erant ibi boni. Quam enim malae tribus quae crucifixerunt Dominum? Quam bonae tribus quae cognoverunt Dominum? Illae ergo tribus quae crucifixerunt Dominum, tribus sunt diaboli. Cum ergo hic diceret, Illuc enim ascenderunt tribus; ne omnes tribus intelligeres, addidit, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Quae cognoverunt Dominum. Ex ipsis enim duodecim tribubus malis, erant ibi boni de bonis tribubus quae cognoverunt fabricatorem civitatis; et ipsa erant grana inter illas tribus, quae inter paleas commixta sunt. Ascenderunt autem, non cum paleis, sed tribus purgatae, electae, quasi tribus Domini. Illuc ascenderunt tribus, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Testimonium Israel. Hoc quid sit, fratres, audite: Testimonium Israel, id est, in quibus cognoscatur quia est vere Israel. Quid est enim Israel? Interpretatio nominis eius dicta est iam, et saepe dicatur: forte enim etsi recens dicta est, excidit. Dicendo, nos faciamus ut non excidat etiam eis qui legere non noverunt aut noluerunt: nos simus codex ipsorum. Israel, Videns Deum interpretatur; imo diligentius discusso verbo, sic interpretatur, Israel. Est videns Deum : utrumque, est videns Deum. Quia homo in se non est: mutatur enim et vertitur, si non participet eius qui est idipsum. Tunc est, quando videt Deum. Tunc enim est, quando videt eum qui est; et videndo eum qui est, fit et ipse pro modo suo ut sit. Ergo ipse est Israel, Israel est videns Deum. Superbus ergo non est Israel: quia non est participatio eius in idipsum; quia ipse sibi vult esse in idipsum. Qui sibi vult esse principium non est Israel. Omnis ergo fictus non est Israel, quia omnis superbus necesse est ut fictus sit. Hoc dico, fratres; necesse est ut omnis superbus velit videri quod non est: aliter, fratres mei, non potest. Et utinam sic vellet superbus videri quod non est, ut vellet videri, verbi causa, choraula, cum choraula non esset. Cito enim probaretur; diceretur ei : Canta; videamus utrum choraula sis. Non posset; inveniretur falso se videri voluisse quod non erat. Si diceret se eloquentem, diceretur ei: Loquere, et proba. Si locutus fuerit, invenitur non hoc esse quod professus est. Superbus, quod peius est, iustum se vult videri, cum non sit; et quia iustitiam intelligere difficile est, difficile est superbos agnoscere. Volunt ergo superbi videri quod non sunt: ideo non est participatio eorum in idipsum; non pertinent ad Israel, qui est videns Deum. Quis ergo pertinet ad Israel? Qui est particeps in idipsum. Quis est qui participat in idipsum? Qui confitetur se non esse quod Deus est, et ab illo habere quod bonum potest habere; a se autem non esse nisi peccatum, ab illo sibi esse iustitiam. Talis est in quo dolus non est. Et Dominus videns Nathanaelem, quid ait? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I, 47]. Si ergo verus Israelita, in quo dolus non est, tribus illae ascendunt ad Ierusalem, in quibus dolus non est. Et ipsae sunt testimonium Israel; id est, per illas agnoscitur quia erant grana inter illam paleam, quando area cum videretur, tota palea putabatur. Erant ergo ibi grana: sed cum ascenderint in sublimitatem illam splendoris, cum fuerit area ventilata [Matth. III, 12], tunc erit testimonium Israel; tunc dicent omnes mali, Vere quia erant ibi iusti inter malos, quando nobis omnes mali videbantur, et quales nos eramus, tales omnes putabamus. Testimonium Israel. Quo ascendunt? quare ascendunt? Ad confitendum nomini tuo, Domine. Magnificentius dici non potest. Sicut superbia praesumit, sic humilitas confitetur. Quomodo praesumptor est qui vult videri quod non est; sic confessor est qui non vult videri quod est ipse , et amat quod est ille. Ad hoc ergo ascendunt Israelitae, in quibus dolus non est, quia sunt vere Israelitae, quia in ipsis est testimonium Israel; ad hoc ascendunt, ad confitendum nomini tuo, Domine. |
9 | [vers. 5.] Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium. Mirum aenigma, mira quaestio, si non intelligatur. Sedes dicit, quos Graeci thronos appellant. Thronos Graeci sellas dicunt, tanquam honorabiles. Ergo, fratres mei, non est mirum si sedeant homines in sedibus, in sellis: ut autem ipsae sedes sedeant, quomodo possumus intelligere? Tanquam si dicat aliquis: Sedeant hic cathedrae, aut sedeant hic sellae. In sella sedetur, in sedibus sedetur, in cathedris sedetur; non ipsae sedes sedent. Quid est ergo hoc, Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium? Certe soletis audire, Deo dicente, Coelum mihi thronus est; terra autem scabellum pedum meorum [Isai. LXVI, 1.] Latine autem totum sic dicitur, Coelum mihi sedes est. Qui sunt isti, nisi iusti? qui sunt coeli, nisi iusti? Qui coelum, ipsi coeli: quia quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; sic sunt multae, ut una sit: sic ergo et iusti; ita sunt iusti coelum, ut coeli sint. In ipsis autem sedet Deus, et de ipsis iudicat Deus. Et non sine causa dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei. Apostoli enim facti sunt coelum. Unde facti sunt coelum? Quia iustificati. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]; sic iustificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Erant ergo, erant illi coelum, et enarrabant gloriam Dei. Nam ut noveritis ipsos dictos coelum, ibi ait in ipso psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 2, 5]. Quaeris, quorum; et invenies, coelorum. Si ergo coelum sedes Dei, Apostoli autem coelum; et ipsi facti sunt sedes Dei, ipsi sunt thronus Dei. Dictum est alio loco: Anima iusti, thronus sapientiae. Magna res, magna res dicta est: Thronus sapientiae anima iusti; id est, in anima iusti sedet sapientia tanquam in sella sua, tanquam in throno suo, et inde iudicat quidquid iudicat. Ergo erant throni sapientiae, et ideo dixit illis Dominus: Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Sic et ipsi sedebunt super duodecim sedes, et ipsi sunt sedes Dei: de illis quippe dictum est, Ibi enim sederunt sedes. Quoniam ibi sederunt sedes. Qui sederunt? Sedes. Et qui sunt sedes? De quibus dictum est, Anima iusti, sedes sapientiae. Qui sunt sedes? Coeli. Qui sunt coeli? Coelum. Quod est coelum? De quo dicit Dominus, Coelum mihi sedes est. Et ipsi iusti sunt sedes, et habent sedes; et in illa Ierusalem sedebunt sedes. Ad quam rem? In iudicium. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, o vos sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Quos iudicantes? Infra qui sunt in terra. Qui iudicabunt? Qui facti sunt coelum. Illi autem qui iudicabuntur, in duas partes dividentur; una ad dexteram, altera ad sinistram erit. Iudicabunt cum Christo sancti. Veniet enim in iudicium cum senioribus populi, ait Isaias [Isai. III, 14]. Alii sunt ergo qui cum illo iudicabunt; alii qui ab illo iudicabuntur, et ab illis qui cum eo iudicabunt. Dividentur ergo isti in duas partes: una ponetur ad dexteram, cui enumerabuntur eleemosynae quas fecerunt; alia ponetur ad sinistram, cui enumerabitur crudelitas, et sterilitas misericordiae. Et illis ad dexteram constitutis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quare? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Et illi: Quando te vidimus esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 31, 45]. Ergo quid est, fratres? Illi iudicabunt de quibus dictum est ut fiant amici de mammona iniquitatis; ut et ipsi, inquit, recipiant vos in aeterna tabernacula [Luc. XVI, 9]. Sancti sedebunt cum Domino attendere qui fecerunt misericordiam, et assument illos separatos in dexteram in regnum coelorum: et ipsa est pax Ierusalem. Quae est pax Ierusalem? Ut opera misericordiae corporalia iungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Ait enim Apostolus, qui rationem dati et accepti dixit esse istas eleemosynas [Philipp. IV, 15]; ait ergo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus [I Cor. IX, 11]? Et de ipsa re ait alio loco, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi. Quare. Qui multum, non abundavit? Quia quod plus habebat, dedit indigenti. Et quid est, Qui modicum, non defuit illi? Quia accepit ab illo qui abundavit, ut fiat, inquit, aequalitas [II Cor. VIII, 15, 14]. Ipsa est pax de qua dicitur, Fiat pax in virtute tua. |
10 | [vers. 6.] Namque cum dixisset, Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium, sedes super domum David, id est, super familiam Christi, cui dederunt in tempore cibaria; statim tanquam ipsis sedibus ait, Interrogate quae ad pacem sunt Ierusalem. O vos sedes, qui iam sedetis ut iudicetis, et facti estis sedes Domini iudicantis (quoniam qui iudicant, interrogant; qui iudicantur, interrogantur), Interrogate, inquit, quae sunt ad pacem Ierusalem. Interrogando quid invenient? Alios fecisse misericordiam, alios non fecisse. Quos invenient fecisse misericordiam, ipsos vocabunt ad Ierusalem; quia ipsa sunt ad pacem Ierusalem. Dilectio fortis res, fratres; dilectio fortis res. Vultis videre quam sit fortis dilectio? Quisquis per aliquam necessitatem non potuerit implere quod iubet Deus, amet illum qui implet, et in illo implet. Intendat Charitas vestra. Verbi gratia, uxorem habet, quam dimittere non potest; oportet ut obtemperet Apostolo dicenti, Uxori vir debitum reddat; et, Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Venit in mentem quia melior est illa vita de qua dicit idem apostolus, Vellem omnes esse sicut meipsum [I Cor. VII, 3, 27, 7]. Attendit eos qui hoc fecerunt; amat eos, et in ipsis implet quod in se non potest. Fortis res est dilectio. Ipsa est virtus nostra; quia si in illa non fuerimus, nihil prodest quidquid aliud habuerimus. Si linguis hominum loquar, dicit Apostolus, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum quasi aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Adiungit aliud magnum: Quod si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [Id. XIII, 1, 3]. Si autem sit sola charitas, quae non inveniat quod distribuat pauperibus, diligat: solum calicem aquae frigidae det [Matth. X, 42]; tantum illi imputabitur, quantum Zacchaeo qui dimidium patrimonii donavit pauperibus [Luc. XIX, 8]. Quare hoc? Ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabitur? Tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar charitas. |
11 | Illi ergo interrogant; vos cogitate quid estis. Iam ecce dictum est nobis, In domum Domini ibimus. Iucundati sumus certe in his qui dixerunt nobis, In domum Domini ibimus. Videte ergo si imus. Non enim pedibus imus, sed affectibus. Videte si imus; interroget se unusquisque vestrum qualis est erga pauperem sanctum, erga indigentem fratrem, qualis est erga indigentem mendicum: videat si viscera eius non sunt angusta. Quia interrogare te habent sedes quae sedebunt in iudicium, et debent invenire quae sunt ad pacem Ierusalem. Et quomodo interrogant? Tanquam sedes Dei. Deus interrogat. Si Deum latet aliquid, et illas sedes aliquid interrogantes fugere potest. Interrogate quae sunt ad pacem Ierusalem. Sed quae sunt ad pacem Ierusalem? Et abundantia, inquit, his qui diligunt te. Ad ipsam Ierusalem convertit vocem. Abundantia est illis qui diligunt eam. Abundantia ex inopia: hic inopes, ibi abundantes; hic infirmi, ibi firmi; hic egeni, ibi divites. Unde facti divites? Quia dederunt hic quod acceperunt a Deo ad tempus, et acceperunt ibi quod postea Deus retribuet in aeternum. Hic, fratres mei, et divites pauperes sunt. Bonum est diviti ut agnoscat se pauperem: si enim plenum se putat, tumor est ille , non plenitudo. Agnoscat se inanem, ut possit impleri. Quid habet? Aurum. Quid nondum habet? Vitam aeternam. Attendat quid habeat, et videat quid non habeat. Fratres, ex eo quod habet, det, ut accipiat quod non habet; emat ex eo quod habet, illud quod non habet. Et abundantia his qui diligunt te. |
12 | [vers. 7.] Fiat pax in virtute tua. O Ierusalem! o civitas quae aedificaris ut civitas, cuius participatio tua in idipsum, fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua; quia virtus tua, dilectio tua. Audi Cantica canticorum: Valida est sicut mors dilectio [Cant. VIII, 6]. Magnum verbum, fratres, Valida est sicut mors dilectio. Magnificentius exprimi non potuit fortitudo charitatis, quam ut diceretur, Valida est sicut mors dilectio. Quis enim resistit morti, fratres? Intendat Charitas vestra. Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus, resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil illa fortius. Propterea viribus eius charitas comparata est, et dictum est, Valida est sicut mors dilectio. Et quia ipsa charitas occidit quod fuimus, ut simus quod non eramus; facit in nobis quamdam mortem dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dicebat, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]: ipsa morte mortui erant quibus dicebat, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 3]. Valida est sicut mors dilectio. Si ergo valida est, fortis est et magnae virtutis, et ipsa est virtus, et per ipsam reguntur infirmi a firmis, terra a coelo, populi a sedibus; ideo, Fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua. Et per istam virtutem, per istam dilectionem, per istam pacem, fiat abundantia in turribus tuis: id est, in excelsis tuis. Pauci enim sedebunt in iudicio; sed multi ad dexteram positi facient populum civitatis illius. Multi enim pertinebunt ad singulos quosque excelsos, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna; et erit abundantia in turribus eius. Plenitudo autem deliciarum et sufficientia divitiarum ipse Deus, ipse idipsum, ipse cuius participatio est civitatis in idipsum: ipsa erit et abundantia nostra. Sed unde? Per charitatem, hoc est, per virtutem. In quo autem est charitas, fratres? Qui non sua quaerit in hac vita [Philipp. II, 4, 21]. Audi Apostolum habentem charitatem: ait, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. Ubi est ergo quod dixisti, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem [Galat. I, 10]? et modo dicis te placere, modo hortaris ut et illi placeant? Sed non ibi posuit finem, ut quis propter se, non propter charitatem placeat. Qui gloriam suam quaerit, non quaerit salutem aliorum. Ait enim: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant [I Cor. X, 32, 33]. |
13 | [vers. 8.] Ideo et hic cum de charitate diceret: Propter fratres meos, inquit, et propinquos meos, loquebar autem pacem de te. O Ierusalem, civitas cuius participatio in idipsum, ego in hac vita et in hac terra, ego pauper, peregrinus et gemens, nondum perfruens pace tua, et praedicans pacem tuam; non propter me illam praedico, sicut haeretici, qui quaerentes gloriam suam dicunt, Pax vobiscum: et pacem non habent quam populis praedicant. Si enim haberent pacem, non conscinderent unitatem. Ego, inquit, loquebar pacem de te. Sed quare? Propter fratres meos et propinquos meos: non propter honorem meum, non propter pecuniam meam, non propter vitam meam; nam, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Sed loquebar pacem de te, propter fratres meos et propinquos meos. Nam cupiebat ipse dissolvi, et esse cum Christo: et qui ista praedicaret propinquis et fratribus, Manere, inquit, in carne, necessarium propter vos [Philipp. I, 21, 23, 24]. Propter fratres meos et propinquos meos, loquebar autem pacem de te. |
14 | [vers 9.] Propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Non propter me quaesivi bona: nam non tibi quaererem, sed mihi; ideo nec ego haberem, quia non tibi quaererem: sed, Propter domum Domini Dei mei, propter Ecclesiam, propter sanctos, propter peregrinos, propter inopes, ut ascendant; quia dicimus eis, In domum domini ibimus: propter ipsam domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Haec, fratres, prolixiora et necessaria carpite, manducate, bibite; convalescite, currite, apprehendite. |