monumenta.ch > Augustinus > 119
    >>> IN PSALMUM CXX.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXIX. SERMO AD PLEBEM.

1 [vers. 1.] Brevis Psalmus est, et valde utilis, quem modo nobis cantatum audivimus, et cantando respondimus. Non diu laborabitis in audiendo, nec infructuose laborabitis in operando. Est enim, sicut eius titulus praenotatur, Canticum graduum. Graece scriptum est, ἀναβαθμῶν. Gradus vel descendentium sunt vel ascendentium: sed gradus quomodo in his psalmis positi sunt, ascendentes significant. Intelligamus ergo tanquam ascensuri: nec ascensiones pedibus corporalibus quaeramus, sed sicut in alio psalmo scriptum est, 'Ascensiones in corde eius disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit' [Psal. LXXXIII, 6 ] [et 7]. Dixit 'ascensiones;' ubi? Id est, 'in corde.' Unde? A 'convalle plorationis.' Et iam quo ascendatur, tanquam deficit sermo humanus, nec explicari potest, forte nec cogitari. Audistis modo, cum Apostolus legeretur, 'Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit' [I Cor. II, 9]. 'In cor hominis non ascendit;' cor hominis illuc ascendat. Ergo quia 'oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit;' quomodo dici posset quo ascendendum est? Ideo cum dici non posset, ait, In locum quem disposuit. Quid tibi plus dicturus sum, ait homo per quem Spiritus sanctus loquebatur? in locum talem, aut locum talem? Quidquid dixero, terrenum cogitas, humi [Er.: Quando illi ovum invito, vel calicem salutarem porrigo saucio: et quomodo reficiam? Quid invenio, ne inedia deficiat et ad sanitatem perveniat? Hortor, etc. Tres Mss.: Quando illi ovum do vel invito, calice salutari se sauciat, quomodo reficiam? Quando invenio, etc. Vatic et Colb.: Quando illi do vel invito calicem salutaris sueci, et quomodo reficiam, etc. Alii nonnulli: Quando illi opto vel invito ut calicem salutaris accipiat. Quidam, Quomodo illi vinum do, etc.] repis, carnem portas: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Cui loquar? quis auditurus est? quis capiet ubi erimus post hanc vitam, si in corde ascenderimus? Quia ergo nemo, spera [Venator hic loci est, qui cum bestiis in arena congrediebatur.] aliquem ineffabilem beatitudinis locum, quem tibi [Ita Colb. codex et ad eam lectionem prope accedunt aliquot Mss. At Edd.: Ille vincit talem, et cum vincit, pronuntiat.] disposuit qui ascensiones etiam in corde tuo disposuit. Sed ubi? In convalle plorationis. Convallis humilitatem significat; mons celsitudinem significat. Est mons quo ascendamus, spiritualis quaedam celsitudo. Et quis est iste mons quo ascendimus, nisi Dominus Iesus Christus? Ipse tibi fecit, patiendo, convallem plorationis, qui fecit, manendo, montem ascensionis. Quid est vallis plorationis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid est vallis plorationis? Praebuit percutienti se maxillam; saturatus est opprobriis [Thren. III, 30]. Quid est vallis plorationis? Colaphizatus est, sputis illinitus, spinis coronatus, crucifixus est. Haec est vallis plorationis unde tibi ascendendum est. Sed in quo ascendendum est? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14]. Sic descendit ad te, ut maneret in se: descendit ad te, ut fieret tibi convallis plorationis; mansit in se, ut esset tibi mons ascensionis. Erit, inquit Isaias, in novissimis diebus manifestus mons [Edd., dedit. At plerique Mss., edit, vel, edidit.] Domini, paratus in cacumine montium [Isai. II, 2]. Ecce quo ascendendum est. Sed noli aliquid terrenum cogitare, nec quia montem audisti, alta quaedam cogites terrae: nec cum saxum audis aut petram, duritia a te intelligatur; nec cum audis leonem, cogites feritatem; nec cum audis agnum, cogites pecus. Nihil horum est in se, et omnia factus est pro te. Hinc ergo ascendendum est, illuc ascendendum; ab exemplo ipsius, ad divinitatem ipsius. Exemplum enim tibi fecit humiliando se. Nam qui nolebant a convalle plorationis ascendere, compressi sunt ab ipso. Praepropere enim volebant habere ascensum, honores altos cogitabant, viam humilitatis non cogitabant. Intelligat Charitas vestra quod dico, duos discipulos voluisse ad latera Domini, unum ad dexteram, alterum ad sinistram sedere: vidit eos Dominus praepropere et praepostere de honoribus cogitare, cum prius discere deberent humiliari, ut exaltarentur; et ait eis Dominus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Matth. XX, 21, 22]? Ipse enim in convalle plorationis bibiturus erat calicem passionis: illi autem non attendentes humilitatem Christi, comprehendere volebant altitudinem Christi. Revocavit illos ad viam, tanquam aberrantes; non ut negaret illis quod vellent, sed ut ostenderet qua venirent.
2 Itaque, fratres mei, hunc psalmum ascensionis cantemus ascensuri in corde; quia ut ascendamus descensum est ad nos. Nam vidit scalas Iacob, et in ipsis scalis demonstrati sunt ei ascendentes et descendentes [Gen. XXVIII, 12]: utrumque vidit. Possumus putare ascendentes visos, proficientes; descendentes, deficientes: quia et revera invenimus hoc in populo Dei; alii proficiunt, alii deficiunt. Poterant istos significare illae scalae, sed forte melius intelliguntur omnes boni in illis scalis, et ascendentes et descendentes. Non enim frustra non dictum est cadentes, sed descendentes. Multum autem interest inter descendere et cadere. Nam quia cecidit Adam, ideo descendit Christus: ille cecidit, ille descendit; ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Non autem ipse solus descendit: et quidem de coelo ipse solus descendit; sed multi imitantes eum sancti descendunt ad nos, et descenderunt ad nos. Nam in quadam altitudine cordis habitabat Apostolus, cum diceret: Sive enim mente excessimus Deo. Iam quod mente excesserat, Deo excesserat. Excedens enim mente omnem humanam fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecumque nascendo et occidendo vanescunt, transeuntia haec; habitabat corde in quadam ineffabili contemplatione, quantum poterat, de qua dicit quia audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui [II Cor. XII, 4]. Sed tibi illa loqui non posset: ipse autem videre illa utcumque posset, quae tibi loqui non posset. Itaque si semper manere vellet in eo quod videbat, et loqui non poterat, te non levaret ubi et tu posses videre. Quid autem fecit? Descendit. Nam ibi ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis [Id. V, 13]. Quid est, temperantes sumus? Sic loquimur, ut capere possitis. Quia et Christus talem se fecit nascendo et patiendo, ut possent de illo homines loqui: quia de homine homo facile loquitur. De Deo homo quando loquitur sic, quomodo Deus est? Homo autem de homine facile loquitur. Ut ergo magni descenderent ad parvos, et non illis tamen loquerentur nisi magnum; ipse qui magnus erat, factus est parvus, ut de illo magni [Plerique Mss., clamorem.] parvis loquerentur. Audistis modo quod dico, cum Apostolus legeretur. Si autem advertistis [Sic Mss. At Edd., malarum.], dixit hoc: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ergo spiritualibus in excelsis loquitur; carnalibus autem ut loquatur, descendit. Nam ut sciatis quia cum descendit, de illo qui descendit loquitur; ecce Ioannes manentem in se loquitur: 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.' Cape, si potes; arripe, cibus est. Sed dicturus es mihi, Ille quidem cibus est, sed ego infans sum, lactandus sum, ut idoneus fieri possint ad manducandum cibum. Ergo quia tu lacte nutriendus es, ille autem cibus est, ipse cibus per carnem tibi traiectus est ad fauces. Quomodo ergo cibum mater comedit, ut per carnem traiiciat ad infantem lac factum; sic cibus Angelorum Dominus Verbum caro factum est, et factus est lac: et dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis [I Cor. III 1, 2]. Ergo dando lac descendit ad parvulos; et quia descendit, descendentem dedit [Edd., si minus est. At Mss., si munus est: hoc est, si ludi eduntur.]. Ait enim: Numquid dixi me aliquid inter vos scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum [Id. II, 2]? Quia si diceret tantum, Iesum Christum, est Iesus Christus etiam secundum divinitatem, secundum id quod erat Verbum apud Deum, Filius Dei Iesus Christus: sed hunc, id est, hoc modo dictum, parvuli non capiunt. Quomodo ergo capiunt qui lac capiunt? Iesum Christum, inquit, et hunc crucifixum. Suge quod pro te factus est, et crescis ad id quod est. Sunt ergo ascendentes et descendentes. In illis scalis et ascendentes sunt et descendentes. Ascendentes qui sunt? Qui proficiunt ad intellectum spiritualium. Descendentes qui sunt? Qui quamvis, quantum homines possunt, fruantur intelligentia spiritualium; tamen descendunt ad parvulos, ut talia eis dicant, qualia possunt capere, et lacte nutriti possint idonei fieri et validi ad capiendum cibum spiritualem. Isaias, fratres, etiam ipse ad nos de descendentibus fuit: nam et ipsi gradus eius descendentis apparent. Cum enim diceret de Spiritu sancto, 'Requiescet,' inquit, 'super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris Domini' [Isai. XI, 2, 3]: a sapientia coepit, et usque ad timorem descendit: Quomodo ille qui docebat, a sapientia descendit usque ad timorem; tu qui discis, si proficis, a timore ascende ad sapientiam: scriptum est enim, Initium sapientiae timor Domini [Prov. I, 7]. Iam ergo Psalmum audite. Ecce ante oculos nostros ponamus ascensurum hominem: ubi ascensurum? In corde. Unde ascensurum? Ab humilitate, id est a convalle plorationis. Quo ascensurum? Ad illud ineffabile quod cum dici non posset, dictum est, In locum quem disposuit.
3 Cum ergo sic homo coeperit disponere ascensum; hoc dico apertius, cum coeperit homo christianus cogitare proficere, incipit pati linguas adversantium. Quicumque illas nondum passus est, nondum profecit: quicumque illas non patitur, nec conatur proficere. Vult nosse quid dicamus? Imo quid audiamus simul, experiatur. Incipiat proficere, incipiat velle ascendere, velle contemnere terrena, fragilia, temporalia [Omnes fere Mss., adducatur ad curiositatem.], felicitatem saeculi pro nihilo habere, Deum solum cogitare, lucris non gaudere, damnis non contabescere, omnia etiam sua velle vendere et pauperibus tribuere, et sequi Christum; videamus quemadmodum patiatur linguas detrahentium [Tres Mss.: En venit veritas sublato, etc.] et multa contradicentium, et quod est gravius, quasi consulendo a salute avertentium. Qui enim consulit alicui, ad salutem consulit, ad id quod prodest consulit; ille autem quasi consulens, retrahit a salute. Quia ergo videtur habere pallium consulentis, et habet venenum perimentis, lingua dolosa dicta est. Ascensurus ergo, contra ipsas linguas primo Deum deprecatur: ait enim, Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Unde illum exaudivit? Ut iam constitueret eum ad gradus ascendendi.
4 [vers. 2.] Et quia iam ascensurus est exauditus, quid orat? Domine, erue animam meam a labiis iniustis et a lingua dolosa. Quae est lingua dolosa? Subdola, habens imaginem consulendi, et perniciem nocendi. Ipsi sunt qui dicunt: Et tu hoc facturus es, quod nemo fecit? et tu solus eris christianus? Et si ostenderit alios hoc facere, et legerit Evangelium ubi praecepit Dominus fieri, et legerit Actus Apostolorum; illi quid dicunt in lingua subdola et labiis iniquis? Non poteris forte implere; multum est quod aggrederis. Alii prohibendo deterrent, alii laudando plus premunt. Quia enim talis est vita quae iam occupaverit mundum, tanta auctoritas Christi est, ut reprehendere iam Christum nec paganus audeat. Legitur ille qui reprehendi non potest, quia dixit, Vade, vende omnia quae habes, et distribue pauperibus, et sequere me [Matth. XIX, 21]: Christo contradici non potest, Evangelio contradici non potest, reprehendi Christus non potest; convertit se lingua dolosa ad laudem prohibentem. Si laudas, hortare. Quare laudando premis? Melius vituperares, quam dolose laudares. Quid enim diceres vituperando? Absit: foeda vita ista est, mala vita ista est. Sed quia nosti, cum haec dixeris, premi te posse auctoritate evangelica; convertis te ad aliud dissuadendi genus, ut laudando falso, me a vera [Hac loquendi formula Catechumenos praesentes designat.] laude prohibeas; imo laudando Christum, a Christo prohibeas, dicens: Quid est hoc? Ecce illi fecerunt, forte tu non poteris: incipis ascendere, cadis. Monere videtur; serpens est, dolosa lingua est, venenum habet. Roga contra illam, si vis ascendere, et dic Deo tuo: Domine, erue animam meam a labiis iniustis et a lingua dolosa.
5 [vers. 3-5.] Et dicit tibi Dominus tuus, Quid dabitur tibi, aut quid apponetur tibi ad linguam dolosam? Id est, quod habeas adversus linguam dolosam, quod opponas linguae dolosae, quo te munias adversus linguam dolosam, quid tibi dabitur, aut quid apponetur tibi? Interrogavit exercens; nam ipse dicturus est quod interrogat. Respondit enim, subiiciens sibi interroganti, Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis; vel, vastatoribus. Sive desolatoriis dicas, sive vastatoribus dicas (nam in diversis codicibus diverse scriptum est), idem significat. Videte: vastatores carbones dicuntur, quia vastando et desolando ad desolationem facile perducunt. Qui sunt isti carbones? Intelligat Charitas vestra primo quae sunt sagittae. Sagittae potentis acutae, verba Dei sunt. Ecce iaciuntur, et transfigunt corda: sed cum transfixa fuerint corda sagittis verbi Dei, amor excitatur [Sic nonnulli Mss. Alii, et quae petebantur. Edd., et quae petebant.], non interitus comparatur. Novit Dominus sagittare ad amorem; et nemo pulchrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat; imo sagittat cor amantis, ut adiuvet amantem; sagittat, ut faciat amantem. Sagittae autem sunt, cum agimus verbis. Carbones autem vastatores qui sunt? Parum est verbis agere contra linguam subdolam et labia iniqua, parum est verbis agere; et exemplis agendum est. Exempla sunt carbones vastatores. Et quare vastatores dicuntur, breviter accipiat Charitas vestra. Primo, quomodo exemplis agendum sit, videte. Lingua subdola nihil sic novit dicere, quo magis subdola est, nisi, Vide ne non possis implere; multum est ad te hoc aggredi. Accepisti tu praeceptum evangelicum, habes sagittam; sed carbones nondum habes. Timendum ne sagitta sola non valeat adversus linguam dolosam: sunt et carbones. Utputa, incipit enim tibi dicere Deus, Tu non potes, quare ille potest? quare alter potuit? Numquid tu delicatior es illo senatore? numquid tu infirmior es illo, aut illo in valetudine [Edd., manet per omnes gentes subdita iuri Romano. In ius Romanum, etc. Locum ad Mss. castigamus.]? numquid tu infirmior es feminis? Feminae potuerunt, viri non possunt? delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Sed ego, inquit, multum peccavi, et multum peccator sum. Numerantur etiam qui multum peccaverunt; et eo plus amaverunt, quo plura illis dimissa sunt: quomodo dictum est in Evangelio, Cui modicum dimittitur, modicum diligit [Luc. VII, 47]. Cum ergo fuerint ista enumerata, et nominatim dicti fuerint homines qui potuerunt, ille accepta sagitta in corde, accedentibus etiam carbonibus desolatoriis, desolatur in illo terrena cogitatio. Quid est enim, desolatur? Ad desolationem perducitur. Erant autem in illo multa quae male fronduerant, multae carnales cogitationes, saeculares multi amores: ipsi uruntur carbonibus desolatoriis, ut fiat purus locus desolatus, in cuius loci puritate faciat Deus aedificium suum; quia facta erat ibi ruina diaboli, et aedificatur ibi Christus: nam quamdiu manet ibi diabolus, non potest aedificari Christus. Accedunt carbones desolatorii, et deiiciunt quod male fuerat aedificatum, et desolato loco accedit structura felicitatis perpetuae. Videte ergo quare dicti sunt carbones. Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam exstincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt. Audis homines mirari, et dicere, Ego illum novi, quam ebriosus fuit, quam sceleratus, qualis amator circi aut amphitheatri, qualis fraudator: modo quomodo Deo servit, quam innocens factus est! Noli mirari; carbo est. Vivum gaudes, quem exstinctum plangebas. Sed quando laudas vivum, si nosti laudare, adhibe illum mortuo ut accendatur; id est, quicumque adhuc piger est sequi Deum, admove illi carbonem qui erat exstinctus, et habeto sagittam verbi Dei, et carbonem vastatorem, ut occurras labiis iniquis et linguae subdolae.
6 Quid sequitur? Accepit iste sagittas ardentes, accipiat carbones vastatores. Iam repellit linguam subdolam et labia iniqua, iam ascendit gradum, incipit proficere: sed adhuc vivit inter malos, inter iniquos; nondum est area ventilata: puta quia triticum factum est, numquid iam in horreo est? Adhuc necesse est multa palea prematur; et quantum proficit, tantum videt maiora scandala in populo. Nam si non proficiat, non videt iniquitates; si non sit verax christianus, non videt fictos. Etenim, fratres, et de illa similitudine hoc nos docet Dominus, de frumentis et zizaniis. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania [Matth. XIII, 26]: id est quia nulli homini apparent mali, nisi factus fuerit ipse bonus; quia cum crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Iam ergo iste coepit proficere, et coepit videre malos, et multa mala quae ante non noverat, et clamat ad Dominum: Heu me, quod incolatus meus longinquus, inquit, factus est! Multum a te recessi, peregrinatio mea facta est longinqua. Nondum veni in patriam illam, ubi cum nullo malo victurus sum; nondum veni ad illam societatem Angelorum, ubi scandala non timebo. Quare autem nondum sum ibi? Quia incolatus meus longinquus factus est. Incolatus peregrinatio est: incola dicitur qui habitat in terra aliena, non in civitate sua. Longinquus, inquit, factus est incolatus meus. Et ubi longinquus? Aliquando, fratres mei, cum peregrinatur homo, inter meliores vivit, quam in patria sua forte viveret: sed non sic est, quando de illa Ierusalem coelesti peregrinamur. Mutat enim homo patriam, et aliquando in peregrinatione illi bene est: invenit amicos fideles peregrinando, quos in patria invenire non potuit. Inimicos habuit, ut de patria pelleretur; et cum peregrinaretur, invenit quod non habebat in patria. Non sic est patria illa Ierusalem, ubi omnes boni: quicumque inde peregrinatur, inter malos est; nec recedere a malis potest, nisi cum redierit ad societatem Angelorum, ut ibi sit unde peregrinatur. Ibi omnes iusti et sancti, qui fruuntur Verbo Dei sine lectione, sine litteris: quod enim nobis per paginas scriptum est, per faciem Dei illi cernunt. Qualis patria! Magna patria, et miseri sunt peregrini ab illa patria.
7 Sed quod ait iste, Longinqua facta est peregrinatio mea; maxime eorum vox est, id est, ipsius Ecclesiae, quae laborat in hac terra. Illius vox est, quae clamat a finibus terrae in alio psalmo dicens: A finibus terrae ad te clamavi. Quis nostrum clamat a finibus terrae? Nec ego, nec tu, nec ille: sed a finibus terrae ipsa tota [Apud Lov., quia non vivit. At apud Er. et Mss. aliquot, quia non bibit: in aliis Mss., quem non bibit.] Ecclesia, tota haereditas Christi clamat; quia Ecclesia haereditas eius, et de Ecclesia dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Si ergo possessio Christi usque ad fines terrae, et possessio Christi omnes sancti [Edd., quid sit vetus fermentum. Abest, fermentum, a Mss.], et omnes sancti unus homo in Christo, quia unitas sancta in Christo est; ipse unus homo dicit, A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum [Psal. LX, 3]. Huius ergo hominis longinqua peregrinatio facta est inter malos. Et tanquam diceretur illi, Cum quibus ergo habitas, ut gemas? Peregrinatio, inquit, mea longinqua facta est. Sed quid, si cum bonis esset? Si cum bonis esset; non diceret, Heu me! Heu, vox est miseriae, vox est calamitatis et infelicitatis; sed tamen in spe, quia iam vel gemere didicit. Multi enim et miseri sunt, et non gemunt, et peregrinantur, et redire nolunt. Iste iam volens redire, cognoscit infelicitatem peregrinationis suae: quia agnovit illam, redit; et ascendere incipit, quia Canticum graduum coepit cantare. Ubi ergo gemit, et inter quos habitat? Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Verbum hoc quia hebraeum est, procul dubio non intellexistis. Quid est, Inhabitavi cum tabernaculis Cedar? Cedar, quantum meminimus ex interpretatione nominum hebraeorum, Tenebras significat. Interpretatum Cedar latine, Tenebrae dicuntur. Nostis autem duos filios habuisse Abraham, quos quidem commemorat Apostolus, et ad imaginem duorum testamentorum esse dicit: unus de ancilla erat, et alter de libera. Ex ancilla, Ismael erat; de libera Sara, quem suscepit ex desperatione per fidem, Isaac erat. Uterque ex semine Abrahae, sed non uterque haeres Abrahae. De Abraham natus unus, sed tamen non haereditat: alter etiam haeres; non solum filius, sed et haeres. In Ismael sunt omnes qui carnaliter colunt Deum. Ad ipsos enim et vetus testamentum pertinet: quia sic dixit Apostolus, Sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta. Quae sunt duo testamenta? Unum vetus, et alterum novum. Vetus testamentum a Deo, et novum testamentum a Deo; quomodo de Abraham et Ismael et Isaac. Sed Ismael ad terrenum, Isaac ad coeleste regnum. Ideo vetus testamentum promissiones habet terrenas, terrenam Ierusalem, terrenam Palaestinam, regnum terrenum, salutem terrenam, hostium subiugationem, abundantiam filiorum, fecunditatem frugum [Mss., et si: pauloque post, loco amaros misere, nonnulli ferunt, amor est miscere: et quidam, amor est se miscere.]. Omnia ista promissiones sunt terrenae. In figura spiritualiter intelliguntur, quomodo Ierusalem terrena umbra erat regni coelestis, et regnum terrenum umbra erat regni coelorum. Ismael in umbra, Isaac in luce. Si ergo Ismael in umbra, non mirum quia ibi tenebrae. Pinguiores etenim umbrae tenebrae sunt. Ergo Ismael in tenebris, Isaac in luce. Quicumque hic etiam in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Deo, adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas subdolas. Contra quos rogavit iste ascendens, et appositi sunt ei carbones desolatorii, et sagittae potentis acutae. Inter illos enim adhuc vivit, donec tota area ventiletur: ideo dixit, Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Nam et ipsa tabernacula Ismael, Cedar dicta sunt. Sic habet liber Geneseos; sic habet, quod Cedar ad Ismael pertinet [Gen. XXV, 13]. Ergo Isaac cum Ismael; id est, qui pertinent ad Isaac, inter illos vivunt, qui pertinent ad Ismael. Isti sursum volunt ascendere, illi deorsum volunt premere: isti volunt volare ad Deum, illi conantur pennas evellere. Namque apud Apostolum ita dicitur: Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Spirituales ergo persecutionem patiuntur a carnalibus. Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac [Id. XVI, 15; et XXI, 2, 3, 10; [Galat. IV, 21-30]. Sed hoc quod dicit, Eiice, quando erit? Quando area coeperit ventilari. Modo autem antequam eiiciatur, Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Et exponit nobis, qui sunt isti qui pertinent ad tabernacula Cedar.
8 [vers. 6.] Multum peregrinata est anima mea. Ne peregrinationem corporalem intelligeres, animam dixit peregrinari. Corpus peregrinatur locis, anima peregrinatur affectibus. Si amaveris terram, peregrinaris a Deo: si amaveris Deum, ascendis ad Deum. In charitate Dei et proximi exerceamur, ut redeamus ad charitatem. Si cadamus in terram, marcescimus et putrescimus. Iste autem qui ceciderat, descensum est ad eum, ut ascenderet. Intendens tempus peregrinationis suae, dixit se peregrinari in tabernaculis Cedar. Quare? Quia multum peregrinata est anima mea. Ibi peregrinatur, ubi ascendit. Non corpore peregrinatur, non corpore ascendit. Sed ubi ascendit? Ascensiones, inquit, in corde. Si ergo ascendit in corde, non ascendit per ascensiones cordis nisi anima quae peregrinatur. Sed donec perveniat, multum peregrinata est anima mea. Ubi? In tabernaculis Cedar.
9 [vers. 7.] Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Verum ut audiatis, fratres charissimi, non poteritis probare quam vera cantetis, nisi coeperitis facere quod cantatis. Quantumlibet illud dicam, quomodolibet exponam, qualibuscumque verbis versem, non intrat in cor eius in quo non est opus eius. Incipite agere, et videte quid loquamur. Tunc ad singula verba lacrymae profluunt, tunc Psalmus cantatur, et facit cor quod in Psalmo cantatur. Quam multi enim sonant voce, et corde muti sunt? Et quam multi tacent labiis, et clamant affectu? Quia ad cor hominis aures Dei: sicut aures corporis ad os hominis, sic cor hominis ad aures Dei. Multi clauso ore exaudiuntur, et multi in magnis clamoribus non exaudiuntur. Affectibus orare debemus, et dicere, Multum peregrinata est anima mea: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Quid enim aliud dicimus istis haeriticis, nisi, Cognoscite pacem, amate pacem? Iustos vos dicitis. Sed si iusti essetis, inter paleam grana gemeretis. Nam quia grana sunt in Catholica, et vera grana sunt; ideo tolerant paleam, donec ventiletur area; quia inter paleam clamant, Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Inhabitavi, inquit, cum paleis. Sed quomodo de palea multus fumus exit, sic de [Edd., hoc contra timorem habeat cor, quod dicunt labia: hoc contra simulationem habeant labia, quod credit cor. Sententiam labe actabat verborum prava interpunctio, necnon ineptum in fine glossema, quod meliorum Mss. auctoritate removimus.] Cedar tenebrae. Inhabitavi cum tabernaculis Cedar: multum peregrinata est anima mea. Frumentorum vox est, inter paleas gementium. Haec loquimur illis qui oderunt pacem; et dicimus, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Qui sunt qui oderunt pacem? Qui conscindunt unitatem. Si enim pacem non odissent, in unitate mansissent. Sed videlicet propterea se separaverunt, ut iusti essent, ut non haberent mixtos iniustos. Aut nostra est ista vox, aut illorum; elige cuius sit. Catholica dicit: Non est dimittenda unitas, non est praecidenda Ecclesia Dei. Iudicabit Deus de malis et bonis postea. Si nunc mali a bonis separari non possunt, ferendi sunt ad tempus: mali in area nobiscum esse possunt, in horreo non possunt. Et forte hodie qui mali apparent, cras boni erunt; et qui de bonitate hodie superbiunt, cras mali invenientur. Quisquis ergo humiliter malos ad tempus fert, ipse perveniet ad requiem sempiternam. Haec vox catholica [Particula, inter, abest ab omnibus Mss.] est. Illorum autem vox qualis est, non intelligentium neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant [I Tim. I, 7]? Ne tangas immundum [Isai. LII, 11]; et, Qui tetigerit immundum, inquinabitur [Levit. XXII, 5]: separemus nos, ne commisceamur malis. Et nos illis: Aniate pacem, diligite unitatem. Nescitis a quam multis bonis separamini, dum quasi malis calumniamini? Furunt, saeviunt, quando ista dicimus: nam quaerunt et mortificare nos. Apparuerunt saepe impetus eorum, apparuerunt insidiae. Cum ergo inter insidias illorum vivimus, et quibus dicimus, Amate pacem, adversantur nobis; nonne vox ista nostra est, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus? Cum loquerer illis, debellabant me gratis. Quid est autem, fratres, debellabant me? Et parum erat, si non adderet, gratis. Quibus dicimus, Amate pacem, Christum amate: numquid dicimus, Amate et honorate nos? Sed, Honorate Christum. Nos nolumus honorari, sed illum. Nam nos quid sumus ad apostolum Paulum? Qui tamen dicebat illis parvulis, quos mali homines et mali suasores praecidere ab unitate in schismata volebant; quid eis dicebat ille? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis [I Cor. I, 13]? Hoc et nos dicimus: Amate pacem, amate Christum. Si enim amant pacem, Christum amant. Cum ergo dicimus, Amate pacem; hoc dicimus, Amate Christum. Quare? Quia de Christo ait Apostolus, Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Si ergo Christus ideo pax, quia fecit utraque unum, quare vos de uno fecistis duo? Quomodo ergo pacifici estis, ut cum Christus faciat unum de duobus, vos faciatis de uno duo? Sed quia haec dicimus, cum his qui oderunt pacem sumus pacifici; et tamen illi qui oderunt pacem, cum loqueremur eis, debellabant nos gratis.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.83v bnf9533.466

    >>> IN PSALMUM CXX.
monumenta.ch > Augustinus > 119

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik