Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXXII.
1 | [vers. 169.] Vocem nunc orantis audiamus: quoniam quis oret novimus, et nos ipsos si reprobi non sumus, in membris huius orantis agnoscimus. Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine: id est oratio mea, quae fit in conspectu tuo, appropinquet tibi. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor [Psal. XXXIII, 19]. Secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Promissum petit. Nam hoc ait, Secundum eloquium tuum; tanquam diceret, secundum promissum tuum. Promisit enim hoc Dominus, ubi ait, Intellectum dabo tibi [Psal. XXXI, 8]. |
2 | [vers. 170.] Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum eripe me. Repetit quodammodo quod petivit. Nam quod prius dixerat, Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine; huic simile est quod ait posterius, Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; et quod prius, Secundum eloquium tuum da mihi intellectum; huic congruit quod posterius, Secundum eloquium tuum eripe me. Accipiendo quippe intellectum eripitur, qui per seipsum non intelligendo decipitur. |
3 | [vers. 171.] Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. Novimus quemadmodum doceat eos Deus qui sunt docibiles Deo. Omnis enim qui audivit a Patre et didicit, venit ad eum qui iustificat impium [Ioan. VI, 45]: ut non solum memoria retinendo, verum etiam faciendo custodiat iustificationes Dei. Sic enim qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino gloriatur [I Cor. I, 31], hymnusque eructatur. |
4 | [vers. 172.] Sed iam quia didicit et laudavit doctorem Deum, deinde vult docere. Pronuntiabit, inquit, lingua mea eloquia tua, quia omnia mandata tua iustitia . Cum haec se pronuntiaturum dicit, utique minister fit verbi. Quamvis enim Deus doceat intrinsecus; tamen fides ex auditu est: et quomodo audiunt sine praedicante [Rom. X, 17, 14]? Neque enim quia Deus dat incrementum [I Cor. III, 7], ideo non est plantandum et rigandum. |
5 | [vers. 173, 174.] Scit autem quae pericula secutura sint a contradicentibus et persequentibus, cum fuerit pronuntiator eloquiorum Dei: propter quod adiunxit, Fiat manus tua, ut salvum me faciat; quia mandata tua elegi. Ut non timerem, nec solum cor meum teneret , sed lingua etiam pronuntiaret eloquia tua; mandata tua elegi, timoremque amore compressi. Fiat ergo manus tua, ut salvum me de manu facias aliena. Sic autem Deus salvos martyres fecit, cum eos in anima non permisit occidi: nam secundum carnem vana salus hominis [Psal. LIX, 13]. Potest et sic accipi. Fiat manus tua, ut manus Dei Christus intelligatur; iuxta illud Isaiae, Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Non enim erat factus Unigenitus, cum per eum facta sint omnia [Ioan. I, 3]; sed factus est ex semine David [Rom. I, 3], ut esset Iesus, id est Salvator, qui iam erat Creator. Sed cum familiare sit Scripturae, Fiat manus tua; et, Facta est manus Domini [Ezech. I, 3, etc.]: nescio utrum possit hic sensus in eis locis omnibus obtineri. Sane ubi audimus quod sequitur, Concupivi salutare tuum, Domine; etiam nolentibus omnibus inimicis, salutare Dei nobis Christus occurrat: ipsum se concupisse iusti antiqui veracissime confitentur, ipsum concupivit Ecclesia venturum de visceribus matris, ipsum concupiscit Ecclesia venturum a dextera Patris. Subiungitur autem huic sententiae, Et lex tua meditatio mea est: quia lex perhibet testimonium Christo. |
6 | [vers. 175.] Sed in hac fide, cum corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]; fremant gentes, populi meditentur inania [Psal. II, 1], occidatur certe caro dum praedicat te: Vivet anima mea, et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. Iudicia quippe illa sunt, quae tempus erat ut inciperent a domo Domini [I Petr. IV, 17]. Sed adiuvabunt me, inquit. Et quis non videat quantum adiuverit Ecclesiam sanguis Ecclesiae? quanta ex illa semente seges toto orbe surrexerit? |
7 | [vers. 176.] Novissime prorsus aperit se, et quae persona per totum Psalmum loquebatur, ostendit. Erravi, inquit, sicut ovis perdita; quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Nonnulli codices non habent quaere, sed vivifica. Una quippe syllaba interest, qua inter se in graeco distant ζῆσον et ζήτησον: unde et ipsi codices graeci variant. Sed quodlibet horum sit, ovis perdita quaeratur, ovis perdita vivificetur, propter quam pastor eius nonaginta novem dimisit in montibus, et eam quaerens [Matth. XVIII, 12], Iudaicis laceratus est vepribus. Sed adhuc quaeritur, adhuc quaeratur, ex parte inventa adhuc quaeratur. Ex ea namque parte, qua dicit iste, Mandata tua non sum oblitus, inventa est; sed per eos qui mandata Dei eligunt, colligunt , diligunt, adhuc quaeritur, et per sui pastoris sanguinem fusum atque dispersum, in omnibus gentibus invenitur. |
8 | Ut potui, quantum a Domino adiutus sum, psalmum istum magnum pertractavi et exposui. Quod profecto melius sapientiores doctioresque fecerunt, sive facturi sunt; nec ideo tamen ei nostrum deesse debuit ministerium, maxime id de me flagitantibus fratribus, quibus sum debitor huius officii. Quod autem de alphabeto hebraeo, ubi octoni versus singulis subiacent litteris, atque ita Psalmus totus contexitur, nihil dixi, non sit mirum, quoniam nihil quod ad istum proprie pertineret inveni: non enim solus habet has litteras. Illud sane sciant qui hoc in graeca et latina scriptura, quoniam non illic servatum est, invenire non possunt, omnes octonos versus in hebraicis codicibus ab ea quae illis praeponitur, littera incipere; sicut nobis ab eis qui illas noverunt litteras, indicatum est. Quod multo diligentius factum est, quam nostri vel latine vel punice, quos abecedarios vocant psalmos, facere consueverunt. Non enim omnes versus donec claudatur periodus, sed solos primos ab eadem littera incipiunt, quam praeponunt. |